Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

3º Récits speciaux au Codex Carnotensis

/242/ Francese →

[III]

De quodam Arnaldo a Sarracenis capto, quem cum sociis suis sancta Fides liberavit.

Si inter innumerabilia sanctorum agmina quosdam altioris meriti esse didicimus, beatissimam Fidem inter omnes bene excellentiorem credimus. Nec ad placitum nostrum quasi ex favore majoris dilectionis hoc nostra fides affirmat, sed excellentiam ejus multitudo signorum nobis commendat. Unde unum ante oculos omnium proponimus, ut quanto gravius et magis laudabile deputatur, de magnitudine meritorum ejus nulla dubitatio habeatur. Quidam igitur de castello nomine Gardona1, quod in confiniis Hispanie situm est, dictus erat Arnaldus. Qui audiens sanctissime virginis mirabilia virtutibus aliorum sanctorum incomparabilia, gratia orandi ad ejus sepulcrum in partes Aquitanie venire /243/ proposuerat. Sed propter hiemis asperitatem que supervenerat incommodum sibi iter deputans, in succedentis temporis serenitatem propositum suum differebat. Is interea causa mercandi insistente cum quibusdam aliis ad quandam Hispanie civitatem, que dicta est Balegaris1, perrexit. Definito autem negotio, cum domum cepisset reverti, cum sociis suis a paganis captus est. Quorum pecuniam diripientes, ipsos etiam ad vendendum in regionem longinquam distrahere ceperunt. Ex his igitur prefatus Arnaldus cum tribus aliis juxta distributionem partium in sortem prede quatuor militibus successit. Qui cum eos ducerent, ex eis duo longius precesserunt, ad inquirendum ubi eos carius vendere possent. Alii vero duo cum captis relicti erant: unus evaginato gladio precedens, alter cum lancea vinctorum terga insequens. Erat quidem singularis catena gravibus nodis sub eorum gutturibus ferreis circulis replicata, et ad eundem modum manus eorum manicis ferreis erant constricte. Cum ergo Arnaldus cum sociis tam miserabiliter traheretur, contigit ut qui eos ducebant, pariter et ipsi captivi, media via longoi tinere fessi obdormirent. Quibus gravi sopore depressis, Arnaldo sancta Fides apparuit, dicens: Dormis, Arnalde? Cui respondens, quis esset interrogavit. Beata ergo virgo subjungens: Ego, inquit, sum martyr Fides, cujus sepulture locum visitare cogitaveras. Surge idcirco et eos qui tecum vincti sunt libera. Te autem primum esse expeditum scias. Catenam enim que circa collum erat fregi, et manicas reseravi. Hac visione transmigrante, ecce pagani evigilaverunt, et a somno excitatos captivos ceptum iter continuare compellebant. Quibus pergentibus, Arnaldus ad invicem visionem aperuit, persuadens comitibus suis sub beate virginis invocatione nihil debere eos desperare. Unde in predones solus insurgere volebat, sed tres alii, dato consilio, eum detinuerunt usquedum hora prandii omnium solverentur manus: timebant /244/ namque duobus non posse resistere solum. Sed dum ad quendam fontem pervenissent, solute sunt illorum manus ut cibum caperent. Cum igitur sedissent, Arnaldus, qui erat collo et manibus solutus, beate martyris, corde tenus suspirans, auxilium tam ore quam corde profusis lacrimis, quedam et his alia similia clamans ingeminabat:

Nunc meminisse velis miserorum, virgo fidelis,

Nostras sume preces, fer pietatis opes.

Qui prece devota prestat tibi congrua vota,

Nil remorando tuum percipit auxilium.

Affers tutelam timidis egrisque medelam,

Nullus constat egens, te rogitando gemens.

Nos pavidos, tutos ergo fac atque solutos,

Diripiens nostre vincula tristitie.

Cum hujusmodi preces ore protulisset, multo magis autem interius suspirasset, virtute sancte martyris confisus, exsurgens, lanceam, quam qui solitus erat retroire gerebat, corripuit et ejus plaga magna proscidit genas. Sed eo corruente, alter, qui dictus erat Bonus Filius, pectus vulnerati tam gravi ictu pedis concussit quod ei loquendi aditum interrumpit. Alii autem duo irruentes in eum, animam ei extorserunt. Alter vero, qui precedebat cum gladio, videns quod factum erat de socio, cum mula quadam cui insidebat velocius aufugit, Arnaldus autem cum comitibus suis, qui adhuc collo erant ligati, quendam locum expetens nemorosum, nodos catene confregit. Soluti ergo, regredientes ad quendam fluvium Iberim1 pervenerunt, quem navigio transierant dum traherentur in captivitatem. Sed revertentes ad portum, ne agniti essent, accedere timuerunt. In alio igitur loco illis beatissime virginis auxilium implorantibus, unus ex iis precedens, Bonus Filius, singillatim eos iu humeros imponens, ad ripam ulteriorem omnes exposuit. Quo peracto, in octo dierum spatio per regionem paganorum revertentes, beatissime Fidis invocatione assidua, /245/ ac si essent indigene, absque ullo periculo ad terram Christianorum pervenerunt. In nationem igitur suam regressi, catenam suam secum deferentes et cervicibus suis pie magna humilitate eam circumponentes, ad sacratissime virginis templum, magnum omnibus spectaculum facti, venerunt, et gratias referentes, ibi eam dimiserunt.

Torna su ↑

[Note a p. 242]

[III]. A. Torna al testo ↑

1. Gardona, Cardona. 3000 habitants, place-forte avec châteaufort, vers le centre de la Catalogne. Cette ville est mentionnée dans le Cartulaire. (Introd. p. cxvij. – Nº 467). Torna al testo ↑

[Nota a p. 243]

1. Balegaris, Balaguer, 6000 habitants, à l’O. de la Catalogne, place-forte, non loin de Lérida. Torna al testo ↑

[Nota a p. 244]

1. Iberis, l’Ebre, qui coupe en deux, du N.O. au S.O., la province d’Aragon et se jette dons la Mediterranée, à l’extremité meridionale de la Catalogne. Torna al testo ↑