Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[72 vo]

/144/ Francese →

[IX]

De eo qui flios suos virtute sanctę Fidis fretus, per ignem transire faciebat.

Hujus rei cujus narrationem aggredimur, multi nostrum relatores persepe extiterunt, quorum relationibus ut divinis oraculis credimus. In Petragoricis partibus castrum Montagrerium1 perhibebant, ubi eques quidam nomine Helias /145/ nobilitate pollens degebat, qui sine sobolum gratia conubia irrita atque ingrata ducebat. Qui tandem ad sanctę martiris properans limina, optata conjugalis uteri meruit recipere semina. Et hoc ei bino munere contigit accidisse. Quos pueros tanto amoris privilegio diligebat, ut etiam non suos sed sanctę Fidis filios apellabat. Et ut inde experimentum daret, coram astantibus et instanter prohibentibus, media in ejus phala accenso rogo, nudis cruribus ac pedibus, per medios flammarum globos transire faciebat, quod et mirabile visu, pueri sine aliqua incendii lesione citato saltu implere festinabant. Interea vero mente sedit, ut eosdem pueros deberet adducere sanctę martiri, veluti eorum spiritali [73 ro] genitrici. Sed quia horrida hiemps flumina cuncta a littoribus expulerat inmensisque tempestatibus passim deseviebat, mulier et cęteri ejus familiares aliud in tempus reservandum persuasum ibant. Quorum omnium hortamentis penitus resistens, propositum iter se celebraturum asserebat, nulloque metu ingruentis tempestatis se desisturum: desiturum S. desisturum dicebat. Quin etiam presentibus pueris sanctę martyris nulla se naufragia timere perhibebat, sed eorum comitatu fretum parva lintre procellosas gurgitum elationes sulcaturum se spondebat. Quod et ad effectum usque perducens, sanctę virginis adiit limina, puerosque votis obligans, multa de eis sanctę congregationis nostrę fratribus recensuit valde admiranda, peractisque orationum sollempnitatibus, lętus et incolumis rediit ad propria.

Torna su ↑

[Note a p. 144]

[IX]. S. B. A. Torna al testo ↑

1. Castrum Montagrerium, Montagrier, chef-lieu de canton de l’arrond. de Ribérac, Dordogne. Le château fort, dont il ne subsiste que quelques ruines, appartenait primitivement à la famille d’Albret, L’église de /145/ Montagrier remonte au xie et au xiie siècles. Un prieuré dependant de l’abbaye de Brantôme existait en ce lieu. (Cf. Vte de Gourgues, Dictionn. topogr. de la Dordogne, 1873.) Torna al testo ↑