Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[71 ro]

/141/ Francese →

[VIII]

De adolescentulo resuscitato.

His ergo ita actenus veluti ad alia festinaudo succinctę prelibatis, aliud pene incredibile occurrit, quod ne silentio pereat, vivacibus commendare studuimus scedulis. Ultraclausane1 vulgo dicuntur partes, ubi duo conjugali federe sociati absque sobolum fecunditate diutius manserunt steriles. Qui inito consilio ad sanctę virginis propitiatorium accedentes, mox ut peractis votis redux peregerunt iter, divina pietate mulieris fecundatur venter, sicque in partum resolutus, masculam in lucem effudit prolem. Qui filius tria fere, ut putabatur, lustra gerens, invida morte anticipatur, atque extremum vitę merentibus parentibus sortitur. Qui ut defuncti nati exitum viderunt, sanctam Fidem in S. in maiuscoletto Fidem variis atque innumeris quęrelis lacessunt, eamque sibi amissum pignus reddere deposcunt: Quid, inquam: frequentemente in S. al posto di inquit compare la forma in 1ª persona, come fosse un intercalare invariabile. A volte la forma viene corretta da una seconda mano, altre volte dal Bouillet. inquam, illius dono, o sancta et gloriosa Domina, nos exhilarare voluisti, quos de ejus inmatura sorte prescieras mestiores fieri! Tuum fuit quod eum jam desperati habuimus, pro ejus impetracione tua sancta limina expetivimus, ante tua sancta monimenta corporibus humi prostrati, in ejus peticione exaudiri meruimus, optatumque divinitus votum per te, o beata mater, adepti sumus. Quid profuit nobis, o beata et gloriosa mater, quęsita nancisci, si detrimentum amissionis nunc cogimur perpeti? Adesto nunc solita pietate, o Christi /142/ virgo benedicta, [71 vo] sobolemque nobis restitue redivivam, quam per te suscepimus, tua gratia nostra fecundante viscera. Nichilominus quidem nobis ablatam vales reddere, quam omnino natura negante dudum prevaluisti concedere. In utroque fies omnipotentissima, in utroque agnosceris martyr efficacissima. His et talibus quamplurimis utrosque parentes ad defuncti filii feretrum ingeminantes dolor inremediabilis torrebat, exanimeque corpus amplexos gravibus suspiriorum singultibus fatigabat. Cumque jam bajuli sandapiliam arriperent, ut ad ęcclesiam humandi causa deferrent, parentes lamentabilibus modis sanctam Fidem proclamant, et ut eis amissum donum rursus restituat miris ululatibus obsecrabant. Quibus ita ad ęthera usque funereos clamores ferentibus, ecce quasi de gravi somno rediens adolescens, ille caput a feretro erexit, faciemque sudario jam adopertam concutiens, astantium strepitum mirari cępit. Quem mater inremota feretro incumbens, mox ut vitalibus auris fruentem persensit, propere vultum manusque resolvit, versisque modis pre nimio gaudio fletibus ora rigavit. Quo viso, omnis astans cętus diriguit, calorque omnium ossa relinquens, ineffabili stupore cernentes perterruit. Denique eum a mortis torpore resolutum genitores ejus percunctari studuerunt, si forte corporeis membris exutus aliud ad regnum duceretur, an, in extasi mentis positus, adhuc vitali calore membris collapsus fungeretur. Qui mox se ab hoc presenti sęculo prorsus egressum, et ad tenebrosa loca respondit deductum, unde sancta Fides eum vi exemit et ad resumenda hujus solis spiramina corpori refudit. Et ut credibiliores in tanti miraculi relatione utrique parentes fierent, eum virbium ad sanctę virginis oraculum in testimonium omnium abduxerunt, testeque tota vicinia, nobis mirantibus ac pre gaudio fletibus ora madentibus, eundem relatorem esse fecerunt.

q Quo in facto illud sanctissimi Helisei ad memoriam reducitur, ubi de mortuo puero fere similis causa contigisse /143/ deprehenditur1. In hoc tamen distare hęc duo ab invicem creduntur, quod mater hujus sibi dari prolem a sancta martyre obnixis postulavit precibus, [72 ro] illa jam pro exacta ętate nullam spem pariendi habens promissoris timebat deludi sermonibus. Sed tamen quocumque modo utramque contigerit habuisse, accepto munere valde doluit brevi facti occasione caruisse. Quapropter utręque dolore coactę largitorum facies occupant, inportunisque litibus ab eis amissa requirunt pignora. Utręque ad conflictum insurgunt, utręque instantibus jurgiis sanctos Dei lacessunt. Et quod ille sanctissimus Dei prophetes vivens obtinere in resuscitando puero celitus promeruit, itidem ista gloriosa virgo et martir, jam celebs effecta et angelorum choris sociata, dare petentibus prevaluit. Hanc enim sanctitatis gratia et passionis meritis post hujus vitę, excessum cęlo vivere nulli dubio venit, sicut nunc ad ejus sacra monimenta indesinenter videmus ab obsessis corporibus spiritus immundos ejus virtute expelli, torqueri, cruciari, et invisilibus flagris quousque eiciantur cedi, eosque magnis vociferationibus clamare ut ab eorum cesset tormentis. Et neque hoc uniformiter agunt, sed alii humano clamantes, alii leonum ac porcorum more rugientes, alii vero serpentina lingua exsibilantes, per merita atque virtutes sibi a Domino collatas ab vexatis corporibus eliciuntur. Sed quia supra retulimus hunc de quo nobis sermo est juvenem ad tenebrosa loca fuisse deductum, scrupulum fortassis dubietatis videbimur aliquibus opposuisse, cur hic qui ad pubescentem ętatem vix perveniens, nec homicidii neque cujuslibet gravioris culpę secundum noticiam vicinorum laqueo putabatur implicitus, tam districto supplicio deputaretur feriendus. Quibus ut omnem ambiguitatem auferamus, hęc brevi exemplo subdere curavimus. Inter gradus ętatis qui de puericia ad decrepitamr usque consurgunt, duo remissiores, scilicet inferior et /144/ eminentior esse perhibentur, in quibus ad omnia humanę naturę vicia positi minus ferventes reperiuntur. Medium vero iter tenentes, lasciviores pronioresque ad omnia voluptatum lubrica efficiuntur. Unde et nostri Romani sub tutela quondam positos quartodecimo vitę anno pueros solvebant. Puellas autem quarum usus invenietur velocior, duodecimo anno capite [72 vo] diminuebant. Quocirca hujus juvenis pubescens etas fortassis inhumani vicii contagione sorduerat, unde postea ad supernam patriam itura prius expiari debuerat. Ad illam enim patriam neque macula neque ruga, nec quidlibet fetidum accedere potest, sed ut regnator ejus Christus, sanctus, purus, innocens, splendidus habetur, ita et hujus coloni sanctitatis nitore choruscare debent, ut ejus incolatum adipiscantur. A cujus beatitudine iste propria culpa dejectus, per sanctissimam Christi martirem ob hoc maxime ad pristinam vitam revocatur, quatinus omni studio correptus, formidata loca fugiat penitus, et bona opera exercendo, ad supernam patriam anhelet totis viribus, ne iterum periculosa judicia subeat, quę meritis sanctissimę virginis semel evasit, ut ęterne glorie sub iterato fine particeps effici mereatur.

Torna su ↑

[Note a p. 141]

[VIII]. S. B. A. Torna al testo ↑

1. Cf. sup. c. ii. Torna al testo ↑

[Nota a p. 142]

q. S. A. Torna al testo ↑

[Note a p. 143]

r. etatem. A. Torna al testo ↑

1. Lib. IV Reg., iv, 35. Torna al testo ↑