Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[46 vo]

/79/ Francese →

[XXXIII]

De eo qui premonitus a sancta Fide, per fenestram turris evasit, et de mirabili asino.

Rem mirabilem cunctisque seculis memorabilem, et etiam fastidiosis lectoribus succinctam narraturus, Deum fontem sapientię vivum fideliter deprecor, ut divinę sapientię affluentiam intra pectoris mei archana infundere sanctique Spiritus rore sensus mei ariditatem dignetur irrigare; quatinus ea quę vera sunt, ad utilitatem audientium congruo rectoque sermone valeam expromere, ne sententia mea a recto tramite exorbitando, per inanes res secus quam veritas habet, deviare [47 ro] inceptet. Miles quidam, qui erat in captione in pago Rotenico, Castro Perso1, sub dominio Amblardi cujusdam nobilissimi viri, datis pro se obsidibus, ad sanctam Fidem, quasi aliud negotium acturus, quod potuit occultus venit. Deinde statuto placito, sese in captionem recepit. Unde qualiter post aliquantum temporis divina visitatione evaserit, dicendum erit. Sed primum terrę, illius situs et qualitas paucis verbis repetenda. Est patria /80/ per omnia montuosa, et etiam per loca horridis scopulis adeo edita, ut vix visus altitudinis vastitate queat exaturari. Sed inter hęc ubi forte planicies occurrit, frugum proventibus adeo est fecunda, ut pinguis Cereris Bacchique:
Baccique S.
Bachique corr.
Bacchique optimi nulla terra feracior michi fuisse videatur. Hanc illi ingenuitatem ex eo accidisse opinor, quod sit his nostris regionibus editior, et ideo hiberni frigoris immanitate rigidior, sitque soli vicinior, utpote ad australem plagam sita, et ideo estivo fervore calidior. In estate videlicet, propter vicinitatem solis, torrenti calore nimis exestuat. In hieme vero propter altitudinem terrę nimiis frigoribus riget, sicut ubi Auster liberioribus habenis regnat. Igitur repugnantibus diversę naturę quanto magis tellus illa urgetur, tanto magis excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor. Ac per hoc facta est lętioris dulciorisque germinis terra genitrix. Sed quia, ut diximus, montium scopulorumque: sopulorumque S. scopulorumque dissimilitudine a nostro solo discrepat, ideo contigit ut prenominati oppidi structura, super excellentissimę rupis soliditatem fundata, per spaciosum aeris inane longe eminentior exsurgat. Porro oppidanorum mansio de parte illa habetur quę planior habitabiliorque videtur, habens arcem erectam in editiore loco, ad illam videlicet plagam qua altiore ruitur precipitio. De qua etiam parte in summo turris solario herilis camera erat, ubi ipse herosr cum familiaribus sopitus placidum carpebat pectore somnum. Extra quam cameram in eodem solario de parte reliqui municipii, captivus quem dixi ponderosa mole ferri cruribus innexus, trium vernaculorum custodia servabatur. Huic sancta Fides in S. è in maiuscoletto Fides jamdudum ad se querelosis vocibus exclamanti jamque pene desperanti, sopitis custodibus, corporali specie conspicabilis apparuit. Quę cum rogata [47 vo] ab illo quęnam esset, sanctam Fidem se esse responderet, protinus instantia precum illius se esse fatigatam adjecit, immo etiam diutino clamore coactam, a Deo tamen missam ut eum absolvat venisse. Quare igitur, inquit, longas moras innectis? Perrumpe per medium camerę, ac per summas turris fenestras elabere. Cumque ad /81/ vocem monentis reptare cepisset, evigilans senior male sollicitus, ferri tinnientis advertit motum. Dein excitatę cubicularię, ut tardos cogat custodes, minaci auctoritate jubet. Quod cum illa perfecisset, clauso ostiolo in conclave se recepit. Post aliquod horarum excursum, ecce de integro sancta Fides apparens, hortatur hominem ut rem aggrediatur. Quod ille statim faciens, reperto ostio clauso in lectum vacuo conamine regreditur. Rursus quoque senior, ferrea collisione experrectus, pedissequam ut prius remisit. Illa peracto herili precepto regressa, ostium cubilis per voluntatem Dei apertum dimisit. Post hęc, omnibus multo graviori sopore oppressis, ecce sancta Fides tercio manifestata, durius severiusque hominis arguit ignaviam. Cumque ille impedimentum ostii obiceret, seseque jam bis delusum quam graviter ferret: Noli, inquit illa, dubitare, quia habebis pervium iter et Deus adjuvabit te. Ille vero confidens in Domino, gressu quo poterat cępit motare se. Et sic tandem cum magna difficultate penetrato cubili, ad ipsas fenestras substitit, casus altitudinem vehementer expavescens. Tunc sancta Fides adhuc labantis animi hominem comitata, et quasi viam affectando precedens, illum viriliter exhortari cępit: Age, inquiens, fiducialiter; non alio modo jam evadere poteris. Similiter olim Israheliticus populus, in ultionem sceleris urbis Gabaam tribum Benjamin debellans, antequam triumphum obtinuisset, divino monente oraculo, usque ad trinum conatum laborasse legitur1. Ad extremum ille in miserabili positus discrimine, assumpta audacia ac posito corde in periculo, pedes primum per fenestram emittens foras, se totum vasto credit precipitio. Sed numquam mollius suaviusque sua pensilis pluma Sardanapalum: Sardanapavum S. Sardanapalum fovit, quam hunc durissima rupis excepit. Adeo divina subportante virtute, ut, cui natura negaverat alas, hic plane volare, non cadere videretur. Quo miraculo factus [48 ro] securior, etiam multo profundioris precipitii saltum addere non dubitavit. Nam de summis scopulis super quos: quas S. quos arcis tota moles innitebatur, /82/ super inferiores ruens, ad certissimum terrę solum tercio saltu perlabitur. Mirum dictu et terribile auditu, quo ausu mens humana tantum periculi invadere umquam potuerit. Nam et ipse talia narrando, fateor, nimio horrore totus intremisco. Sed qui sanctam suam voluit glorificare tali miraculo, dedit huic non terreri tanto precipitio, in quo licet nihil lesionis receperit, crepitus tamen contunsarum bodiarum in primo quidem saltu usque ad aures dormientis pervenit. De qua re miles expergefactus, nimio furore succensus, servis suis rem prenunciat, reos culpat, furciferos judicat. Postremo minaciter imperat ut quam primum fugientem insequantur. Illi senioris monita ridiculo habentes, attriti cadaveris frusta se in crastinum lecturos satis in tempore promittunt. Illis tamen nequaquam adquiescens, faces lampadesque accendi, atque per aliam partem, qua facilior erat descensus, cursores velociter precedere, hominemque comprehendere precepit. Ille thedarum hauriens fulgorem, unaque sese persequentium vociferationem jam in proximo audiens, incertus quid ageret, utpote gravatus utraque vestigia maximo pondere ferri, ad effugium tamen parvę silvę, quam per providentiam Dei oppidi vicinam natura produxerat, in qua poterat reptans, sese totis annixus viribus contrahere contendit. Nec ab aliquo cogi opus erat, cui ipsa necessitas imperabat. Nec reprehendenda tarditas, qui, ut sibi videbatur, segnior incedebat testudine. Cumque in hujus anxietatis laboraret discrimine, et jam se intra condensam arbusculorum aliquantulum colligeret, mirum in modum offendit asinum. In cujus faucibus nodata zona pro capistro, asinino tergo more insedit femineo, versis ex uno latere cruribus, propriique commodi potius rationem ducens, posthabuit honestatem virilem. Actum erat procul dubio, si unius puncti spacio fugientem hic asinus fuisset remoratus. Numquam expeditiore blandioreque tolotatura campitor equus aut regalis incessit, quam per mediam regionem asinus in eam partem qua fugitivus minus quęrendus putaretur, transabiit. Interea sessor, non adeo [48 vo] securitate fretus, subinde aurem arrigit, animamque reprimit, subinde /83/ respectat et retorquet aciem, si forte aliquem vel audire vel videre posset, donec jam octo pene peractis milibus se satis in tuto videret. Et jam diescebat, et jam mortales egros aurora promicans ad laboris exercitium cogebat. Tunc ille, alligato ad quoddam virgultum asino, ubi silices duriores vidit, paululum a semita se detorsit. Quorum ictum ferreus rigor excipiens, in modum glaciei facilitatem sui resolutionem dedit. Inter agendum vero cęlestis asinus evanuit. Nam respiciens ille neque animal ipsum vidit, neque etiam animalis vestigium, quantalibet investigatione insistens, in aliquo penitus invenire potuit. Cingulum vero ad argumentum miraculi, ubi ipse nexuerat, repperit. Ergo ad sanctam Fidem pedestri itinere recta via tetendit. Nullum pulchrius basilicam sancti Salvatoris aut speciosius spectaculum intravit aute hunc diem, neque aliquid libentius populus Conchacensis aliquando aspexit, quam quod nobilis viri clarissima persona ac procera pulcherrimi corporis statura, ponderosam ferri massam gestans humeris, per circumfusas sollempnizantium turmas ad sepulcrum prorumpit: perrumpit S.;
tanquam: tamquam S.
prorumpit, tanquam leo qui fracto carcere, grandi mole catenarum oneratus colla, nativum silvę repetit refugium. Tunc homo coram omni populo, ibidem deposito onere, hostilem sarcinam, quam captivam collo advexerat, libertate donat, ac felici postliminio redux, seniores cum omni populo tanti miraculi novitate lętificat. Dein amicorum animos, diu in merore suspensos, explet inopinę reversionis gaudio. Nec aliquid tristicię captivitas illa post hęc intulit, cui nec damnum pecunię successit nec detrimentum corporis. Sed quid putas de illo asino coniciendum esse, nisi benignę virtutis angelum fuisse, in figuram humilioris jumenti manifestatum? Super quod etiam ipse Salvator residens, ut secularis pompę contumacitatem humiliaret, viliori gestamine vehi potius voluit, cum tamen esset ille excelsus super omnes gentes Dominus, et super cęlos gloria ejus1. O magnum meritum unius puellę! O admirabile donum uni feminę concessum! /84/ O admirabilis et ineffabilis gratia uni [49 ro] virgini prestita, cujus virtutes nec calamo notari, nec etiam lingua humana jam expediri potuerunt. Non enim ibi sancta Fides tantummodo, ubi corpore requiescit, miraculis pollet, sed etiam, sicut ab his qui cottidianis ejus intersunt virtutibus didici, in terra, in pelago, in carcere, in infirmitatibus, in periculis multis, et, ut ipse jam ex parte probavi, in necessitatibus variis, si quis eam recto corde interpellaverit, presentem sentiet. Et ubicumque sancta Fides habet nomen, ibi quoque habet virtutem, ad laudem et gloriam Christi omnipotentiss, qui omnipotentie suę habenis cuncta cohibenst, cum Patre et Spiritu Sancto coęterna unitate regnat per secula ęternaliter manentia. Amenu.

Torna su ↑

[Note a p. 79]

[XXXIII]. S. V. B. L. Torna al testo ↑

1. Castrum Persum. Castelpers, village de la commune de Saint-Just (canton de Naucelle, arrondissement de Rodez, Aveyron), situé sur un rocher escarpé, au confluent du Céor et du Giffou. Le château de Castelpers, dont il ne reste aujourd’hui que des ruines insignifiantes, donna son nom à une des plus anciennes baronnies du Rouergue, dont il avait été le berceau. Nous savons par l’Histoire de Languedoc que Pierre, sire de Castelpers, fit en 1077 une donation à l’église cathédrale d’Albi (t. II, Preuves, col. 296. – Cf. de Gaujal, Etudes histor. sur le Rouergue, t. IV, p. 364. – De Barrau, Documents histor. et généal. sur le Rouergue, t. I, p. 697). Torna al testo ↑

[Nota a p. 80]

r. senior V. Torna al testo ↑

[Nota a p. 81]

1. Judic. xx. Torna al testo ↑

[Nota a p. 83]

1. Psalm. cxii, 4. Torna al testo ↑

[Note a p. 84]

s. Ici s’arrêtent V. L. Torna al testo ↑

t. cuncta cohibens deest B. Torna al testo ↑

u. cum Patre... Amen. S. B. Torna al testo ↑