Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber III

[79 ro]

/160/ Francese →

[XX]

De puerulo apud Amelianen a morte revocato.

Neque illud silencio pretereundum nobis videtur, quod per ejus sacratissimę virginis preclara merita prodigialiter novimus patratum, teste infiniti populi caterva. Septimanię in partibus gloriosę martiris cernitur ecclesia, quę ob principalem potenciam Palatium dicitur1 ab omni vicinia. Ad quam dura ex conspiratione seniorum aurea venerandę /161/ virginis bajularetur effigies, famosissimum vicum nomine Amelianen1 obiter offenderet, cujus aditum evitantes in gramineo prato ei subjacenti tentoria fixerunt, sacramqe imaginem mediis in papilionibus decenter composuerunt. In cujus adventu accolę inmenso gaudio exultantes, nudis pedibus ad tantam patronam cum summa reverentia accedunt, dignaque obsequia exhibentes, ejus sacris meritis se suosque votis supplicibus committunt. Ejusdem vero vici incola quidam nomine Lanbertus, ut tantum vidit populi concursum, fanatico errore deceptus, ineptis cachinnis derisit, suaque convitia in sanctam Dei objectans, ire cum cęteris denegavit. Cujus nefarię temeritatis sancta virgo impatiens, mox objectam injuriam digna ultione ferire non distulit, ut hujus acerba correptio exemplum fieret omni nationi. Nam repentino casu totus desipuit, amensque et vacuus factus, ad proprium tectum [79 vo] vix ire prevaluit. Nec solus presumptor ille meritam sensit iram, verum etiam parvulus ejus natus inter nutricis ubera cum eo damnationis incurrit dispendia. Tantus enim dolor oculi eum invasit, ut pre nimia anxietate superciliis ac toto capite turgente, pene videretur in suppremo spiritu jam palpitare. Cujus crudelem vexationem anxia mater intuita, toto spiritu debacchando: debachando ms- debacchando natum in ulnis arripuit, inmensisque clamoribus omnia compita implens, ad sanctę martiris vestigia proruit, puerumque suum ibidem sparsit. Ob cujus reparationem, talia summis vocibus jactare cępit: Gloriosissima, inquit: inquam S. inquit, Christi virgo, nomine et opere Fides sancta, hujus miselle precibus propicia cęlitus jam nunc adsiste, quę te intolerabili dolore obsita cogitur sollicitare. Adesto placabilis meis clamoribus, quę pro unici mei interitu inmensis coartor doloribus. Compatere, benigna, huic misellę, quam meror excruciat toto corpore. Sit nobis tuus sacer adventus ad salutis remedium, non ad damnationis detrimentum. O gloriosa virgo, quid tantum in te potuit hic meus committere /162/ parvulus qui nondum humanę vocis potuit quoslibet edere affatus? Jam penas promeruit, quem nulla culpa momordit. Sanctissima virgo, eum vel redde michi, vel redde sibi, cujus interemptio mihi constat terminus finalis. O mater gloriosa, adoranda patrona, tuis pro interitu mei uterini anxia advolor vestigiis, ne indignam me judices tuis suffragiis. Si parentum aliqua te inmerito commovit noxa, innocentem noli opprimere infanciam, quam vitę puritas omni labe humanę pravitatis reddit alienam. Noli me frustrari a nati mei dulcedine, quem intra cordis mei penetralia diligo pre omni desiderio vite meę. Dum hęc igitur et hujusmodi innumerabilia ante sacram imaginis presentiam flebiliter jactaret, mariti ejus incidit mentio, quem dira torquebat domi vexatio. Sicque infantulum in nutricis gremio veluti exanimem ante sacrę virginis presentiam reliquit, domum rediit, maritum lecto prostratum repperit. Quem inportunis adurgens jurgiis, culpę noxam fateri coegit, et sic a lecto eximens, sui conatur eum reminisci. Interea loci puerulus ille, quem [80 ro] nutrix ante sacram effigiem beatissimę virginis tenebat, in oculis omnium quasi mortuus aparuit, atque ita sine vitali motu membrorum ante sacras reliquias tota nocte jacuit exanimis. Peracto vero canticinio, dum ales futurę lucis preco vocem primam emitteret, vitalem flatum puerulus ille recepit, omnesque qui eum velut mortuum servabant, ingenti stupore et extasi percussit. Eo vero ita renato, pater ejus, culpam suam confitendo, ad sanctę virginis propitiationem supliciter adiit, et sic cęlesti medicamine procuratus, post peracta orationis vota, cum reddito sibi nato domum lętus atque incolomis rediit. Cęterum in illo itinere tanta virtutum insignia coruscarunt per sanctę martiris merita, ut pro incomprehensibili pluralitate nequeant membranarum concludi capacitate.

Torna su ↑

[Note a p. 160]

[XX]. S. Torna al testo ↑

1. Il s’agit, dans ce chapitre et dans le suivant, de la procession dirigée vers Palais, dans la même occasion que celle qui est mentionnée au chap. xii du Ier livre. Au chap. iv du livre II, Bernard d’Angers nous apprend que durant cette procession lointaine, la sainte opéra plusieurs miracles qu’il ne raconte pas. Le moine qui a continué son œuvre supplée à ce silence et complète le récit de ce chapitre et du suivant. Torna al testo ↑

[Nota a p. 161]

1. Amelianen, Millau, chef-lieu d’arrondt du depart de l’Aveyron; en roman Amelhau. Torna al testo ↑