Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[78 ro]

/158/ Francese →

[XVIII]

De eo qui virtute et vexillo sanctę virginis munitus hostes superavit.

Est etiam fidelibus valde recolendum et inimicis Dei formidandum, quod sum scripturus miraculum. In partibus Nemausensium, vir erat et nobilitate clarissimus, et militari strenuitate opinatissimus, nomine Fredolus. Hujus uxorem quidam diabolico lenocinio captus dolo subripuit, et quod dici nefas est, in matrimonium sibi copulavit. Ob quam causam et predicto Fredolo graves insidias tetendit, hostisque immanior semper ei exstitit, in tantum ut, auxilium Mahtfredi Ludevensis cęterorumque virorum fortium expetens, septingentorum equitum aciem super eum conduxit, nimiaque depopulatione terram illius vastavit. Huic autem exercitui ille resistere non valens, illatas sibi injurias indigne tulit, atque omnipotentem Domini sibi opem ferre tota cordis intencione postulavit. Cujus inspirante gratia, protinus sancta Fides menti incidit, et sic sumpto viatico, filioque suo ad tuendum oppidum ibi relicto, ad sanctę martiris oratorium supplex accessit. Cui omnem cordis sui rancorem ordine retexens, auxilium sibi ferre efflagitat, ac sic totam illam noctem cum suis pernox in orationibus continuat. /159/ Sole autem terram revisente, villam de sua hereditate sanctę virgini perpetuo jure possidendi statuit, vexillumque sanctę martiris a fratribus petiit, cujus gestamine tutus hostium cuneos penetrare audacter possit. Quo impetrato, ad propria redire festinavit. Nec mora, militum copiam aggregavit, ac sic in centum quinquaginta equitibus [78 vo] innumerum hostium exercitum, de meritis sanctę martiris securus, invasit. Ille vero signifer primus ante alios cum vexillo sanctę virginis hostiles alas perrupit, semper voce clara: sancta Fides, fer opem nobis, intonans, et crebris repeticionibus eam solam ingeminans. Sicque sanctę virginis auxilio maxima pars exercitus vulneribus prosternitur, ac insuper mechus ille qui hostem duxerat, ense plexus velut truncus humi provolvitur. Quo perempto, cętera turba fuga elabitur, ac sic ille Fredolus sine suorum discrimine, spolia inimicorum diripit victor gloriosus. Inde cum magno tripudio ad propria remeans, iter rursus instituit, atque ad patronam suam, sanctam videlicet Fidem, alacer properavit, laudumque preconia ei reddidit, cujus ope subnixus, in paucis plurimam hostium fortitudinem superare meruit.

Torna su ↑

[Nota a p. 158]

[XVIII]. S. Torna al testo ↑