Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[56 vo]

/104/ Francese →

[V]

De sacris vasis in precipitio conservatis, et de Hugone divinitus interfecto.

Mirum est quod dicere gestio, ac plerisque omnibus incredibile. Quod cum diu ob strepitum interrogantium tacuissem, ipsa me veritas compulit invadere. Sicut igitur plerumque solet optingere, ut pejores hujus seculi ampliores dignitates mundanę potentię optineant, evenit hac /105/ nostra tempestate, uti Conchacensis abbatia sub cujusdam Hugonis, non dicam regimine, sed tyrannide satis afflicta vexaretur. Post cujus excessum, frater secundus successit Petrus. Hoc etiam mortuo, tercius frater, qui adhuc felicis flore juventutis viget, Stephanus, non tantum in prefata abbatia, sed etiam in castellis totiusque honoris amplitudine successor habetur. Hi tres germani habebant avunculum nomine Begonem, Arvernorum pontificem, qui eos semper donec advixit, abbatiam eorum [57 ro] ditioni subjectam potius devastare tirannide quam patrocinio defensare instigabat1. Quod, ut aiunt, omni crimine quod in sanctam Fidem committi potuit hactenus fuit periculosius, ut quis videlicet tam familiaris quam extraneus adversus rem monachicam moliretur quicquam, sed ut multa copia rerum, major etiam peccandi audacia incedit, habitantium improba vita, improborum etiam luxu atque opulentia facta sanctorum virtutes cessare compellit. Quo exemplo constat ad conservandam vitę honestatem nichil efficacius mediocritate rerum, qua nec angusta paupertas contristat, nec inmodica superfluitas extollit. Sed de hac nostra communi vita loquor. De his autem longe potior extat sentencia, quorum perfectio etiam nichil prorsus habere in mundo, summum esse judicat. Sed jam verborum excursus retorqueamus ad inceptum. Hugo igitur /106/ primogenitus frater bello publico vulneratus, tentus redactusque in captionem aliquando fuerat, in castro videlicet, cui Gordonum1 nomen est. A qua captione quamquam a quo tenebatur consobrinus illius esset, nullo tamen pacto absque multa redemptionis peccunia extorqueri poterat. Unde factum est, ut predictus Bego episcopus grandi commanipularium suorum manu fretus, ad Conchas properaret sanctę Fidis ornamenta depopulare, quę in nepotis sui redemptionem mitteret. Hęc autem erant quatuor pallia precipua loci, et ingens argenti thuribulum, ejusdemque metalli maximę quantitatis calix. Cumque mula hac preda honusta per pendula proximi montis latera, inter alia jumenta artum vitręę congelatęque vię limbum tereret, ecce derepente: de repente S. derepente eadem pedem ponens in lubrico, per vastum preceps labitur in abruptum. Tantęque ruinę saltu invecta est, ut antequam ad crepidinem fluentis alvei, cui pene pro ripa habentur utrimque scopuli, attingeret, centum volumina in vertiginem daret. Mirum dictu, nec mula debilitata, nec vasa contunsa vel deplicata, nec etiam pallia flumine madefacta apparuerunt. Quę ut divinitus conservata sint, ipsius casus horribilis altitudo manifestat. Cęterum ad argumentum miraculi, postula: postilena postula disrupta est, pectorale dissolutum, et sella diminuta est in frusta, quę vero faciliora essent resolutione, idem calix cum thuribulo, integerrima perstiterunt. Comitabantur sane abbas decanusque2 et alii prout opus erat laici servitores, sacrorum violatores, inviti tristesque super tanto sacri [57 vo] ornamenti dispendio, unaque tacitis votis divinam pietatem exorantes, ut hęc eadem Deus /107/ quoquomodo ad propria remitteret. Quorum vota repentinus subsecutus est effectus, cum hujus impedimenti occasione, illo die omnia ad monasterium sunt reportata, in crastinum tamen, secundum priorem dispositionem, Gordonum castrum nichilominus referenda, sed divinę dispensatio bonitatis longe aliter operabatur. Sequenti enim nocte, erat quidam Stephanus, homo laicus, custos cęrę, dormiens in ipsa cella quę arcuato tegmine operta ad hujusmodi custodiam in latere ęcclesię dextro etiam nunc constructa habetur. Cui in visione sancta Fides apparuit, sub persona abjectę mulieris, multa macie pallens, seseque veluti oppido lassam peregrinali baculo sustentans. Cujus trina vocatione experrectus ille, continuo cernit illam manifeste vigilans, tota radiante cella incerto lumine. Quam ille intuitus in eodem habitu ut dixi, vehementer mirari cępit, qualiter quove aditu solidos parietes ostiumque ferratum ferreique repaguli obice duriter obseratum penetrans muliercula ad sese fuerit introgressa. Quę interrogata ab eo: Quenam es? sanctam Fidem se professa est. Cui etiam prosequenti: Unde venis? illa adjecit: Tredecimus jam transactus annus est, ex quo me non amplius hic fuisse constat. Quod ita dictum prudentibus coniciendum relinquo, quidnam significet. At ille eadem interrogatione repetita subjunxit: Unde ergo, domina, venis? Ecce, ait, de castello Gordono venio, quo inrerfeci ipsa Hugonem, ad quem redimendum ornamenta mea heri portabantur, sed ultra non poterunt aufferri. His dictis, ait iterum: Restant preterea tres viri de potentioribus hujus patrię qui michi diversa quidem conspiratione, sed certa ratione parant officere. Quorum vita etsi validis viribus nunc vigens, molitur arcum in me contrahere, sed non adeo in longum protrahetur anticipata fine immaturo. His dictis, disparuit. Cumque crastina dies ortum novum produxisset, malignorumque cohors non jam de remittendis ornamentis tractaret, sed absque ulla consulendi dilatione, mulam honeratam captis viam invadere cogerent, et ecce legatus Hugonis interitum nuntians: nuncians S. nuntians. Videns autemjam dictus Stephanus quod visionis suę prophetiam certo effectu completam /108/ referret, cepit quemadmodum sibi divinitus ostensa fuerant, cuncta senioribus per ordinem retexere. Et etiam de illis tribus, quorum finem [58 ro] imminere eadem ter beatissima cecinerat, verbotenus narravit. Quod ipse paulo ante, ut erat idiota ac verecundus, facere metuerat. De cujus bonis moribus sanctaque vita multa dicere esset, nisi ad alia sermo inceptus festinaret. Eorum igitur trium quos modo diximus, Begonem episcopum unum fuisse conjectant, qui nepotibus omnia mala in sanctam Fidem suadebat. Is enim post hęc brevi vitam finivit. Alterum vero Petrum fuisse non dubitant, jamdicti Hugonis fratrem, qui petens Hierosolimam eadem tempestate, cum magno sanctę Fidis auri pondere, ablati violenter a sacro thesauro, marina in temperie: intemperie corr. in temperie periit. Qui tantillum quod vixerat, monachis Sancti Salvatoris in diabolum et spinam fuerat. Raimundus quoque comes Rotenensium1 quamquam multa, ut supra dixi, sanctę Fidi dederat, tertius tamen creditur, eo quod ad destructionem inclitę villę supra sublimam cristam, quę monasterio imminet, castellum facere minitaretur. Nam in eodem tempore: is eodem tempore S. in eodem tempore Hierosolimitano quoque itinere opperiit. Quod tamen cum alias christianissimus justusque homo esset, ob id exstructum ire sibi videbatur, ut debitum sibi neglegentes reddere obsequium violentia sua subjugaret, suęque ditioni submitteret. Sed revera si id sibi fas fuisset efficere, graviter status loci atque ordo permutaretur. Etenim, ut paulo ante diximus, nullo graviore delicto in sanctam Fidem ad subitam ruinam peccari potest, quam ut adversus res loci malum quisquam intendat, tanta eidem sanctę virgini impugnantium cervicositatem calcandi refutandique cura extat atque dominici gregis sollicitudo. Sed fortasse huic provida pii patris gratia, non ad vindictam, sed ad salutem hunc dedit exitum, ut ab instanti peccato eum eriperet, ne malo fine bona quę fecerat perderet.

Torna su ↑

[Nota a p. 104]

[V]. S. Torna al testo ↑

[Nota a p. 105]

1. Le Cartulaire revèle, dans la succession des abbés de Conques, à cette époque, une irregularite qui dura plus de cinquante ans. « L’abbé Étienne, fils de Robert, vicomte d’Auvergne, devient évêque de Clermont, vers 937, sans cesser d’être abbé. Il s’adjoint un abbé secundum regulam, Hugues, qui reside dans le couvent et l’administre. Vers 958, paraît, à côte de ces deux abbés, un troisième personnage issu de la puissante famille de Calmont, et nomme Bégon – deuxième du nom –, qui, à partir de 961, prend le titre d’évêque et figure sur les diptyques du diocèse de Clermont (Gall. chr., II). Étienne, Bégon et Hugues sont nommés ensemble dans les chartes jusqu’en 984. Étienne et Hugues disparaissent à cette époque. Quant à Bégon, il continue à gouverner de loin le monastère, avec un coadjuteur, jusqu’en 1010. » (Cartul., introd., p. xxviii.) Arlaldus II succèda à Hugues sous Hugues Capet. Après lui, la charge d’abbé secundum regulam passa à Girbert qui l’exerça de 996 à 1004 (Cartul., nº 125), puis à Arlaldus III. Entre ces deux derniers abbés, la chronique, après avoir nommé Girbert, ajoute: cui successit nepos. Peut-être Arlaldus était-il son neveu. Ce dernier figure encore avec Bégon II dans une charte d’environ 1007 (nº 421). Quant aux trois neveux de Bégon que nous fait connaître notre auteur, le Cartulaire ne les mentionne pas: leur importance était sans doute trop secondaire pour leur donner quelque droit de stipuler sur les actes. Il semble qu’ils aient eu l’administration materielle de l’abbaye et de ses dependances. Torna al testo ↑

[Note a p. 106]

1. Gourdon, chef-lieu d’arrondt, Lot. On ignore l’époque de la fondation de Gourdon; mais il est certain que dès l’annee 961, il existait un château de ce nom, dont on voit encore les ruines. (Hist. de Languedoc, nouv. edit., V, c. 247). Torna al testo ↑

2. Ce récit doit se placer peu de temps avant 1010. Nous verrons en effet plus loin, que Bégon post haec brevi vitam finivit, et que le comte Raymond III, lui aussi, in eodem tempore opperiit; or l’un et l’autre moururent en 1010. L’abbé dont il est ici question semble donc être Arlaldus III, qui était en effet abbé selon la règle. Il est encore mentionné sous ce titre dans une charte de 1010, confirmant un echange fait entre lui et Adraldus, abbé de S. Géraud d’Aurillac (Cartul., nº 286). Il avait pour doyen Gérald en 1007 (nº 421), et ensuite Airadus, qui lui succèda comme abbé (nos 325, 102, 160, etc.). Torna al testo ↑

[Nota a p. 108]

1. Raymond III, comte de Rouergue. Cf. p. 41, note 2. Torna al testo ↑