Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[34 ro]

/49/ Francese →

[XIV]

De eo qui optavit casum imaginis.

Et quia jam de sacra imagine aliqua explicavimus, libet de eadem et aliud addere prodigium. Igitur cum in quodam indictę [34 vo] afflictionis jejunio, venerabilis illa imago, in qua sanctum martyris caput venerabiliter conditum est, foras cum ingenti processione efferretur1, accidit ut quidam forte /50/ veniens obviam juxtim pertransiret. Qui cum eandem effigiem rutilanti auro gemmisque fulgurantibus radiare vidisset, cupiditatis nebula cęcatus, sic infit: O utinam a portitorum humeris elapsa, ista nunc imago decideret. Nullus collisorum lapidum defractique auri portionem colligeret majorem quam ego. Adhuc verbum in ore stulti mussitabat, cum mulus cui insidebat, incurvo capite atque humi inter anteriora crura defixo, pedibusque elevatis posterioribus, ultra sessoris verticem supervolans, ipsum subter se prostratum atque in luto labefactatum, gravatis clunibus calcarat resupinus. Nec tamen defuere aliqui, qui sibi ne suffocaretur, cęleriter succurrerent et a funesto oppressu liberarent, cunctis Deo gratias agentibus, qui sic in sanctam suam vindicasset etiam de stultiloquio.

Torna su ↑

[Note a p. 49]

[XIV]. S. M. Torna al testo ↑

1. L’empressement des populations, parfois lointaines, à solliciter l’ostension du chef de sainte Foy, ne semble pas avoir toujours été exempt /50/ d’indiscrétion. Nous voyons en effet que, dans une bulle datée de 1099, le pape Urbain II crut devoir interdire cette pratique, qu’il flétrit lorsqu’on osait l’accomplir contre le consentement des moines de Conques: « Porro illam indignam consuetudinem ne ulterius fieri debeat interdicimus, id est ne sanctorum ejusdem monasterii reliquie ad publicos conventus, extra voluntatem fratrum inibi Deo servientium, deferantur. » (Cartul., nº 570). Torna al testo ↑