Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[46 vo]

/78/ Francese →

[XXXII]

De eo cui ad conterendum ferreos compedes sancta Fides marcellumq attulit.

Rursus de alio homine rem michi oppinatissimam unanimes retulere. Qui cum diutina carceris custodia affligeretur atque incessanter ad sanctam Fidem exclamaret, mox ei sancta Fides vigilanti apparuit. Quę cum rogata sancta Fidis vocabulo se nominaret, protinus marculum vetustissimum scabraque rubigine obductum prebens, jubet illo compedes feriri, dein ferri fragminibus onustum, ad Conchas celeriter proficisci. Cujus monita ille perficiens, pervio carceris obstaculo, absque humano impedimento, divino fretus munimine, ad sanctam Fidem recto tetendit tramite, et pro magno beneficio magnas gratias Deo sanctęque ejus non ingratus reddidit. Fuit ibidem marculus circiter tres /79/ annos appensus, ut insigne tanti miraculi peregrinantibus non deesset. Id nimis succensui, quod in memoratum opus marculum etiam destruxerant. Mirum dictu! Unde, putas, sancta Fides corporeum marculum habuerit? Sed non debemus ratione humana divinum opus estimare, sed factum fideliter credere.

Torna su ↑

[Note a p. 78]

[XXXII]. S. V. B. A. M. N. L. Torna al testo ↑

q. martellum B. V. Torna al testo ↑