Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[93 vo]

/195/ Francese →

[XI]

De condensis frondicomę sylvę arboribus.

Illud etiam memorię credimus commendandum, quod /196/ valde mirum adhuc cunctis illius vicinię accolis stat in testimonium. Quodam tempore beatę memorię Arnaldus, Rotenensis ęcclesię presul, concilium aggregare decrevit1, ad cujus corroborationem multa sanctorum pignora ex diversis suę diocesis partibus convertenda indixit. Unde factum est [ut] venerandę recordationis Adalgerius, loci sanctę Fidis abbas [94 ro] magnificus2, ad quendam militem Barnardum cognomento Astrinum3 legatos mitteret, rogans eum frondea sibi dare silvę robora, quibus sanctę Fidi competencia instruerentur mappalia. Qui in avaricię facibus exestuans, respondit se plurimis sanctis jam dedisse gratis multa robora, sanctę vero Fidi, quia cęteris innumerum eminebat opulentia, nisi cum precio quidlibet minime se daturum ad hęc construenda. Quibus predictus abbas auditis, convenit ei se septem solidos concessu[rum]; concessui S. concessu[rum] ad opus umbraculorum statuendum. Sic cesores arborum parte in ostensa frondea ligna succidentes, umbriferam illam scenam contexunt, ubi sancta Dei virgo Fides posita in inultarum refulsit luce virtutum. Quę ut ostenderet quam pessima sit corporibus sive animabus rapax peccuniarum cupiditas, post hiemis asperitatem, ubi vere novo dampna arborum reparantur et silvę frondosis comis vestiuntur, partem illam quam precio emit sine restitutione succisarum arborum adhuc stare fecit; facit S. fecit, cum cęterę arbores undique per condensa virgultorum brachia in pristinum statum reformari videantur. Quo in opere nichil aliud nobis perpendendum colligitur, nisi quia sancta virgo arbores quas emit in sua venditione absque restitutione permanere cogit. Res enim quę venduntur sine reditu ab emptoribus jure possidentur. Quę vero amicorum benivolentia mutuandi gratia ad alium transeunt, jus redeundi merito habebunt. Hęc namque sancta negociatrix ligna in /197/ negotio posito, data peccunia, in proprios usus adquisivit, adquisita nullius criminis debetur, si reddere nolit. Quę licet illius non videatur egere, precipue tamen id agere deprehenditur, ut et in omnibus seva cupiditas radicitus extirpetur et causa Dei cunctis opibus preponatur.

Torna su ↑

[Nota a p. 195]

[XI]. S. Torna al testo ↑

[Note a p. 196]

1. Il a été question de ce synode au ch. xxviii du livre Ier. L’évêque Arnaud, d’heureuse memoire, étant mort en 1031, l’auteur de ce récit écrivait après cette date. Torna al testo ↑

2. Pour l’abbé Adalgerius, voir le ch. xiii du livre Ier. Torna al testo ↑

3. Bernard surnommé Astrinus est peut-être le même que le riche seigneur dont il a été question au ch. xxii du Ier livre, sous le nom d’Austrinus. Torna al testo ↑