Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[28 vo]

/35/ Francese →

[VIII]

De morte Vuigonis.

Procedat igitur in medio de morte scęlerati Vuigonis relatio, quam nos, ut a sepe dicti Gerberti ore audivimus, jam narrare incipimus.

Hic tamen, etsi: tametsi S. tamen, etsi creberrime per sanctam Fidem omnipotentis Christi manifestata audiret magnalia, non tamen ideo a protervę mentis pervicacitate desistebat. Nam cuilibet de oculorum istius reparatione referenti, in tanta blasphemia fertur respondisse, ut ipsam ętiam sanctam Fidem quę illum redivivo lumine donavisset, ore impudenti malediceret, ac juxta Phariseorum perfidiam, cum negare non poterat divinum miraculum, in sinistram partem verteret. Unde non parvo post tempore, ita juxta Prophetam mors peccatorum pessima1 extitit, ut in exitu miserrimę animę, cuncti qui aderant nimio fetore contabescerent. Coram quibus ingentis quantitatis colubra a stratu morientis prosiliens, mediam /36/ multitudinem penetravit atque in lubricos globos hac illacque complicata pernicibus sinuosisque tractibus reptando fugiens desiit videri. Sic miser qui in sanctam blasphemus extiterat, et anima et corpore evidenter interiit; habens quippe diabolum ad inferos ductorem, quem in pravo opere imitatus est doctorem.

Torna su ↑

[Note a p. 35]

[VIII]. S. M. Torna al testo ↑

1. Psalm. xxxiii, 22. Torna al testo ↑