Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[34 vo]

/50/ Francese →

[XV]

De ea quę sacre imagini assurgere contempsit.

Neque omnino minora debemus omittere vel de potioribus infirmantium miraculis plura adicere. Nam quoniam triplex gestum est miraculum in ea, ideo dicamus de quadam paupere puella, quę omnium membrorum compage debilitata, in monasterium sanctę Fidis fiierat allata. Ubi ita integriter artuum soliditatem receperat, ut in ea penitus nullum contractionis vestigium remaneret. Hęc postea, in eodem vico aliquandiu degens, usu laborandi, utpote pauper, proprium redimebat victum. Nec multo post, opus misericordię subsequitur severitas vindictę. Ulciscitur superna veritas, quod deliquit superba contumacitas. Non ergo superius premissis de vindicta et hoc tale dissonat.

/51/ Interea namque, cum in quodam indictę afflictionis jejunio venerabilis imago cum enormi constipatione promiscui sexus processionaliter foras quoque eveheretur, cunctique de more, de propriis ediculis prosilientes, obviam ei prociderent, necnon e vicino plerique in ocursum ejus convolarent, cępit supradictę puellę domina, cujus [35 ro] textrino deserviebat, hanc, ut relicto officio processioni assurgeret, obnixius monere atque instanter increpitare. Illa vero nec timore Domini compuncta, nec divinas laudes canentium sonoritate delectata, vocem dominę monentis velut pro nimio: pre nimio S. pro nimio operis studio prorsus neglexit. Statimque in ipsa hora cęlesti feriente indignatione, per omnia membrorum spacia distorqueri femina miserabiliter cępit, adeo ut sicut residens complicata erat et incurva, tota penitus contraheretur nervorum officiis destituta, nec telę utensilia abicere valens, cui ipse stricto pugno radiolus inherebat.

Tum ipsa quę pre magnitudine divini beneficii insolescens superbierat, continuo pre nimia angustia voce, qua poterat, raucitans, sanctę Fidis ream humiliter fatebatur. Nec tamen tormenta vel ad modicum spacium cessare potuerunt, quousque ipsa per universam processionis viam portitorum labore post capsam auream devecta in monasterium rediret. Ubi aliquot noctibus sacris excubiis invigilans, gloriosę martiris suffragantibus meritis, meruit iterato de contracta fieri erecta. In qua re omne illius imaginis scandalum evacuatum est, quam nemo dehonestare potuit absque detrimento sui. Nec mirum si loculus ille ob tantę martiris pignerum reverentiam dignus habeatur honore, quę sacrę martiris dignitate convenustat etiam angelorum ordinem.

Torna su ↑

[Notae a p. 50]

[XV]. S. V. M. L. Torna al testo ↑