Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[45 vo]

/76/ Italiano →
Francese →

[XXXI]

Quod carceratos ad se clamantes sancta Fides absolvat.

Illud autem de sancta Fide specialiter super omnia famosissimum notissimunque est, quod carceratos ad se clamantes absolvit, solutosque cum ipso compedum catenarumve pondere, [46 ro] ut sancto Salvatori grates habeant, ad Conchas properare jubet, et nichil refert, juste an injuste quis teneatur in carcere. Nam mox si improbo clamore perstiterit, quantam famulę suę gratiam Dominus /77/ prestiterit ostendit. Clausurę vinculis et seris constrictę dissolvuntur, repagula ferrata dissiliunt, divina pietas reserat quod impietas humanę crudelitatis artaverat. Procedunt ad libertatem captivi de vinculis, exhibentes inania onera catenarum. Tenent vincula absoluti, quibus antea tenebantur nexi. Parit carcer iterato quos non genuerat, prodeunt in lucem angustia correcti, quos insolentia dudum pertraxerat ad scelus, et precedente triumpho, gremio sanctę martiris ęcclesię miseri redduntur. Quique diu tetro carceris horrore contenebrati fuerant, hi postmodum jocundum cęli lumen hauriunt, atque in medio congaudentis ęcclesię Deo sanctęque ejus gratias et laudes referunt. Cujus miraculi assiduitas adeo multiplex extitit, ut ferreorum compedum quos pagensi lingua bogiasn vocant inmensitas occupationem in monasterio faceret. Quocirca tantam ferri massam extundi, atque in multimodas januas redigi studio fabrorum seniores decreverunt. Est deforis tectorum divisione basilica triformis, quę interius propter mutuam transeundi amplitudinem in unum corpus coït ęcclesię. Hęc itaque trinitas in unitatem rediens summę ac deificę Trinitatis tipum, mea quidem sentencia: sententia S. sentencia, quoquo modo gerere videtur. Dextrum latus Sancti Petri apostoli, levum: lęvum S. levum Sanctę Marię, medietas autem Sancti Salvatoris titulo dedicata est. Verum quia eadem medietas psallendi assiduitate frequentatior habetur, illuc ex proprio loco sanctę martiris preciosa translata sunt pignera. Raro ullus aditus in tam angulosę ęcclesię concavitate superest, qui de predictis compedibus sive catenis ferreas non habeat januas. Quod tibi, ut vere loquar, toto basilice edificio mirabilius videatur, excepto ornamentorum decore, quod auri argentique vel palliorum copia unaque preciosorum: pręciosorum S. preciosorum lapidum grata prestat varietas. Cumque seniores culparem quod captos, nomina, genus, domum literis notata non retinuissent, rem esse difficillimam aiebant. Pręterea nullum se modo hujusmodi dictatorum expectasse, cui hęc breviter designata ad describendum plenius reservassent, et ut impudentius [46 vo] faterentur, omnia hęc quod usque ad /78/ fastidium cottidie fierent, incurię prorsus dedisse. Nomen etiam illius, cujus egomet ingentis quantitatis compedes subter cęlato lacunari vidi pendentes, penitus ignorabant. Quod quia noviter gestum fuerat, ferrum in supra dictam fabricam nondum conflaverant. Castrumo vero ubi in captione fuerat, Brucciadulp1 vocatum, nomenque senioris Emmonem esse didici.

Torna su ↑

[Note a p. 76]

[XXXI]. S. A. M. Torna al testo ↑

[Note a p. 77]

n. Bodia / Bogia / Boia: Torques damnatorum, quasi jugum bovis Du Cange bodias C. Cf. Du Cange. Torna al testo ↑

[Note a p. 78]

o. Claustrum A. Torna al testo ↑

p. Bruccialdub A. Torna al testo ↑

1. Broussadel, autrefois Brossadol, simple ferme de la commune de Saint-Georges, canton de Saint-Flour (Cantal). Ce castrum est mentionné dans les Miracula Sancti Roberti, fondateur de la Chaise-Dieu, qui y venait souvent (1045-1060 env.). Les seigneurs de Brossadol, dont l’un se nommait Aimon, figurent dans la charte de fondation du second monastère de Saint-Flour par saint Odilon (vers 1025). Chez les seigneurs de Brossadol, le prénom d’Aimon resta héréditaire pendant près de trois cents ans. Le dernier qui le porta vit, le 15 mai 1384, son château surpris, incendié et détruit par les Tuchins. (Cf. Bibl. Nat. lat. 12766, ffos 280-304. – M. Boudet, La Jacquerie des Tuchins, Paris, 1895, p. 134 et suiv.) Torna al testo ↑