Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[29 vo]

/37/ Francese →

[X]

De cęlesti vindicta in eum qui peregrinos sancte Fidis assallivit.

Fuit et aliud tunc in diebus illis, quibus illic conversatus sum, valde terribile miraculum. Quod quamvis videre potuissem, non tamen ipse vidi. Porro autem michi in publico, qui se vere scire quam sancte dejerabat, retulit. Neque enim sciens volensque, dum michi Deus sensum et rationem servaverit, aliquid jam falsi sacre paginę inseram, quia Deus non gaudet vaniloquio, neque cassa adulatione capitur. Pręterea mercedem aliquam in tali negotio neque in re neque in spe possideo, pręter quod sanctam Fidem michi in temptationibus subventuram confido.

Miles Lemovicensis pagi indigena nomine Gerardus, ad sanctam Fidem devotissime venerat. Cujus reversione explorata quidam Geraldus, ejus inimicus, ei jam redeunti, quindecim Saliencium sembra il part. pres di salio, quindi “saltatori”(?); Bouillet traduce hommes d’armes, L. Robertini corr. satellitum Salienciumv auxilio fretus, occurrit. Hic nec Deum nec sanctam ejus, cujus peregrino insidiatus fuerat, /38/ reveritus, illum in cujusdam rustici tugurio hospitatum assalivit. Qui peregrinus, cum se hostiliter obsessum animadverteret, cępit anxiatis visceribus supernę defensionis invocare auxilium, quippe nullum in comitatu secum habens, preter unum servitorem. Tum hi qui illam ędiculam circumcirca expugnare cęperant, nescio quo divino strepitu exterriti, incerte: incertę S. incerte ac precipitis fugę sese [uno] tantum sociorum in obsidione relicto, Gerhardus vero, qui interius inclusus, nil aliud quam mortem expectabat, arrepta rusticana framea, foras exilivit acriter, illo armatus spiritu, quo et Moyses in Egyptum vel Samson in Filisteos, ferroque transverberante, unum quidem peremit, alterum vero idem seniorem vinctum, unde venerat, secum abduxit domum. De quo quid postea egerit, postea a nullo audire potui. Villa autem, ubi id actum fuisse dicitur, Sulpiacus nominatur, distans a Conchis triginta miliariis. Ita insidiatori et [30 ro] Dei inimico venit laqueus quem ignorabat, et captio quem abscondit, apprehendit eum1; et in ipsum laqueum peccator cecidit quem tetenderat innocenti.

Torna su ↑

[Note a p. 37]

[X]. S. M. Torna al testo ↑

v. sic. Torna al testo ↑

[Nota a p. 38]

1. Psalm. xxxiv, 8. Torna al testo ↑