Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[73 ro]

/145/ Francese →

[X]

De eo qui monachum sanctę Fidis invasit.

Arvernicis in partibus rem actam didicimus, quam brevitate coartatam vestris auribus ilicet instillabimus. Ubi /146/ castrum Aurosa nomine1 situm multi vestrum noverunt, juxta quod, interposita tamen quadam planicię, sanctę martiris habetur viculus, Molendinum Pisinum ab incolis vocitatus. In memorato vero oppido princeps quidam Robertus vocabulo cęteris preerat, qui interveniente ira, in monachum predicti viculi custodem irruit, futurus si facultas ei daretur homicida. Sed rusticorum atque servientium obpugnatione victus, terga vertit cum suis omnibus. Quod indigne ultra quam dici potest ferens, nocturnas parat insidias, ut vel sic illatas ulcisci possit injurias. Quidplura? Claustra irrumpit clandestinus, junctis sibi quinque complicibus. Denique per opaca noctis silencia repagulum hostii mucrone ensis retro jaciens, medio in limine stetit stupidus et amens. Qui cum a suis rogaretur ut domum intraret, confestim se per puram lunę claritatem subintulit nichil videre. De quorum ore juvenis quidam expergefactus, et ut casu erat nudus a stratu desiliit velocius, telumque manu corripiens ejus clipeum perforavit, [73 vo] hostemque ab aditu ostii avertit. Quo facto, ostium clausit serisque munivit. Ille vero predictus hostis, ut se luce oculorum captura persensit, milites suos retro cedere jussit, atque ita omnes in fugam sunt conversi. Qui ut in predictam planiciem fugiendo pervenerunt, timentes ne ad terga insequerentur eos inimici, dominum suum in tenebris torpidum: trepidum S. torpidum solum reliquerunt, ipsique per clivum rupis latibula sequentes, trepidas animas servaverunt. Ut autem neminem persequentem se viderunt, ad dominum suum redeunt, quem toto corpore dampnatum oreque ad aurem retorto factum obscenums in linteamina ad domum revehunt: reveheunt S. revehunt. Quod penitus dissimulantes, ad memoratam /147/ ęcclesiam mane veniunt, pacemque cum omni humilitate et justicia pacisque federa requirunt. Et quia ipsum monachum ad sanctę Fidis monasterium regressum invenire nequeunt, inito consilio, dominum suum gravi dampnatione detentum ad illam ęcclesiam ob amorem sanctę martiris attollunt, ubi sacras vigilias cum cereorum luminaribus cęlebrantes, unam ebdomadam peragunt. Sicque meritis gloriosę virginis ille in pristinum statum valitudinis reformatus, virtutem tantę martiris predicat, benedicit et adorat. Denique junctis sibi familiaribus, pedestri calle sub triduo nudis plantis ad sanctę martyris festinans oracula, causam itineris sanctis fratribus indicat, memoratumque monachum sibi benigne reconcilians, lętus recidivam repetit semitam. Ex quo factum est, ut deinceps omni dilectione vicum illum servaret, ecciesiamque inibi sitam omni veneratione coleret atque devota mente frequentaret.

Torna su ↑

[Nota a p. 145]

[X]. S. A. Torna al testo ↑

[Note a p. 146]

s. Sic A: alias oscorum. Torna al testo ↑

1. Castrum Aurosa, le château d’Aurouze, commune de Molompise (canton de Massiac, arrondt de Saint-Flour, Cantal). Il est mentionné dans le Cartulaire de Conques (nº 394) dès l’année 1019. Parmi les seigneurs d’Aurouze qui firent des donations à l’abbaye, est nommé un Robert Amirat (nº 525). Aurouze était « chef-lieu d’une terre considerable, à la maison de Rochefort en 1278; Louis Dubreuil en était seigneur en 1322. Bertrand de Rochefort vivait en 1357, et Pons d’Aurouze, savant distingué de son siècle, fut en 1373 abbé d’Aurillac, puis évêque de Saint-Flour. » (Déribier du Châtelet, Diction. statist. du Cantal, p. 207). Torna al testo ↑