Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[41 vo]

/66/ Italiano →
Francese →

[XXVI]

De Gimone monacho quam viriliter contra malefactores sancte Fidis agebat.

Item de miraculis, quę incolę loci, ut est rusticus intellectus, joca sanctę Fidis appellant, quędam adhuc prefatis subnectere volumus. Mirum dictu quod dicere presumimus, et quamvis super omnia quę jam premissa sunt, videatur incredibilius, nichil tamen in totis sanctorum virtutibus auditum fuit verius. Quod precipue invidiosis lectoribus, sat scio non bene videri constare, apud quos nichil est quod male interpretando non queat depravari. Sed in revelatione veritatis probatę, sicut adulationi incumbere sacrilegum est, sic emulationi cedere nefarium est. Absit ergo a christiano, ut me christianum, vel favore elevatum, vel obtrectatione deterritum, plus equo minusve estimet referre. Poterone umquam salva salute mea verbum Dei adulterare fallacia, aut sub specie veri mentes humanas veritate fraudatas per falsitatem decipere?

Gimonem monachum et cęnobii priorem multi cognoverunt, qui michi res mirabiles, et ut puto inauditas de ipso narraverunt. Hic virilis animi ferociam quam in mundo habuerat, in monasterio non quidem deseruit, sed in vindictam malefactorum penę convertit. Ille in dormitorio preter cetera indumenta moniali habitui congrua, toracam, cassidem, contum, gladium, omneque bellicum instrumentum, supra pedalis fulcri cacumina in promptu positum, simulque in stabulo bellatorem equum habebat apparatum. Tum si qua adversitas a nequam pervasoribus incumbebat, ipsemet statim functus officio defensoris, ferratam aciem in expeditione antecedens ducebat, atque audacter trepidantium animos, aut de victorię premio, aut de martyrii gloria viriliter confortabat, asserens etiam multo majore debito /67/ falsos christianos esse debellandos, qui christianam legem impugnantes, sponte Deum reliquerant, quam ipsos paganos, qui numquam Deum noverunt. Nec [42 ro] debere aliquem qui se prelatione velit esse dignum, fieri ignavum, quin, si necessitas instat, contra improbos pervasores strenue dimicet, ne videlicet sub pacientię specie, vitium irrepat ignavię. Multi quoque adventum ipsius pertimescentes, sepe antequam ad pugnam ventum foret, cedebant, aliquando vero audaci rebellione resistentes pariterque numero confisi, sanctę Fidis tamen presentissima virtute a paucioribus vincebantur. Quod si fortuitu aut raro tanta hostium violentia ingrueret, ut prorsus pro humanę fragilitatis diffidentia, imbecillior manus de parte bona belligerandi ausum amitteret, ipse statim ut erat solitus summa fiducia sacrum adibat martiris tumulum, atque vulgari more adversus sanctam Fidem causabatur, ea utique usus confidentia, qua noverat se nequaquam ab ea facile contempni. Nam etiam sacram imaginem verberare et vel in flumen sive puteum precipitare, nisi se sancta Fides de malefactoribus quam mox vindicaret, minitabatur. Et tamen inter ipsas indignationum minas, crebra repetitione supplices fundere preces non cessabat. Et puto illi ipsum Deum, ingessisse: gessisse corr. in- S. ipsum Deum ecc.: L. Robertini divide ut erat, hunc morem ingessisse ut erat hunc morem, ingessisse, nec dura verba in peccatum reputasse, sic per cetera mens erat sinceritatis et virtutis plena. Non enim Deus judicat quemquam ex sermone, sed ex voluntate aut opere. Nam sicut sermo blandus non justificat hypochritam, sic nec sermo severus dampnat vere justicię operatorem. Huic sententię concordare videtur, quod in Evangelio de patre legitur, qui filium obedienter respondentem, non autem dictis facta compensantem non remuneravit, sed illum qui inobedienter duriterque respondens, mox paternam preceptionem festinavit perficere. Et rursus ut ficta blandimenta confunderet, ita ipse Dominus ait: Non enim qui dicit michi: Domine, Domine, intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei1. Non ergo Gimonem ex sermonis sui /68/ asperitate culpandum censeo, cujus actus per omnia irreprehensibiles audivimus, excepto quod in expeditionibus pergebat armatus, sed si quis recte perspiciet, plus hoc ad virtutem quam ad [42 vo] impugnationem monasticę regulę poterit reterre. Neque ille judicabitur, nisi ex intentione qua id agere videbatur. Et utinam monachus desidiosus, deposita ignavia, ad utilitatem sui monasterii sic fortiter ageret, potius quam sui ordinis habitum honestum preferens extrinsecus, iniquitatis latibulum faceret intrinsecus. Nam videlicet de talibus antichristis qui nichil ad aliud vivunt, nisi ut veritati contradicant et quicquid usquam bonum est impugnent, bona sanctorum diripientes, interdictum pontificalem deridentes, monachorum causam sterquilinio deputantes, immo acies Dei viventis philistea protervia exprobrantes, si quosdam vindex omnipotencia per alicujus sui servi manus, cujuscumque etiam ordinis strage dejecerit, nemo id crimini asscribere poterit. Nonne legimus a sancto sed jam martyre Mercurio, Juliani Cęsaris apostasiam lanceę transverberatione fuisse animadversam1? Qui ergo illum a morte excitavit in ultionem sui adversarii, hunc quoque in defensionem suę ęcclesię bene potuit armare. Nec ullo modo Deus poterit prohiberi eadem si velit per manus etiam viventis factitare, quę dudum per hominem defunctum dignatus est exercere. Quę res siquando prefato Gimoni acciderit, pęnitentiam eandem, me quidem auctore, censeo injungendam, qua rex David super Philisteo pęnituit. Neque iste ut homicida reputabitur, quem Dominus Sabaoth et rex exercituum et virtutum, tamquam aliquem defensorem /69/ angelum unicum suę familiae destinavit presidium. Sicut enim propheta non potest predicere, nisi quod Deus ponit sibi in ore, sic nec iste potuit aliud facere, preter quod spiritus virtutis ei suggessit in corde. Vere bonus propugnator et defensor bonorum zelum habuit pro Domino, et indignationem super filios Belial. Nec fortitudinem hujus in oculis Dei fuisse complacitam dubitari a quoquam potuit. Quia siquando pars malorum contra illum aciem struens valentior incubuisset, statim, ut diximus, ad orationum recurrens nota presidia, exaudiri cęlitus merebatur. Tamque increpando quam supplicando, divinum sibi [43 ro] auxilium extorquebat, et quod ab armatis hominibus non poterat, id a Deo fieri impetrabat. Siquidem malefactorum illorum tunc temporis quamplures diversis interiisse casibus feruntur. Alii de summis saxis se precipitantes, alii cibo se strangulantes, alii propria manu sibi mortem inferentes, aut cuicumque venisset judicii hora non deerat mortis materia. Idem autem preter regendę rei monasticę curam, ne quid ab obedientia vacaret, erat et custos sanctuarii. In illo tempore erat locus ille pene solitarius et a frequentia peregrinorum remotior1, nec tanta luminarii copia, una tantum candela sacrosancto altario deserviebat. Qua saepius: sepius S. saepius ut fit extincta, surgebat custos et reparabat eam. Et multociens, cum pre lassitudine operis sive diutinę orationis pregravaretur somno, sentiebat manum maxillam leniter tangentis, pariter et vocem blandientis et ut lucernam componeret monentis, audiebat. Statimque experrectus, viriliter emergebat a somno, sed antequam ad candelabrum accederet, ipsamque candelam tangeret, quam prius viderat extinctam, rursus in eadem hora divinitus cernebat accensam. Vel si forte ut crebro accidebat, ipsam deferret ad ignem, antequam ad carbones venisset, inter manus portitoris divina virtute revivebat /70/ lucerna. Rursus quoque cum ipse regressus in stratum jam pausare inciperet, eadem visio ter quaterque rediens, quasi alludens cogebat, atque lecto egre exurgentem ad candelabrum recurrere senem faciebat, donec jam totus commotus, ut erat fervidi ingenii, tanquam se deludentem atque inquietantem sanctam Fidem increpando argueret, et insuper patrio nomine unde genus ducebat illi exprobraret. Tum illo cessante miraculo, in lectum se recipiebat. Aut saepius: sepius S. saepius ea occasione in psalmodię meditatione persistens, totam illam noctem transigebat insomnem. Quam meditationem alias ita forti constantia fertur exercuisse, ut pene diem cum nocte invicto murmure continuaret. Idem nonnullis noctibus, cum rursus in monasterio sacris excubiis inserviret, audiebat crepitanti sonitu aurum imaginis moveri. Ilico intelligens ipse nutum esse divinum, eodem modo [43 vo] ut diximus recurrebat ad lumen. Erat preterea jam sibi familiare ac preter humanam consuetudinem frequentativum, diversis modis divinę admonitionis perfrui colloquiis. Nec mirum si hujusmodi bonis dignus habebatur, in quo nichil spurcitię corporis vel animę inesse poterat, quique omnes labores causa fraterni commodi subire paratus, nulli virtute obedientię secundus extiterat. Cujus irę impatientia perinde erat, ut preceptum est: Irascimini et nolite peccare1. Jam vero quanta virtutum eminentia excellebat hinc estimari potest, quod non solum cęteros sed etiam ipsum abbatem, quasi sub disciplinę jugo, non quidem literarum eruditione, sed animi fortitudine omnes chohibebat.

Torna su ↑

[Nota a p. 66]

[XXVI]. S. Torna al testo ↑

[Nota a p. 67]

1. Matth., vii, 21. Torna al testo ↑

[Nota a p. 68]

1. Saint Mercure, vaillant soldat élevé aux plus hauts grades de l’armée, fut décapité pour la foi dans la ville de Césarée en Cappadoce, l’an 250, par ordre de l’empereur Dèce. Il devint le patron de la Cappadoce. Or, l’an 363, un jour que saint Basile était en prière devant l’image de saint Mercure, le grand docteur vit, dans une extase, J.-C. au milieu de l’assemblée des saints; il l’entendit donner à saint Mereure l’ordre de frapper l’empereur Julien, persécuteur des Chrétiens. Le saint prend sa lance et disparaît. Quelques instants après, il revient, et, debout devant le trône de l’Eternel, il dit: « Seigneur, vos ordres sont exécutés: l’empereur Julien est mort ! »

Cette version de la mort de Julien l’Apostat est rapportée par plusieurs auteurs, et en particulier par saint Jean Damascène (De sacris Imag., Orat. I). Baronius la discute longuement (Annal., ad ann. 363j). Torna al testo ↑

[Nota a p. 69]

1. Il semble, d’après ce passage, que les pèlerins n’affluaient pas encore à Conques, et comme le pèlerinage était dejà en grande vogue au temps du miracle de Witbert (cf. sup. ch. i), il s’ensuit que Gimon vivait avant 980, époque de ce miracle. C’est, du reste, ce que notre historien affirme expressément au chapitre ii du IIe livre: « Hoc ante miraculum de Vuitberto illuminato ». Torna al testo ↑

[Nota a p. 70]

1. Psalm., iv, 5. Torna al testo ↑