Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[26 ro]

/29/ Italiano →
Francese →

[VII]

Reciprocus sermo, affirmatio superiorum.

Hujus miraculi medietas inferior, quod contra morem versibus constat exametris, quidam monachus nomine /30/ Arseus, ovando ac pene violenter a me extorsit. Verum ne a precedentibus subsequentia disonare videantur, versus ipsos ad prosaicas posituras distinguere malui, veritus absurdum fore, si statum lectionis turbaret modulatio scansionis. Hęc itaque supra scripta tantummodo miracula, dum trium ebdomadarum spacio diebusque quatuor apud Conchacensem vicum fuerim demoratus, scripsi et scripta ibidem reliqui, multo interdictu denuncians illis, ne immaturum imperfectumque volumen transcribi permitterent, donec pluribus insertis quę restant virtutibus, uniformis liber sub preceptoris judicio studiosius utique lectus atque correctus locum inter authenticas probabiliter possit habere scripturas. Quę virtutum insignia, sicut testimonio acceperam eorum dumtaxat qui oculis ea vidissent, cursim breviterque, sicut jam dudum supra dixi, in membranulis notata attuli, allataque nunc habundantiore dicendi usus genere, cum majore S. maioræ majore diligentia in apertiorem tran[s]fero lectionem, non tamen superflua adiciens, sed potius de his quę audivi breviandi causa multa detrahens, habet enim plurimum laudis rerum gestarum egregia facta excerpere. Etenim cum ea quę sum scripturus, benivolis summa admiratione digna habebuntur, non erit dubium quin de humilioribus infinita supersit numerositas, quibus immensa bibliotheca congesta, quid aliud adquirat nisi fastidium? Videtur ergo conducibilius racionabiliusque vel uberem materiam in brevi concludere vel ea tantum quę nullomodo posthabenda sunt e pluribus excerpta lectioni dare. Pręterea et nos quędam sub tam angusta temporum serie, qua ibi [26 vo] sumus obversati, Dei gratia videre meruimus, quę teste alio non indiguerunt. Hęc etiam in suo loco consequentius exponemus. Verum antequam verbum longius proferamus, est summa necessitas et pene inevitabilis, ut paululum retentis habenis, de his quę supra habentur reciprocum sermonem reiteremus.

Namque peregre profecti sunt nuper quidam ex nostris Andecavinis orationis causa ad illustrem et populosam illam urbem, quam pene deleto antiquiore nomine, quod Anicium ni fallor fuisse videtur, Podium Sanctę Marię vulgares appellant. /31/ Ibi nostrates quos diximus, quendam profanum hereticumque convenerunt, qui se in vicinia Concharum commorari aiebat. Is cum didicisset hos esse Andecavenses: Est vobis notus quidam Bernardus, inquit, qui presenti anno rediens Conchis, vah! quot mendacia ibi de de S. Fide: de Sancta Fide S. S. Fide scripta reliquit? Nam quomodo de oculis eradicatis et postea restauratis animalibusque resuscitatis ulla ratione poterit jam credi? Cętera signa, ut alios sanctos, et rara! sanctam Fidem aliquando fecisse audivi. Jumenta vero qua ratione, qua necessitate Deus resuscitarit? nemo potest vel debet investigare, qui quidem mente consistat. O insensatum et obcęcatum hunc talem bominem! O lapideum cor hominis, qui lumen quod in se habuit tenebras fecit, qui veterem hominem quem traxit ab utero miser non diluit in baptismo, sed eundem multo deteriorem gestat post spiritalem regenerationem. Hic si in tempore dominicę passionis extitisset, profecto Lazarum resuscitatum vel auriculam rejunctam cum Judeis negasset. Vere hic homo filius diaboli, contrarius veritatis, minister Anticristi fuit. Non ex Deo, quia verba Dei non audiit, per quem ut sepius diabolus bonorum invidus erroris semen etiam in hoc tantillo pietatis labore conatus est disseminare. Nec tamen mirum si quidam rusticus, ab omni scientia alienus, prorsusque totius divine virtutis inexpertus, quodque deterius est, sinistrę mentis pravitate falsus, tam grave erroris periculum incurrit, quando etiam ipsi Pharisei legisque periti qui ab ipso sancto prophetarum sanguine, clarissima ortos se prosapia gloriabantur, Christum sibi repromissum in signis et prodigiis non agnoverunt. Cujus [27 ro] virtutes quantalibet assiduitate vidissent, vel omnino negabant vel in contrariam partem vacuo conamine pervertere laborabant. Quorum generi atque ordini tam vacui capitis homuncio, quantum ad perfidiam infidelitatis comparari potuit. Quem diabolus postquam me ipse mille modis impedire conatus, ne Conchas abirem, Domino propugnante disturbare nequivit. Tamen resumptis quodam modo viribus, objecit, ut non modo inexpertis, sed etiam michi ipsi qui hujus veritatis assertor essem /32/ insuperabilis, ne longius reliquorum miraculorum sermonem producerem subtili suę dolose artis fraude vel in modico exaugescere = deficere Du Cange exaugeret animum. Sed et in hoc veritatis auctori grates quod non nisi illiteratum et omnium bonorum inscium ad hoc impietatis offitium destinavit inimicus. Discreta tamen id actum dispensatione summi artificis videtur, quo magis ea re assertores veri ad evacuationem haereticę pravitatis pervigiles faceret. O utinam hunc tam bonę conceptionis virum apud Conchacenses aliquando possem deprehendere. Testor Deum totius: tocius S. totius veritatis auctorem, ante cujus oculum nulla falsitas reperit latibulum, facerem hunc satis facili conflictu, si tamen probos auditores haberem, ut potius Phariseus quam diceretur christianus. Cujus inepta sententia, omnique pravitatis tortitudine repleta, quamvis michi nichil spurcitius execrabiliusque quocumque provocat me, ut in tam mirabili facto divinę operę causas, prout Spiritus Sanctus in corde peccatoris meo afflare dignatus erit, edisseram, ne fortassis cuipiam simplici cristiano ratione vel necessitate carere, prorsusve incredibilia hęc videantur fore, eo quod videlicet de brutis animalibus minor sit cura Creatori, nec potius homines multo precio anteeuntes: ante euntes S. anteeuntes resurrexisse descripserim. Sed videtur multo magis necessarium rationabiliusque esse animalia quę ad humanos tantum usus creata sunt, revivere, homines vero qui ad ęternam vitam percipiendam vocati sunt, quibusque presens vita nichil aliud est quam exilium vel transitus ad futuram, in spe resurrectionis post mortem requiescere, nec debere vexari bonos, ut item in hoc erumnosę vitę exilium redivivo spiramine redeant. De qua spe per Spiritum Sanctum David [27 vo] propheta pręscius futura indicibiliter gavisus ita exclamat: Propter hoc lętatum est cor meum et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe1. Cęterum resurrectionis humanę spem majori certitudine retinemus, si jumenta homini inferiora a morte excitari aliquando videmus. Pręter hęc humana cadavera si ob depravatum religionis statum non sunt aliquando resurrectione digna, ut sanctorum patrum /33/ temporibus fuisse legimus, est tamen consequens ut vel tali prodigio nostra quoque tempestate resurrectionis fides humanis renovetur sensibus, ne divinę lectionis auctoritas infidelitate videatur fabulosa. Quin etiam humana creatura videns pecudes viles solum a morte ipsa relevari, et nonu se imaginem Dei, discat quantum ab antique probitatis merito exciderit, nec tamen se divinę curę penitus exortem, cui videlicet tam evidenti portento premonstratur carnis resurrectio. Quod tamen miraculum, si Deus non fecisset, nisi propter sacri itineris viatores, eorundem animalium juvamine indigentes, profecto hęc eadem causa pro ratione et necessitate accipi probabiliter potuisset.

Ergo nichil est in hoc quod ratione vel necessitate careat. Quod si prelibatus rusticus hac ratione ac necessitate convictus quidem fuerit, sed auctoritatis fulcimen deesse conquestus, non sic inauditum referimus, quominus in libris catholicis itidem reperiatur. Siquidem beati Silvestri precibus bovem olim revixisse credimus. Qua vero ratione vel necessitate Deus hoc fecerit, si idiota noster extat ignarus, recurrat ad antiquariam paginam. Quod si literarum rudis nec ibi recognoscit, noverit se ad comparationem sapientum esse animal brutum, et omnino indignum, qui de divinis causis disputare debeat. Et ut rem magis inauditam quam de bove resuscitato majoreque stupore plenissimam referam, Beringarium Remensem quendam proterve mentis medicum, quia sanctum Martinum Turonensem blasphemando asino equaverat, Omnipotentis ultio nostro tempore fertur ad tempus redegisse in asinum. Supra cujus tumulum ob monimentum monstri sunt inscripti ridiculo themate versiculi:

Hic homines threnos vedi Errata threnos asini [28 ro] suspiria fundant,

Si geminis formis una medulla fuit.

Ac reliqui sequuntur, quos Azolinus monachus, sapientissimi Gerberti discipulus, composuisse videtur.

Sed de Beringario neque omnino dubitandum, neque /34/ omnino affirmandum suademus. De hoc autem unde narrationis lineam ducimus, nulla nos manet ambiguitas, et est difficile non credere, quod non a fabulosa fama sive apocripha scriptura, sed ab ore mille videntium fide intemerata accipimus, non minus certi ac si ipsis videre meruissemus oculis. Sed forte aliquis hanc auctoritatem minus choerentem arguet. Esto: et ego auctoritate alia non indigeo quam voluntate Dei, quę vice auctoritatis stare bene poterit. Nam si nichil credimus, nisi quod argumento consimilium signorum approbare poterimus, summi Artificis omnipotentiam ad humanę rationis modum cohibere volemus. Neque Moyses mare dividendum Domino predicente credidisset, si ex collatione paris signi fidem adhibuisset. Non enim Deus eatenus ita mare diviserat. Tamen credidit Moyses priusquam factum esset mare Rubrum dividendum. Et nos nunc credimus divisum quamvis in nullis autiquioribus seculis simile quid fuerit actum. Quid igitur calumpniam patiatur, si usus jure voluntatis suę Deus per merita sanctorum suorum quiddam facit inusitatum, cum scriptum sit: Omnia quecumque: quęcumque S. quecumque voluit Dominus fecit in cęlo et in terra, in mari et in omnibus abissis1. Nulla igitur animi dubietate accipiendum, si per sanctam Fidem ad salutem animarum fideique argumentum mortua vitalibus auris animalia restituit ille qui est omnipotens, quandoquidem etiam ad salutem corporum, humanęque necessitatis sustentaculum eadem Noe in arca, ne cataclismo interirent, commisit servanda. De mulis quidem resuscitatis emulorum obtrectationi si non sufficit ista audire, non suffecisset etiam videre. Nam ceco animo visus corporalis brutus est. De illis autem quorum oculos radicitus evulsos in eandem frontem vidimus restauratos, qui michi cristiano non credit eat et videat, ipsisque referentibus, tota attestante provincia, omnia perfidie argumenta in eodem loco deponat. Quos ego vere vidisse, ad prandium vocasse, denarios dedisse /35/ dixerim, nec unquam fuerit dies qui me ab hac veritate sententię depellat. De quibus adhuc [28 vo] si vellem, plurima miracula scriptitare possem. Nam ubi ad negotia mundana se subducere inceptant, extimplo divina virtute prepediti, sive oculorum uno caligante, seu quopiam membro debilitato, ibidem remorari coguntur. Preterea Vuitbertus, sicut superius diximus, inpaciens libidinis, quoties cum meretrice pollutus est, toties divinę ultionis severitatem expertus est. Sed pereat profanus ille, qui me tota die ad alia tendentem remoratus a recto narrandi tramite, tanto diverticulo angariavit. Ad nos; Anos S. Ad nos jam latius deductos: diductos S. deductos eloquii rivulos ad eundem unde excessimus coherceamus alveum, miraculorum ut proposuimus ordinatam texentes hystoriam.

Torna su ↑

[Nota a p. 29]

[VII]. S. Torna al testo ↑

[Nota a p. 32]

1. Psalm. xv, 9. Torna al testo ↑

[Nota a p. 33]

u. cognoscens corr. ult. Torna al testo ↑

[Nota a p. 34]

1. Psalm. cxxxiv, 6. Torna al testo ↑