Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[35 ro]

/51/ Italiano →
Francese →

[XVI]

De miraculo aurearum columbarum.

Sed et ante hac multo tempore, nostra tamen ętate, de /52/ columbis aureis elegantissimum fuit miraculum. Quod statim, si vacat audire et placidi intra archana pectoris rem veram admittitis, fabrica: frabica S.; cfr. I, 13 frabicata L. Robertini ripristina il punto dopo edam e la virgola dopo appellatur, come nel ms. edam memoratę imaginis fabrica quę, ab incolis loci Majestas sanctę Fidis1 appellatur. Constat ex auro mundissimo, et per vestium divisiones, ut ratio artificii expostulat, gemmis diligentia opificis subtiliter insertis, decenter insignita. Ligaturam quoque capitis gemmis et auro profert insignem. Armillę auręę, in brachiis aureis, scabellum aureum sub pedibus aureis, cathedra talis ut nichil in ea preter preciosos lapides, [35 vo] nisi aurum optimum pareat, sed et super cacumina fulchrorum quę anteriora prominent, duę columbę gemmis et auro compositę totius cathedrę decorare videntur pulchritudinem aggiunto in margine dal corr.; non si vede nella copia fotografica. Cfr. L.Robertini pulcritudinem. De quibus mirabilem rem peropus est jam referre. Barnardus2, tunc Belli Loci abbas et postmodum Caturcinę urbis episcopus, cum eas sibi haberet, a sancta Fide in somnis, ut ei daret, monitus est. Quod cum facere distulisset, iterum iterumque eo modo persuasus est. Tandem se moneri divinitus sentiens, assumpto ejusdem ponderis alio auro, ad Conchas proficiscitur. Quo oblato Deo sanctęque ejus rediit, sanctam ratus corr. ratus sanctam sanctam ratus Fidem pro equalitate ponderis eo modo placari. At vero cum rursus una noctium sopiretur, eadem visio apparuit, nec minus instans dari sibi columbas, nec ullo modo sufficere posse, etiam si totum aurum suum erogaret, nisi daret /53/ et columbas. Postremo invitus idem tanquam depositum aureas reddere compellitur columbas, postibusque illius cathedre decus memorabile superposuit. Qua etiam causa cum multa hujusmodi auri inquisitio a sancta Fide fieret, placet id in sequentibus designare enucleatius.

Torna su ↑

[Nota a p. 51]

[XVI]. S. Torna al testo ↑

[Note a p. 52]

1. Pour la statue d’or de sainte Foy et les autres objets du trésor de Conques dont il sera question dans la suite du Livre des Miracles, nous renvoyons une fois pour toutes aux ouvrages suivants:

  • A. Darcel, Trésor de L’église de Conques, in-4º, 1861.
  • F. de Lasteyrie, Observations critiques sur le trésor de Conques (Mém. de la Soc. des Antiq. de France, t. XXVIII, in-8º, 1863).
  • F. de Verneilh, Les émaux français et les émaux étrangers (Bullet. monum., t. XXIX), in-8º.
  • Ch. de Linas et E. Molinier, Le reliquaire de Pépin d’Aquitaine, in-4º, 1887.
  • J. Labarte, Hist. des arts industriels, 1872, 3 vol. in-4º.
  • E. Molinier, L’Émaillerie, in-12, 1891.
  • E. Rupin, L’œuvre de Limoges, in-4º, 1890.
  • L. Servières, Guide du pèlerin à Sainte-Foy de Conques, in-12, 1878.
  • A. Bouillet, L’église et le trésor de Conques, in-12, 1892.

Torna al testo ↑

2. Bernard, fils d’un seigneur d’Aquitaine appelé Hugues, fit ses études à Fleury, devint avant 979 abbé de Solignac, et vers 984 abbé de Beaulieu en Limousin. Il fut élu évêque de Cahors sous le nom de Bernard II en 1005, pense-t-on. Son successeur sur le siège de Gabors, Déodat, est mentionné en 1028. (Deloche, Cartul. de l’abbaye de Beaulieu, 1859, p. cclii. – Gallia Christiana, I, col. 126.) Torna al testo ↑