Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[43 vo]

/70/ Italiano →
Francese →

[XXVII]

Quod sancta Fides castos amet, incestos repellat.

Multa quidem et alia bona de Gimone referuntur, sed hęc sanctę Fidis sufficiant cultoribus. Quos et illa quoque ut /71/ per hunc probatum est ęterna diligit charitate: caritate S. charitate, eos sane maxime quos in virtute castitatis perseverare perspexerit. Dictum a quodam mihi illius vici incola fuit, quod si quando post concubitum quamvis legitimum primos cancellos non lotus intrasset, numquam diem illam impune pertransisset. Adeo sancta Fides fert egre qui pollutus ejus sanctuarium audet temere frequentare. Magnum meritum et admirabile unius puellę, cui tanta virtutum gratia, tam in parvis quam in magnis, est concessa. Nam de beneficiatis rem optimam multęque miserationis plenam audivi. Qui si propriis bonis ab improbis senioribus inmerito privati adjutorium sanctę Fidis expetunt, in dominorum statim graciam divina inspiratione revocantur. Hoc ergo inseruisse juvat, non quia de majoribus etiam quę sponte relinquo disserere non possim, sed quia cum audivi valde michi perplacuit. Unde divinae bonitati grates, quę etiam in necessitatibus hujiusmodi dignatur subvenire oppręssis.

Torna su ↑

[Nota a p. 70]

[XXVII]. S. Torna al testo ↑