Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[33 ro]

/46/ Italiano →
Francese →

[XIII]

Quod sanctorum statuę propter invincibilem ingenitamque idiotarum consuetudinem fieri permittantur, presertim cum nichil ob id de religione depereat, et de celesti vindicta.

Sunt etiam perplura et pre sua numerositate indicibilia, quę divina justitia super maledictores sanctę Fidis exercet terribilia. Quorum unam rem valde mirabilem mox exponemus, ubi de sanctę martiris imagine verbum fecerimus. Est namque vetus mos et antiqua consuetudo, ut in tota Arve[r]nica patria sive Rotenica vel Tolosana, necnon et reliquis nostris his circumquaque contiguis, de auro sive argento seu quolibet alio metallo, sancto suo quisque pro /47/ posse statuam erigat, in qua caput sancti, vel potior pars corporis venerabilius condatur. Quod cum sapientibus videatur haud injuria esse supersticiosum, videtur enim quasi priscę culturę deorum vel potius dęmoniorum servari ritus, michi quoque stulto nichilominus res perversa legique christianę contraria visa nimis fuit, cum primitus sancti Geraldi1 statuam super altare positam perspexerim, auro purissimo ac lapidibus preciosissimis insignem et ita ad humanę figurę vultum expresse effigiatam, ut plerisque rusticis videntes se perspicati intuitu videatur videre, oculisque reverberantibus precantum votis aliquando placidius favere. Moxque Bernerio meo mea culpa [33 vo] subridens latino sermone in hanc sentenciam erumpo: Quid tibi, frater, de ydolo? An Juppiter sive Mars tali statua se indignos estimassent? Ibi tum Bernerius jam sententia ductus, satis ingeniose delusit, satisque sub laude hanc vituperavit. Nec prorsus immerito. Nam ubi solius summi et veri Dei recte agendus est cultus, nefarium absurdumque videtur gypseam vel ligneam ęneamque formari statuam, excepta crucifixi Domini. Cujus imago ut affectuose, ad cęlebrandam Dominicę passionis memoriam, sculptili sive fictili formetur opere, sancta et universalis recipit ęcclesia. Sanctorum autem memoriam humanis visibus vel veridica libri scriptura, vel imagines umbrosę coloratis parietibus depicte tantum debent ostendere. Nam sanctorum statuas, nisi ob antiquam abusionem atque invincibilem ingenitamque idiotarum consuetudinem, nulla ratione patimur. Quę abusio in predictis locis adeo prevalet, ut si quid tunc in sancti Geraldi imaginem aperte sonuissem, fortasse magni criminis pęnas dedissem. Denique post tercium diem pervenimus ad sanctam Fidem. Quibus monasterium intrantibus forte fortuna accidit, ut locus ille secretus in quo /48/ venerabilis imago servatur, fuerit patefactus. Ubi ergo coram astitimus, in tanta loci angustia, pre multitudine solo decumbentium, nequivimus et nos procidere. Quod cum michi molestum sit, stans aspicio imaginem, atque precantia verba examussim in hoc modo fundo: Sancta Fides, cujus pars corporis in presenti simulachro requiescit, sucurre michi in die judicii. Rursus quoque ad Bernerium scholasticum meum limis oculis subridendo respicio, ineptum quippe et a rationis linea longe remotum estimans, ut tot rationales rem mutam insensatamque supplicarent. Verum istud vaniloquium sive parva conceptio non adeo ex bono corde procedebat, quando sacram imaginem quę non ut idolum sacrificando consulitur, sed ob memoriam reverendę martyris in honore summi Dei habetur despective tamquam Veneris vel Dianae: Dianę S. Dianae appellaverim simulachrum. Et hoc ita stulte in sanctam Dei egisse valde me postea penituit. Namque inter cęteram miraculocum relationem, narravit michi domnus [34 ro] Adalgerius1, tunc decanus et postmodum, ut auditu comperi, abba, vir venerabilis et probus, de quodam Odalrico nomine, clerico. Qui ob id quod aliquantum super alios sciolus putabatur, quadam die cum ad alium locum necessario delata esset venerabilis imago, corda hominum adeo pervertisset, ut offerentium prorsus inhibuisset frequentiam, sanctę martyri multum derogans, et nescio quas ridiculas ineptias de ejusdem imagine delatrans. Nocte vero sequenti, cum timulentis; tumulentus S.; temulentis corr. timulentis membris indulsisset quietem, astitisse sibi in somnis terrentis auctoritatis visa est hera. Et tu, inquiens, sceleratissime, cur imaginem meam vituperare ausus fuisti? His dictis, virga quam dextera gestare videbatur percussum /49/ reliquit inimicum. Qui tamdiu postea supervixit, quandiu hęc in crastinum refferre potuit. Nullus ergo argumentandi locus relictus est utrum sanctę Fidis effigiata species venerationi debeat haberi, cum liquido pateat qui huic exprobravit sanctę martyri nichilominus detraxisse, neque id esse spurcissimum ydolum, ubi nefarius immolandi consulendive ritus exerceatur, sed sanctę virginis piam memoriam apud quam multo decentius ac copiosiore fidelis cordis compunctione, ejus pro peccatis efficax imploretur intercessio. Vel quod prudentissimum est intelligi, sanctorum pignerum potius hęc capsa est ad votum artificis cujusvis figure modo fabricatay, longe preciosiore thesauro insignis, quam olim archa testamenti. Siquidem in hac tantę martiris caput servatur integerrimum, quam constat procul dubio unam e precipuis Hierusalem celestis esse margaritam. Pro cujus etiam meritis divina bonitas talia operatur, qualia propter aliquem sanctum nostro quidem tempore alias fieri nec audire nec scire potuerimus. Ergo sanctę Fidis imago nichil est quod destrui vel vituperari debeat, cum nec quisquam ob id in antiquum errorem relabi, nec sanctorum virtutes inde minui, nec etiam quippiam de religione propterea videtur deperire.

Torna su ↑

[Nota a p. 46]

[XIII]. S. M. Torna al testo ↑

[Nota a p. 47]

1. Bernard d’Angers ne nomme pas la ville d’Aurillac, où il se trouvait en ce moment. – Géraud – Geraldus – avait été comte d’Aurillac. Il mourut en 909. Il avait fondé à Aurillac une abbaye bénédictine qui prit son nom. Son corps fut enseveli dans l’église, auprès de l’autel de Saint-Pierre. Torna al testo ↑

[Nota a p. 48]

1. Une charte de 1012, mentionnée dans une note précédente, atteste que Adalgerius était doyen sous le gouvernement d’Airadus: Domino magnifico Airado abbate et Adalgerio decano... (Cartul., nº 244). Nous le voyons abbé en 1019 (nos 80, 181, 209), et la Chronique de Conques nous apprend qu’à la même époque il gouvernait les deux monastères de Conques et de Figeac. Le chronographe « veut qu’il soit devenu archevêque de Norbonne; mais on ne le trouve pas dans le catalogue des prélats qui ont gouverné cette métropole. » (Cartul. Introd., p. xlij.) C’est à sa demande que Bernard d’Angers écrira une nouvelle édition du premier livre de son œuvre: Facta est sicut petistis sanctę Fidis miraculorum novella editio (inf. ch. xxxiv). Torna al testo ↑

[Nota a p. 49]

y. frabicata S. Torna al testo ↑