Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[60 ro]

/114/ Francese →

[VIII]

Quod in itinere romano Petrum abbatem contigerit.

Eadem tempestate quo hęc apud Conchas audieram, in hoc videlicet anno1, me Roma redeunte, redibat forte et idem Petrus, nobiliorum suorum ut semper vallatus comitatu, mulis optimis regalique luxu stratis insidentium, cum me assecutus tendentem post socios, qui et unde sim rogat. Ego vero me solummodo Andecavinum esse, ita tenuiter ut extraneus extraneo respondens, delectatus tamen Aquitanorum collegio, cępi equitare pariter ac fabulari. Erat ipse flava cęsarie, mediocri staturę, humerosus, membrorumque liniamentis [60 vo] pernobilis congruis. Sed quia ad indomitum morem suę regionis, complures enim, licet satis compositis moribus, vertice raso, barbam gerunt, barbatus erat, non illum existimavi clericum. Hic cum aliquam sermonum vim in ore meo sensisset, cępit jam de diversis mecum docte multaque comitate disserere. Ad hęc michi perquirenti an esset clericus, abbatem se etiam dixit. Sic enim cognominantur, non quia monachorum abbas sit, sed quia pluribus abbatiis presit. Et cum nominis Petri proprietatem adiceret, incidit jam cogitationi meę forte ipsum esse quem apud Conchas audieram. Itaque ceterorum quę restabant inquisitione facta, postremo convenientibus sentenciis mutue congratulamur cognitioni. Ibi ergo semel auditam virtutem rursus a priore relatore testacius accepi. Et post hęc de se quoque non abiciendum subjunxit miraculum.

[Note a p. 114]

[VIII]. S. Torna al testo ↑

1. En 1020. Torna al testo ↑