Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[49 ro]

/84/ Francese →

[XXXIV]

Epistola abbati vel monachis destinata, quę primi libri habetur clausula.

Reverentissimo atque serenissimo Adalgerio, sanctę Conchacensis congregationis abbati1, ceterisque fratribus Deo sanctęque Fidi famulantibus, Barnardus, scolasticorum minimus, perpetuam in Domino salutem.

Facta est sicut petistis sanctę Fidis miraculorum novella editio, atque inter tot adversę fortunę turbines, quę, jam diu fractum merore animum vix aliquando postea respirare permisit, divina, ut confido, pusillanimitati meę gratia succedente, ad finem usque deducta. Quę ne aliquando vel tenui occasione apocrifa arguatur, auctoris titulum supprimere nolui, tanto tamen Sulpicio Severo inferior, quanto in nominis manifestatione pronior. Licet enim illo melior /85/ ad describendam beati Martini vitam ubivis gentium inveniri non posset, tamen ut presumptoris nota careret, titulo frontis eraso, mandavit mutam permanere paginam. Nos vero econtra et in primordio et in medio et in fine personam nostram reddimus, ne res ignota dubietatem faciat ac per hoc ambiguitate nimia opera sanctę Fidis vilescant. Hujus vocabuli certitudinem controversia a quibusdam oborta vehementer turbat, qui volunt illud quinta inflecti declinatione. At nos servata antiquę vetustate scripturę, quemadmodum nubes nubis, soboles sobolis, ita quoque Fides, Fidis esse dicendum asserimus. Cui assertioni, ni fallor, consentiet dominus Fulbertus, Carnotanus episcopus, [49 vo] omnium pene mortalium hac nostra tempestate doctissimus, ad cujus mensam martiris sanctę Fidis, in die natalicii ejusdem virginis, egomet vidi, legi, et Fidis, non Fidei genitivum bina sive trina repeticione proferri. Nam mutata hac regula nichil aliud quam ipsam virtutem protulisse videbimur, sive illam Fidem, quę quondam Romę sub Arriano vedi Errata Adriano principe passa cum duabus Spe, Caritate sororibus legitur fuisse. Unde amicabiliter moneo vos, ut posthabita: post habita S. posthabita quam hactenus habuistis consuetudine, nostrę Fidis vocitamen tercię declinationis faciatis. Atque hęc miracula, ut a vobis ipsis vel ab hujus vici incolis ego ipse verbotenus accepi, rursus hęc eadem pro parvitate mei ingenii, digna vicissitudine referendi, qualicunque: qualicumque S. qualicunque mandata latinitati, ipsi cum benivolentia recipite, atque pro amore sanctę Fidis alto cęleberrimoque favore collaudantes extollite, non estimantes indoctum modum dictantis, sed rationem integrę veritatis, et servatum fideliter ordinem nostrę relationis, quos constat tam mirificis interfuisse gestis. Cęterum ne mea solius auctoritate inter loquentes sententiolę libri hujus stare videantur vel affirmata esse, postquam dominum Fulbertum, quem paulo ante nominavi, ad quem prima epistola tendit, omnibus interturbantibus malis adire nequivi, accidit ut preceptori meo cum summa reverentia nominando Ragenoldo, Turonicę scolę magistro, viro in liberalibus studiis adprime exercitato, libellum hunc /86/ ostenderem. Quem ille tanto precio habuit, ut in domo mea gravi pressus incommodo, tamquam sancti Evangelii textum tunc capiti superpositum haberet, confidens sanctę Fidis virtute convalescere. Sed et vedi Errata Sed et ante id tempus, ut se oportunitas prebuit, duobus fratribus Vuantelmo ac Leovuolfo amicis meis, Sancti Quintini Vermandensis1 canonicis, viris tam claritudine generis quam sapientię nobilitate prepollentibus, hanc nondum peractam monstraveram editionem. Quorum industria per ampla terrarum spacia cum divitiarum ornatu opinatissima longe lateque preciosam diffundit famam. Quam ipsi in tanta cordis aviditate exceperunt, ut pene michi violenter extorquerent, asserentes jus sibi quodammodo habere, quippe apud quorum urbem, [50 ro] Noviomensem2 scilicet, sanctę Fidis ob novarum virtutum opinionem nova ęcclesia tunc collocabatur. Sed quia alibi subscriptam non habui, ideo vacua manu recesserunt, multa prece efflagitantes uti sibi absque dilatione remitterem. Quid Johannes Scottigena, non ille antiquus sed modernus, supradicto Ragenaldo sanguinis affinitate junctus et a pueris institutor et alumpnus, in cujus mente neque fraus heretica, neque falsa adulatio aliquando sedem reperire potuit? De nemine hoc tempore preclariora facta referri possent, si cui illa daretur opera. Hujus caritativa familiaritas tam favorabilis erga meam humilitatem extitit, ut me in numero sapientum comparare auderet. Nimirum illo captus amore quo et dulcis mater, quę cum naturali discrecione quę humanę menti innata est satis evidenter dijudicat formas, pre cęteris tamen quamlibet turpior, filii vultus elegantior sibi videtur. Nam et etiam ad hoc favoris pervenit, ut priscorum doctorum ingenio non me inferiorem assereret. Verum licet ejus simplicitatis karitas memet ultra me extulerit, sed non ei deceptioni obnoxius ero, neque tam vacui capitis, ut ad quorum comparationem, ut ita dicam, haud aliter quam simia homini assimilandus videor, eorum me dignum /87/ contubernio judicem. Decet tamen magistrum laudare discipulum, ut ei animos virtutis augeat, discipulum vero infra quod est sese reprimere, ne intempestive elatus corruat. Legerunt preterea nonnulli sane opinionis viri, quorum auctoritas parum a supradictorum discrepat. Multę quoque reverendę personę, meo testimonio referente, primum de sancta Fide audierunt, multis per me virtutes sanctę Fidis eatenus inauditę innotuerunt. Quorum dominus meus Hugbertus, hujus Andecavinę urbis episcopus1, satis compositis moribus et egregię bonitatis juvenis, in ęcclesia quam in capite episcopii ab ipso radice renovat, sanctę Fidi altare et memoriam perpetuam dicabit. Necnon et dominus Galterius, Redonensium presul reverentissimus, insignium sanctę Fidis miraculorum percepta fama, in basilica quam sancti Thomę2 apostoli titulo primus in eadem urbe edificat, in honore quoque santę Fidis michi colloquens secundam aram promisit erigendam. Necnon et ille optimus Vuido, prefatę sanctę matris ęcclesiae [50 vo] Andecavensis edituus, vir locuples omnique probitate non mediocriter preditus, adeo sanctę Fidis amore incanduit, ut in ęcclesia sua quam ab ipsis fundamentis mirifico opere in honore sancti Martini Vertavensis3 de veteri in novum resuscitat, eidem sanctę martyri nichilominus factum ire disponeret insigne oratorium. Restant multi, quos in presenti pagina, ne nimis odiosam lectionem videamus, congerere supervacaneum duxi inscribere, qui tam mirificorum tamque preclarorum /88/ gestorum dapibus adhuc jejuni, me predicante tamquam post opulentum edulium recreati, Deo gratias agunt, et quamvis peccatorem multo precio magnifaciunt, qui tantę curę ac diligentię fuerim, ut sanctę Fidis magnalia, ne ad vetustatem oblivionemque devenirent, stili officio reservare sollicitus fuissem. Pro cujus laboris recompensatione, tale super omnia meritum mercedis expeto, ut in exitu miserrimę et peccatricis animę sanctam Fidem, quam inter omnes sanctos pecculiarem advoco patronam, adversus partis iniquę ministros invictissimam merear propugnatricem, quatinus, Christo propiciante redemptore piissimo, christiane redemptionis particeps tecum, o sancta Fides, ubi sanctorum ęternat felicitas, vel exiguam tuę glorię partem sine fine possideam. Amen.

Explicit liber primus miraculorum sanctę Fidis virginis et martiris.

[Note a p. 84]

[XXXIV]. S. Torna al testo ↑

1. Cf. p. 48, note. Torna al testo ↑

[Note a p. 86]

1. Saint-Quentin, chef-lieu d’arrondissement (Aisne). Torna al testo ↑

2. Noyon, chef-lieu de canton, arrondissement de Compiègne (Oise). Torna al testo ↑

[Note a p. 87]

1. Hubert de Vendôme, évêque d’Angers (1010-1047), reconstruisit la cathédrale en 1020 et la consacra en 1030 (Cf. Gall. chr., XIV, col. 558). Torna al testo ↑

2. Gautier est mentionné comme évêque de Rennes entre 1014 et 1022. Il semble d’ailleurs qu’en 1032 il avait depuis longtemps résigné la charge épiscopale (Gall. chr, XIV, col. 744). Saint-Thomas de Rennes, mentionné pour la première fois au XIIIe siècle, était « un établissement religieux appelé indifféremment hôpital ou prieuré, parce que l’administration en était confiée à un prieur ». Il fut transformé en collège au XVIe siècle. (Cf. du Paz, Hist. généalog., I, p. 381; Guillotin de Courson, Pouillé histor. du dioc. de Rennes, III, p. 321.) Torna al testo ↑

3. Vertou, chef-lieu de canton de l’arrondissement de Nantes (Loire-Inférieure). Saint Martin, abbé de Vertou, mourut en 601. On travaillait vers 849 à la reconstruction de l’église élevée en son honneur à Vertou; la première église, construite en bois et pierres, tombait en vétusté. (Cf. Auber, Hist, de saint Martin, abbé de Vertou, 1869, p. 195; Act. 55., octob., X, p. 814). L’église actuelle a pris la place de ces deux édifices successifs. Torna al testo ↑