Massaja
Lettere

Vol. 3

/373/

454

Al cavaliere Antonio Thomson d’Abbadie
esploratore dell’Etiopia – Parigi

[P. I]Illustrissime Domine,

Ex quo, Romam accitus anno salutis nostræ 1846 a sa. me. Gregorio Papa XVI, audivi quæ de te illic dicebantur, tuas legi epistolas ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide tunc temporis scriptas1 cognovique conversationem tuam, non tantum bonam atque christianam, sed fere apostolicam apud gentes oromones2, fateor cor meum magno in te affectu [p. II] captum fuisse. Quando vero a prælaudata S. Congregatione in primum ad Oromones Vicarium Apostolicum electus, post quinque annos peregrinationibus ac difficultatibus omnis generis superandis consumptos, meum Vicariatum mense novembri, an. 1852, attingere potui, tunc auribus percepi quam aliter apud illas gentes conversatus sis ac alii viatores, qui hisce temporibus regiones Oromonibus propinquas peragrarunt vel peragrant1. Optime enim comperi, te non solum perfectum Christianæ vitæ exemplar præbuisse, verum etiam sacerdotalem quodammodo morem gessisse, ita ut homines a te baptizatos ibi invenerim. Quapropter meus in te affectus in admirationis ac reverentiæ sensum conversus est; et exinde non corde duntaxat te veneratus sum, sed etiam ore [p. III] predicavi veluti primum illarum gentium apostolum, patremque missionis humilitati meæ commissæ: ita ut ex tunc temporis semper occasionem optaverim et quæsierim hunc magnum admirationis, reverendæ necnon insuper grati animi mei sensum publice testandi.

Ast quum illis degerem, fere desperabam fore ut ad has nostræ Europæ regiones aliquando possem remeare, ut quod cordi inerat opere complerem, seu ut apostolica tua gesta meis in Christo fratribus enarrarem atque laudarem. Favit tamen mihi misericors Dominus; etenim post multas captivitates et exsilia me de inimicorum undique insidiantium manibus eripuit. Quo factum est ut in Europam reverti, atque, Roma orbis christiani capite et Italia mea revisis, in hanc christianissimam Galliam advenire potuerim tandemque tempus mihi quod proposueram complendi adfuerit.

Cogitanti autem mihi de modo propositum perficiendi nullus opportunior visus est quam opusculum hoc meum grammaticale circa illarum gentium linguas tibi offerre ac dicare; eo maxime quod præter laudata tua merita, alius nemo forsan possit in hac Europa nostra esse idoneus hujus meæ lucubrationis judex, nisi tu, Vir venerande ac carissime, qui illas gentes vidisti penitusque perspexisti, earum linguas didicisti, atque illinc discedens easdem gentes, ita dicam, tecum portasti in corde tuo, aut tu ipse cum illis quodammodo vivere pergis in hac inclyta patria tua. Quod equidem ostendunt volumina tua de illis gentibus clarissima, novumque rei- [p. IV] publicæ nostræ Christianæ ac litterariæ lumen affundentia, quæ ego hic inveniens, valde gavisus sum, eaque summopere probavi ac lau- /374/ davi1. Verum hoc ipsum magis magisque ostendunt sollicitudo tua constans ac liberalitas inexhausta erga populos illos missionemque meam, quæ te indesinenter de illis cogitare, de illis scribere et pro illis laborare veluti cogunt.

De una tantum re doleo, scilicet opusculum hoc illa perspicuitate ac perfectione carere, qua possit meritis tuis respondere. Verum quisnam melius, quam tu, novit quot et quanta impedimenta illud confecturus nactus sim? Tu nosti a me exhaustas vicissitudines, id est, exsilia atque captivitates, quibus elucubrationes omniaque scripta mea (sudati labores quindecim et amplius annorum) deperdita fuere2. Nosti ex regionibus illis nihil mecum me asportasse nisi mentem infirmam in corpore infirmo, ac proinde præsens opus a tenui memoriæ meæ promptuario exerere debuisse; et quidem non vacuis, temporibus, sed missionis meæ negotiis me undique urgentibus, et paucis in momentis subsecivis, quæ solo hujus anni decursu supererant.

P. V Quod feci unica intentione ductus missionarios confratres meos juvandi ad regiones illas mecum pergere cupientes, qui de tali opere me enixe deprecati sunt. Quamobrem ausim sperare, a te me benigne judicandum, et hoc, quod in se imperfectum est, habita animi mei ratione, veluti perfectum a te esse accipiendum. Dignare ergo, Vir inclyte, gratum habere hoc tenue magni affectus et obsequii tributum, non mei solummodo, sed et pusilli mei gregis, videlicet tum clericorum tum fidelium, illic noviter factorum, qui tibi tanquam primo patri novam in Christo vitam debent ac referunt1. Equidem nomen tuum huic opusculo additum ipsum commendabit, erit mihi honori tibique laudis monumento.

Deus autem, qui per humile ministerium meum voluit partim hucusque impleri tua sancta vota, vere apostolico pectore digna, absque dubio cœptum perficiet in illorum salutem inque utilitatem et gloriam hujus patriæ tuæ necnon imperialis Gubernii, de quibus es et amplius eris bene meritus. Orationes vero illorum neophytorum, prius corona tua, postea mea, copiosam illam cœlestem benedictionem super te descendere facient, quam ego humillime super te, super domum tuam [p. VI] et super omnes concives tuos ex toto corde imploro atque impertior.

Datum Parisiis die 24 maii, anniversaria consecrationis meæ episcopalis, anni 1866.

† Fr. Gulielmus Massaja,
a Piova, Capuccinus, Episcopus Cassiensis
et Vic. Apostol. apud Gallas et Sidamas.

Torna su ↑

[Note]

[P. I] 1 Anno 1844, illustrissimus eques d’Abbadie, dum Quarata moraretur, scripsit litteras, quibus, post altæ Æthiopiæ descriptionem, Sacram Congregationem de Propaganda Fide de propensione diversorum populorum oromonum ad Evangelium recipiendum cer- /375/ tiorem faciebat. Sacra Congregatio, his auditis, efformationem novæ missionis inter hos populos decrevit, ad quam ego missus fui anno 1846. Torna al testo ↑

2 Populi de quibus hic quæstio est ab extraneis Galla dicuntur, sed eorum nomen proprium, quia inter eos magis commune, est Oromo, quod ego latine scribens, modo latino illud declinare bonum putavi, dicendo Oromo in singulari et Oromones in plurali. Loco ejus poteram sine errore vocare populos illos Elmorma, quia sic revera appellari solent etiam illic, minus tamen populariter, et quidem solum quum agitur de re historica, et maxime ab oratoribus, eodem fere modo quo Romani dici possunt filii Romuli. Nam elmorma est vox composita ex his duabus elma et Orma; elma vero significat filium, et Orma est nomen Patris populi illius. Sed cum sermo est de persona in particulari numquam dicitur: Hinni Elmormada (ipse elmorma est); bene vero dicitur: Hinni Oromoda (ipse oromo est). Torna al testo ↑

P. II 1 Proh dolor! viatores nostri quam plurimi, qui illas et alias regiones longinquas perlustrant, de quodam atheismo saltem externo gloriantes ac nullum externum religionis ac pietatis signum præbentes, populorum barbarorum cultum omnem et religiosas observantias parvi pendent et despiciunt, quod maximum gentibus iis scandalum semper est. Populi enim omnes, quantumvis barbari et errantes, valde theocratici sunt, religionique, licet superstitiosæ, strenue adhærent, ac hominem atheismum præ se ferentem veluti monstrum merito habent et exhorrescunt. Ni fallor, hæc est potior ratio propter quam extremis hisce nos tris temporibus, tum in Oriente apud mahumedanos, tum in Abyssinia apud christianos hæreticos, tum alibi apud paganos, præstigium nationale nostrum cecidit, ad alias nationes magis quam nos theocraticas transiturum. Torna al testo ↑

P. IV 1 Illustrissimus eques Antonius d’Abbadie, majorem partem altæ Æthiopiæ peragravit. Testes illius præsentiæ in Abyssinia, Ennerea, Kafa et aliis regionibus ipsemet vidi. Præter volumina permulta et chartæ geographicæ de illis regionibus præ omnibus aliis exactæ quæ Parisiis jam publicavit, infinitas fere materias possidet, quas, Deo volente, publici juris faciet. Torna al testo ↑

2 Cœpi colligere adnotationes anno 1847, super littorales partes Africæ orientalis et Arabiæ. Deinde, annis 1851 et 1852, peragrans Nubiam, Sudan, Sennaar et regiones Nili cærulei plures adnotationes collegeram, quæ omnes in Kafa, una cum cæteris omnibus notis spectantibus ad regiones oromones et sidamas, tempore exsilii mei anno 1861, simul perditæ evaserunt. Torna al testo ↑

P. V 1 Clarissimus viator noster cognitus est apud Oromones sub nomine Abba Dia (Pater vel herus Diæ), in duo nomine ipsius diviso. Ad quod intelligendum observandum est quod populi illi appellant personam honoratam quamcumque ex nomine filii aut filiæ, si habeat, vel, si non habeat, ex nomine equi ejus. Pariter sæpe appellare illam solent nomine Patris ejus etiam mortui, dicendo: Elma Petros (filius Petri), uti mos erat apud Hebræos. Ideo appellando viatorem nostrum Abba Dia, supponebant Oromones eum habere filium vel equum Dia appellatum. Torna al testo ↑