Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[38 ro]

/59/ Francese →

[XXII]

De muliere quę usurpavit anulum quem altera moriens sanctę Fidi reliquerat.

Est quoddam oppidulum, vico Conchacensi contiguum, quod sub ditione monachorum quidam Austrinus1 presidebat dudum, cujus nos successorem vidimus. Nec tamen miraculum quod dicere inchoamus, nostra ętate fuit antiquius. Hic Austrinus anulo quem uxor nomine Stephana moriens sanctę Fidi promiserat, [38 vo] alteram nomine Avigernam sponsavit, prorsus prioris conjugis dicta tanquam delyrantis reputans. Verum postmodum protervę neglegentię digitum, qui alieni juris auro depictus ostentabatur, intolerabilis tumore doloris celestis damnavit justitia. Usque adeo ut totum pene anulum turgens pustula super accrescente carne contegeret, ita videlicet ut anulus adacto ferro non posset secari sine digiti detrimento. Cumque ad hanc vim mali compescendam accersitorum medicorum remedia desperarent, neque ullo modo passionis efficacitas jam tolerari posset, ad divini juvaminis recurritur auxilium. Fit palam injuriosę culpę confessio, deducitur debilis mulier ad sacrum sanctę martiris mausoleum. Ibi cum geminas noctes assiduis excubiis continuat, tercia quę fuit dominica /60/ adicicitur. In qua vis doloris ita sevior dolentem vexavit, ut vociferatę feminę miserrima vox per totum noctis spacium non cessaret. Ad postremum, cum jam matutinarum laudum intonarent preconia, ab altithrona summę majestatis sede benigne compassionis visitatio descendit, non passa diutius in humana carne tam graves penarum desevire cruces, nec lacrimas pęnitentis usque ad desperationem pervenire. Nam cum forte luctuosa matrona nares emunxisset, anulus, quem supra diximus, inviolata digitorum salute, tanquam validissima arcitus balista, crepitum longe in pavimento dedit. Et ideo cum ingenti gaudii tripudio dies illa dominica ab omni illius vici populo celebrata: cęlebrata S. celebrata fuit, quippe qui patriotam suam ac vicinam sanctę Fidis auxilio ereptam a funesto tormento cernerent. Et certe multa et innumeravedi Errata innumera hujusmodi etiam per diversa terrarum loca de sancta Fide referuntur, quę jam non solum scribere, sed etiam dicere nemo sufficiet. Est enim impossibile universa sanctae Fidis magnalia vel explicare verbis vel designare literis.

Torna su ↑

[Note a p. 59]

[XXII]. S. V. B. M. L. Torna al testo ↑

1. Austrin de Conques et Avierne, sa femme, figurent dans plusieurs pièces du Cartulaire, et peuvent être rangés parmi les plus généreux bienfaiteurs de l’abbaye. Ils donnèrent au monastère, durant le xie siècle, d’innombrables terres situées dans les communes de Firmy, de Saint-Cyprien, de Senergues, de Saint-Christophe, de Noailhac, d’Espalion, d’Espeyrac, etc. Le Cartulaire mentionne quatre de leurs enfants: Austrin, dont il sera question plus loin (liv. II, ch. x), Bernard, Arnald et Pétronille. (Cartul., nos 23, 32, 33, 196, 365, 366.) Avierne sera encore mentionnée au ch. xxi du IVe livre. Torna al testo ↑