Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

3º Récits speciaux au Codex Carnotensis

/239/ Francese →

[II]

De quodam Sarraceno qui captus, per sanctam Fidem liberatus, christianus factus Johannes vocatus est.

Beatissime Fidis miraculorum copiosam narrationem describens, quoddam ad memoriam revocare studeo quod valde /240/ impossibile videtur, ni Dominus, electorum suorum virtutes multis prodigiis innotescere volens, tali attestatione omnia in se credentibus possibilia esse pronuntiasset, dicens: Si dixeritis huic monti: tollere et mittere in mare, et non corde hesitaveritis, fiet vobis1, et: Omnia quecumque petieritis in nomine meo, dabo vobis2. Erat igitur quidam paganus, genere agarenus, in Hierosolymitanorum confiniis militari valetudine satis promptus. Is ergo tempore quodam ad indictum bellum progressus, in campo qui vocatur Aretha, uno fere miliario distante a Damasco, prosperitate usus, Dei exigente judicio, quia flagellat omnem filium quem recipit, maximeque ad clarificandam sancte Fidis virginis gloriam, ut in subsequentibus clare patebit, cum multis sociis captus atque in civitatem, que Galiba dicta est, ductus in carcerem, multiplici custodia est retrusus, vinculis ferreis miserabiliter astrictus. Catena etenim miri ponderis pluribus nodis circum ejus collum retorta descendebat, crura pedesque illius tenens magnis innexionibus complicata. Inimici autem expetebant ab eo mille et quingentos aureos, quos vulgariter consuevimus vocare bizanthos. Et ut tanta pecunia ab eo extorqueri posset velocius, triduo ab omni cibo et potu prohibebatur. Tenebatur autem deforis et captivus quidam, qui solus illo in loco sancte Fidis virginis famam noverat, qui et ex Aquitanie partibus ortus, gratia militandi sicuti plures perrexerat. Qui dum captum intus paganum tanto dolore afflictum videret, exponere ei cepit quod quedam virgo, sancta Fides nomine, tanti meriti nota foret quod cecos illuminaret, debiles confortaret, vinctos solveret, morti etiam deditos ad vitam revocaret; unde et eum submonuit ut, si ejus auxilium exposceret, se per illius merita evasurum confideret. Ille vero audiens, continuo genibus, prout potuit propter compedum impedimentum, flexis, tali voce sancte virginis patrocinium invocavit:

/241/

O pia virgo Fides, que tanto nomine polles,

Respice me miserum, si sit quod hoc audio verum,

Nam regi cerno quod sis dilecta superno.

Tantam virtutem retinens des, oro, salutem:

Da, precor, auferri per te tot pondera ferri.

Ecclesiam repetam, capiam baptismatis undam,

Meque relicturum mundum monachutmque futurum,

Cilicioque tuum vestitum visere templum

Devoveo, torum si me dabis esse solutum.

Ad hanc vocem, catenis toto corpore dissilientibus, a ligaturis ferreis liber constitit. Sed exeundi aditus nimis difficilis videbatur. Carcer etenim ille in modum arce fuerat fabricatus, catenis insuper et laminis ferreis et vectibus circumquaque constrictus, super quem bini Sarraceni nocte dieque jacebant ad illius custodiam deputati. Sed multiplicius de virtute sancte Fidis confidens, humeris et capite obnixius carceris ostium et eos simul qui desuper accubabant erexit, et ita patefacto, compedes quibus ligatus fuerat secum deferens exhibuit et ad exterioris domus januam pervenit. Quam cum firmiter obseratam invenisset, totam domum perambulando foramen quoddam angustissimum reperiit, quod magnus claudebat lapis oppositus. Quem fortiter longius repellens, egressus est incolumis, et compedes quos abstulerat inde in ecclesiam quandam, quam in honorem sancte Fidis quidam frater, nomine Rodbertus, super ripam Euphralis fluvii construxerat, dimisit. Sed idem Hierosolymam reversus, sicut Deo et sancte Fidi promiserat, christianus effectus est, Joannes modo in baptismate vocatus, qui antea ex virtute militari aut acie Ferreus cognominabatur. Monachicum habitum assumpsit, et cilicino sacco indutus, Conchacense monasterium expetere properabat. Qui Constantinopolim usque profectus, imperatori hujus provincie Michaeli1 cuncta que apud se gesta fuerant /242/ enarravit. Illis autem de tanto miraculo colloquentibus, ecce ex improviso advenit aquitanus ille qui fuerat captivus, de quo supra diximus, qui et ipse Joanni in carcere constricto sancte Fidis virtutes declaraverat, et ipse idem ejusdem sancte Fidis patrocinio sese de captivitate eductum retulit. Quorum testimonio imperator tante virtutis certus, congaudere cepit eosque tanta prosperitate hilares effectos dimisit. Joannes vero per Aquitaniam ad cenobium Conchacense sancte Fidis [veniens], de beneficio sibi collato gratiarum laudes ibi rependit, exponensque omnibus que illi per merita sanctissime virgims contigerant, cilicium quo erat indutus in presentia omnium nostrum ante ipsius martyris sepulcrum in testimonium hujus miraculi suspendit.

Torna su ↑

[Nota a p. 239]

[II]. A. Torna al testo ↑

[Note a p. 240]

1. Marc, xi, 23. Torna al testo ↑

2. Joan., xiv, 13. Torna al testo ↑

[Nota a p. 241]

1. Notre auteur désigne ici un des trois empereurs grecs qui portèrent à cette époque le nom de Michel: Michel IV, dit le Paphlagonien (1034-1041); Michel VI, le Stratiotique (1056-1057); Michel VII, Parapinace (1071-1078). Quant à Michel V, dit Calaphate, il ne regna que cinq mois (1041-1042). Torna al testo ↑