Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[59 ro]

/111/ Francese →

[VII]

De eo quem sancta Fides gladio percussum mirabiliter liberavith.

Anno igitur ab incarnatione Domini millesimo vicesimo, indictione tercia, tam sanctę Fidis amore motus, quam Vuitberti illuminati gratia revisendi, tercio ad Conchas repedavi. Quem superstitem non reperiens, admodum ęgre tuli, licet ipsum, ut confido, pars bona in terra viventium habeat, quem hic Dominus tanto miraculo glorificaverat. Nec de salute ejus desperant qui in hora exitus et confessionem illius integram obitumque facilem viderunt, nec tamen subitaneum, quia presensisse horam ipsum aiunt, quamvis nulla dolorum angustia prenunciantei.

Post hęc autem rite completa sollempni orationum /112/ celebritate, volentem me protinus redire ceperunt instanter interpellare atque obtestari uti tercium sanctę Fidis miraculorum adderem libellum. [59 vo] Ego vero summa vi me facturum abnegare, neque enim esse necesse, cum prioribus non modo potiora, sed nec similia nequeant inveniri. At illi instare facto peropus esse, atque me in eo causam captare posse, quod sciant tale aliquid cui nichil preferendum in divinis operibus ipse judicemj. Quod michi ardenti sollicitoque animo percontanti, venisse dudum ad sanctam Fidem aiunt quendam Petrum ex Avernia clericum, genere clarissimum, dignitatibus prepotentem, cui cum novellum prime editionis nostre codicellum exhibuissent, auctoremque nomine designassent, nimium conquestum esse vel defuisse se adventui meo, vel me per fines suos non divertisse, cui quoddam narraret insigne et inter precipua ponendum miraculum.

Dicebat enim militem se habere Raimundum nomine, virorum quinquaginta potentem, de vico Valeriis pluraliter nominato1, qui aliquando in dirimendo tumultu, fulminei gladii ex adverso librati ictum adeo validum exceperat, ut nasus divisus per malarum medium, mandibularum quoque una in duo desecta, alteraque ad medium fere truncata, linguę etiam radical gutturi disjunctum, hiatum sub palpebris patefecissent in tantum immanem, ut divisę faciei ossa horrerent pendula. Quem fideles et amici domum referentes, trium fere mensium spacio observant semivivum. Cujus vita, insanabili vulnere sautia: suatia S. sautia, amicis plus tedio erat quam gaudio, cum nec buccę usus ad capiendum cibum esset utilis, et super hiatum quem diximus, defruta dumtaxat distillarentur pinguia. Ita miser, odibilis vitę mora diu /113/ protractus, cępit jam tandem intra se cogitare, ut ad sanctam Fidem se deportari crastina luce, nutu quo posset, innueret, non tamen eo voto ut de salute corporea quę irreparabilis videbatur ultra cogitaret, sed ut animę vel inter vias, vel ad sanctam Fidem obeuntis superna miseratio succurreret.

Ita fixa sentencia, cum nocte secuta inter angustias meroris et tristicię gravius obdormiret, et ecce sibi sancta Fides apparere visa est forma pu[e]llari et eleganti, adeo venusta, adeo decora, ut nichil illi in humanis formis posset comparari. Quę ubi proprii nominis noticiam roganti intimaverat, illico eadem sese a Deo venisse adjecit, ut volentis nec valentis ad sanctam Fidem tendere succurrat [60 ro] votis. Et post hęc dilucide et aperte pro eo data oratione, Pater noster adjecit in fine, finitoque capitulo, putrefacto ori sagax medica digitos ingerere, sicque dentes singulos jam exalante tabo labefactos infigere ac reformare visa est. Deinde palma subjecta mentum erigens, illam hiulcam rimam rejungit, ac premortuam penduli vultus offam mirifice spiritu divinę vivificationis animat. Et ita saluti restitutum imperat, ut sancto Salvatori grates agat, ad Conchas properare.

Cumque aurora diei ortum presignaret, experrectus, ora, manibus contrectata, repperit redintegrata. Cujus miraculi certitudinem ut planiore argumento addisceret, temptat an possit usum excercere loquendi. Primitus excelso clamore vocat famulos, et quia longe famis passus inediam fuerat, voce improba poscit cibum. Illi evigilantes, et vesanum aliquem, qui tam mane cibum rogat, existimant, et super sono herilis vocis erent: sc. haerent erent stupefacti. Qui tamen mox ut illa resonat cursim nitentes, accensis luminaribus, preter spem inveniunt hominem salvum et incolumem. Quibus mirantibus et hesternum propositum et divinę visitationis narrat somnium. Refocilatus ergo recreatusque edulio, pergit ad sanctam Fidem, reditque festinus, ignarus quidem ut laicus et indoctus narrandum esse monachis tam grande miraculum. Sed postquam domnus Petrus hęc eadem narraverat, remissus ab ipso, non modum sola, sed pluribus postvicibus /114/ repedavit. Testantur qui sepius eum viderunt, in modum tenuissimi fili vestigia ferri rubra videri.

Torna su ↑

[Note a p. 111]

[VII]. S. V. M. N. L. Torna al testo ↑

h. Reversio tertia Bernardi ad sanctam Fidem, et quod Vuitbertus illuminatus jam obisset. V. L. Torna al testo ↑

i. Ici se termine le chapitre dans V. L. Ce qui suit est sous le titre: De eo quem sancta Fides gladio percussum mirabiliter sanavit. Torna al testo ↑

[Note a p. 112]

j. Post hęc... ipse judicem, manque dans N. Torna al testo ↑

1. Valeriis, Valières ou Vallières, est mentionné dans le Cartulaire (nº 374). « Raymond et sa sœur Alberade donnent, au xie siècle, un capmas, à Vallières, in parrochia sancti Desiderii. S’agit-il de la paroisse de Saint-Dier, ou de celle de Saint-Diery » (Introd., p. xcii), ou de celle de Saint-Didier de Paunat (Puy-de-Dôme)? Il n’existe de Vallières aujourd’hui dans aucune de ces paroisses. Torna al testo ↑