Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[36 vo]

/54/ Italiano →
Francese →

[XVIII]

De anulo negato et postea sanctę Fidi reddito.

Quedam nobilis matrona, audita fama de virtutibus sanctę /55/ Fidis, illuc abire paravit. Quę cum iter inceptaret, recordatur, jam aliquantum a limine progressa, quod peregrinantium anulos sancta Fides in somnis queritaret. Mox ergo retro facit pedem, propriumque anulum, de digito detractum, arcessite cubicularię custodiendum committit. Cape hunc, inquit, atque servato dum redeo, ne forte sancta Fides quęsitum, si detulero ad Conchas, michi auferat. Nempe hęc egit astute, tanquam alicujus cautela declinare possit illius providenciam, qui antequam fiant pręvidet omnia. Quid plura? It mulier, solvit orationum debita, atque redit cum pace. Nocte consecuta, virginea species somnianti apparet. Quę cum, rogata, sanctę Fidis vocabulo suam notitiam innotesceret, protinus ut sibi detur imperiosa auctoritate anulus monet. Mox mulieri se anulum habere dissimulanti suggerit hera ipsum esse quem abiens ad Conchas, ne sibi daret, cubicularię commisisset. Mane facto, experrecta mulier divinam visionem velut fantasticum vel inane somnium reputat. Sed finem rei quare diutius inmorer? Illico mulier tam efficaci febris igni per universum corporis spacium estuare cępit, ut vix una hora consistere posset. Ita tamen triduo passa, rediit in se, reminiscitur culpę, confitetur neglegentiam. Mox ergo ut precepit equum sterni, ut videlicet recidivo tramite ad sanctam Fidem remearet, nimius [37 ro] ardoris remittitur ęstus. Sicque sana it et gavisa redit, non modicum lucrum reputans permutare anulum pro salute.

Torna su ↑

[Nota a p. 54]

[XVIII]. S. B. A. M. Torna al testo ↑