Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[58 ro]

/109/ Francese →

[VI]

De peregrino capto et vinculato, subitoque sanctę Fidis auxilio liberato.

Peregrini quidam, Lemovicensis pagi indigenę, abeuntes ad sanctam Fidem, transiebant propter castellum Oebali, quod dicitur Torenna1. Quibus forte fuit obvius quidam ejusdem oppidi municeps, eorum inimicus, Gozbertus nomine, clericus quidem solo cognomine, sed actu terrenus miles. Qui statim inventa causa, redegit omnes in captionem. Domnus Oebalus forte abierat. Cujus conjux tunc, sed mox per divortium ab eodem deserta, domna Beatrix, hoc audito, mandat [58 vo] militi, ut si se unquam velit habere benivolam, remeos statim abire sinat, nec prorsus unius horę spatio intra septa municipii detineat coactos. At ille non audens ex toto dominę mandatis contraire: Hos, inquit, pro imperio dominę dimittam, retento hoc solo qui michi injuriosior exstitit, quem impunitum abire difficile est. Quod si ita sibi non sufficit, noverit non impetraturam quod etiam pro sancta Fide certus sum numquam me facturum. Et ita, dimissis cęteris, illum unum jubet compedibus constringi, quos rustica lingua bogias: bodias S.; bogias corr. bogias vocat. Quorum clavi martello duriter obtunsi ut inextricabilis illa fieret conexio ultro franguntur, ipsis etiam frustatim compedibus conquassatis. Denique alteris compedibus mutuo petitis, itidem actum est. De terciis quoque eadem jactura accidit. Et ait: Ut video, sancta Fides, nisi astu caveo, meum michi inimicum vi aufert. Verum annitar ego, uti res secus quam autumat, possit /110/ evenire. Tunc vero arctis chordarum voluminibus lacertis in crucem ante pectus constrictis, post hęc utramque palmam circa collum utrobique circumactam, inter humeros violentissime revincire: revincier S. (!) revincire fecit. Sicque subter ascellas regirantibus ligaminibus, ventrem crudis nodis coartari, adeo ut ipsius inauditę conexionis nodo sic miser constrictus suffocaretur, ut anhelitus gracili spiraculo vix sibi sufficeretur vita. Cui ita in solitario conclavi clauso, duodecim lanceatos viros, quos equę vesanę mentis expertus erat, instanter astare jubet. Qui si viderent ipsum divina solvi virtute, ilico ne vivus evasisse gloriaretur, omnes ictu pariter transverberatum obtruncarent. At post modicum intervallum ille miserabili addictus angustia sitiens, difficile verbis id exprimere potuit, tanta vinculorum duritia organales fibras obstruxerat. Tunc unus quos dixi satellitum, petita aqua, cum deprimeret illaqueatos sub gutture cubitos, ut laxato mento haustum ori ejus aptare posset, illa nodorum difficultas sese absolvit ultro, ipsis tantum resticulis herentibus brachiis ipsis quibus fuerant appositę. Ipse vero sentiens se divinitus solutum, cępit illinc prestrenuus effugere. At illi statim ex precepte senioris ipsum mucronibus adorsi confodere, tanta continuo divinę virtutis vi obstricti in loco hesere, ut nec moveri quidem quisquam eorum posset, nec [59 ro] penitus verba ad alterutrum dare. Sicque repente angelus Domini coartavit eos, ut ac si lapidea simulachra immobiles permanerent. Unus tantummodo, inter suffocationis angustias, obscenę intęrjectionis dans mugitum, cum grandi difficultate in hanc vocem erupit: Vah! jam pergit. Cętera, fixus immotusque tam diu perstitit, quoad ille alter ad domnam Beatricem transfuga sese in tuto reciperet. Cui illa in crastinum duces delegavit, quandiu fines castelli longe excederet tutumque iter carperet, cui erat Petrus vocabulum. Denique cum sociis ad Conchas attingens, et pro absulutione sua grates inibi Domino persolvens, post inde lętus est ad propria reversus, ligaminibus relictis in testimonium virtutis, quę remansisse dixi, laxis nodis pendentia brachiis. Anno fere et dimidio post secundam a Conchis reversionem, /111/ accidit michi certo negotio domini Vuillelmi Pictavorum comitis1 adire curiam. In qua cum domnam Beatricem viderim, a Recharedo fratre suo Rotomagensium comite illic missam, ardenter ejus colloquium aggressus, illico rogitare cepi super hoc miraculo. Cujus verba, per omnia monachorum Concacensium concordantia, esse poterat probabile argumentum, si quis dubitaret in aliis etiam michi ab eisdem narratis.

Torna su ↑

[Note a p. 109]

[VI]. S. V. B. M. L. Torna al testo ↑

1. Torenna, Turenne, commune du canton de Meyssac (arrondt de Brive, Corrèze), possède encore des ruines imposantes du château de ses vicomtes. Ebolus, ou Ebalus, ou Ebaldus, seigneur de Turenne, était fils de Gouffier des Tours. Il épousa Beatrix, fille de Richard I, duc de Normandie et sœur de Richard II le Bon. (Cf. Acta SS., octob. III, p. 317). Torna al testo ↑

[Nota a p. 111]

1. Guillaume, comte de Poitiers, dont il s’agit ici, n’est pas, comme le disent les Bollandistes, Guillaume IV, surnomme Fier-à-Bras, mais son fils Guillaume V, qui lui succèda en 990 et mourut en 1030. Guillaume V, comte de Poitiers et duc d’Aquitaine, fut l’un des princes les plus accomplis de son siècle et merita le surnom de Grand, par sa piété, sa prudence, son amour pour les lettres. Il refusa la couronne d’Italie qui aurait été suivie du sceptre de l’empire. Il était lié d’une etroite amitié avec Fulbert, le maître de notre historien. Torna al testo ↑