Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[97 vo]

/204/ Francese →

In questi ultimi miracoli di mano del primo copista il ms. S. presenta parecchi errori, con gravi fraintendimenti del testo e forme a volte incomprensibili.

[XVII]

De milite qui casu vulneris manum habebat aridam.

Superius cujusdam militis in bello vulnerati et per sanctę Fidis virtutem sanati meminimus2, nunc diverso modo alius /205/ occurrit sanatus sc. saucius; santius S. sanatuss, quicum quodam genere Rutenensium clarissimo vocitamine Geraldo, in Caturcinensiumt bello, ad dirimendum tumultum medium sese ingerens, gravi vulnere teli in latus perfoditur. Quem imperita manus medentium fallens, obducta: obductura S.;
inmatura: immature C.
lacunas; lacuans S.
obducta desuper inmatura plaga intus obstruxit sinuosas morbi lacunas, in quibus putris sanies concreta interna corrumpebat precordia. Sicque inclusus humor strictis meatibus intus latens sevit interius, atque intumescit exterius. Quo dolore ille juvenis anxius, sanctę Fidis auxilium continuis invocat clamoribus. Tandem vero nocte quadam, dum sopore blandiendo tabida membra quieti deponeret, visum est quasi ante sanctę virginis altare apud Conchas in pavimento jacere, sanctamque Fidem ut sibi auxilio subeat ciere, cui oranti, ipsam Christi athletam, [98 ro] ut putabatur, virgam manu gestantem, assistere, seque nihilominus lacrimosis querimoniis insistere, ac dicere: Piissima patrona ac omnis misericordię gratia predita, dum adhuc vitalis calor tabentes pererrat artus, suppremoque in pectore tennis palpitat spiritus, fer opem misera, antequam presentem fugiam lucem fine sub ultimo. Scio enim te posse vias inferni claudere et reserare ad liberandum tuos. At illa, sereno ut semper est vultu, ad eum paulisper conversa, virga quam manu gerebat lenissimo tactu ulcus ejus tangebat, ad cujus tam salutiferum tactum, mox veluti ad novaculi incisionem sanies erumpens, strata pavimenti obscena putredine fedabat. Cujus ob rancidum fetorem illum nares corrugentem pacientissima medica blandis alloquitur verbis: Ne timeas, inquit, fili, neque formides, quia nobis medicorum offitio fungentibus, non sordent humanę carnis putredines, sed potius facinorosarum animarum fetores. Ad hoc enim veni, ut tibi dona conferam salutis. Et ideo moneo te, ut cum tuę grataveris; grataveris L. Robertini grataveris saluti, continuo Conchas aggrediaris, sanctoque Salvatori grates pro concesso beneficio exibe, michique quas mereor ante mei corporis mausoleum laudes persolve. His dictis, cęlestibus sese permiscuit auris. At ille /206/ excussus a visione, somno eripitur; corripitur S. eripitur, sanctęque medicę verba retractat attentus. Hinc erumpente sanie per apertum ulcus quod de vulnere erat tumefactum, densa coagula sentiens, manu palpando explorat, quid in se facti; facta L. Robertini facti res gesta contineat. Qui dum manum circa se duceret, rei veritatem agnoscit, ac sic aperto ad expurgandum virus latens vulnere, et evacuato dolore, incolomitati restituitur, sanctęque Fidis basilicam deinceps expetit debitas laudes redditurus.

Torna su ↑

[Note a p. 204]

[XVII]. S. C. Torna al testo ↑

2. Cf. supra, c. x. Torna al testo ↑

[Note a p. 205]

s. saucius C. Torna al testo ↑

t. Caturcensium C. Torna al testo ↑