Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[78 vo]

/159/ Francese →

[XIX]

De peregrino per sanctam virginem a Sarracenis liberato.

Illud autem huic lectioni dignum ducimus inserendum, quod mirabili cunctipotentis Dei dispositione novimus patratum. Cujusdam militis nomine Raimundi famulus sepulchrum Dominici corporis flagranti desiderio expetiit, qui post peracta gaudia, ut recidivum iter teneret, a Sarracenorum pastoribus capitur, atque immanissimis verberibus toto corpore contunditur, a quo etiam auri talenta exiguntur, quę quia non eis exhibet, crudelius torquetur. Ad demum melotis quibus verenda tegebat exuitur, ac deinde nudo corpore nichilominus flagellatur. Qui pagani ignem /160/ construunt, ac desuper semicinctia illa componunt, ut illis in favillas redactis, reconditum in cineribus inveniretur aurum. Aut ille ut se vidit carnificum interesse manibus, sanctam Fidem lacrimosis invocat clamoribus, seseque totum ejus committit manibus. Sancta, inquit, Fides, virgo et martyr inclita, tua hactenus in omni oportunitate sensi adesse subsidia, per te enim multocies a famis protectus inedia, periculorum evasi discrimina, maris etiam naufragas superavi procellas, nunc supplex tuam deposco clementiam, ut me eripias ab horum crudeli sevitia. Illo vero talia querimoniosis lacrimis [79 ro] jactante, ignis ille in rotam sese circumegit, pellesque superjactas retortis verticibus devitans, ab incendio inlesas servavit. Quod bestialis pastorum cernens rusticitas, manibus adplaudens in summos cachinnos prorupit, casuque potius quam Dei virtute id actum sperans, ad montanas ovium caulas, illo relicto, se contulit. At ille lętus et exiliens de tanto miraculo, spolia recepit, Deoque ac sanctę martiri meritas grates rependens, ceptum iter cęlebravit.

Torna su ↑

[Nota a p. 159]

[XIX]. S. Torna al testo ↑