Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[66 vo]

/130/ Francese →

[II]

De peregrino ab immane precipitio liberato.

Sub eodem quippe tempore inauditum cunctisque mortalibus terribile contigit miraculum, quod, nisi Deo nichil crederemus inpossibile, omnino videretur incredibile. Ex provincia enim quę Interclusana antiquitus dicitur, peregrini ad sanctę martiris oraculum venientes, per forum quoddam Sabanum1 vulgo nuncupatum iter institutum cęlebraverunt, duorum intervallo miliariorum ab Albiense urbe semotum. Quo in loco transfluvius per abrupta scopuli concava angusto meatu in chaos inmane, cunctisque despicientibus terribile precipitatur, ex quo precipitio unda resiliens cum ingenti globo ad auras usque adtollitur. Cujus undis, sono, fremitu, tanta nebula densatur, ut magis infernalis gehenna quam aliud ab omnibus credatur. Hac in tanta voragine sanctum Salvium, predictę urbis /131/ episcopum, quondam malignos spiritus ab urbe ejectos fertur dimersisse, et ob eorum habitationem hanc tetram caliginem ab imis ad alta conglomerare. Quod precipitium non solum gressibus, verum humanis fit inaccessibile obtutibus. Hunc tamen fluvium inter rupis morsum in angusto torrente coartatum, desuper vimineo injecto ponticulo viatores transeunt, magnaque formidine concussi celeri pervolant gressu, ad quem predicti Interclausani peregrini post peracta orationum vota accedentes, dum cęteri tantum precipitium [67 ro] salubriter transeunt, asinus cujusdam eorum posterius veniens, pedem coxatenus inter cratem viminei pontis inseruit, atque cum magno periculo super ipsam cratem accubiter jacuit. Cui cum dominus ejus auxilio subiret, idem asinus a foramine vi valida pedem extrahens, dominum suum clunibus in pectore percussit, atque in hujus precipitii chaos precipitem dejecit. Quem vortex tanti gurgitis absorbens, fere unius horę spatio ingurgitatum retinuit. Ex quo facto omnes tam socii quam mercimoniarum questum exequentes in illo foro attoniti, litora utraque denso agmine occupant, sanctamque Christi martirem Fidem, a cujus oratorio ille regrediebatur, plurimis conviciis improbantes, membra tantum laceri corporis super undas natancia videre decertant. Fluvius enim ille post illam voraginem in latum amnem diffusus, lenibus undis per alveum labitur. Ad cujus oras in utraque parte dum innumera plebs astaret, quidam inter torrida undarum volumina intuitum dirigens, quasi natantem aviculam illius conspicatur capitis vertiginem, ac mox ceteris talem digito indicat visionem. Deinde undis vehentibus prope littora adductus, hastam quam ei quidam tetendit arripuit, et sic vita comitante, nullam tantę ruinę lesionem sentiens, mortis periculum evasit. Cujus dextrum brachium loro dependentis perę implicabatur, et sic nec ejus dampnum Domino conservante patiebatur. Quo viso omnes pre gaudio ora rigant lacrimis, Deique conlaudantes magnificenciam, sanctę Fidis omnipotentem virtutem preclaris laudum preconiis predicant, cujus sustentante dextera hunc a mortis baratro erutum veraciter asseverant.

Torna su ↑

[Note a p. 130]

[II]. S. M. Torna al testo ↑

1. Sabanum, Saut-du-Sabot, ou plutôt Saut de Sabo, lieu-dit du departt du Tarn, à 5 kilomètres environ d’Albi, sur le territoire de la commune de Saint-Juéry. A cet endroit, une des trois branches que forme le Tarn se retrecit tout à coup et tombe en haute cascade. La legende rapporte qu’un berger du nom de Sabo la franchissait chaque soir pour aller voir sa belle; il y périt enfin, et le saut prit son nom. (Bastié, Description du département du Tarn.) Torna al testo ↑