Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

3º Récits speciaux au Codex Carnotensis

/245/ Francese →

[IV]

De quodam alio juvene suscitato.

In Normannorum regionis confinibus quidam vicus vocatus est Ramis, ubi vir manebat juxta secularis vite statum pre omnibus vicinis suis prosapia clarus, honoris non minus et divitiarum ubertate circumfluus. Ad prosperitatis etiam sue cumulum, matrimonii copula honestatus dignissima, filiorum procreatione pollebat, quorum cura supra omnia gerens in illis enutriendis non minimum laborem inpendebat, quia in hoc quoque omnium naturalis intentio hominum quasi maximam sue beatitudinis partem consistere putat. Quibus diligenter peractis et pro tempore successus adultis, ubi prope adfuit etatis eorum valentia, improvise infelicitatis incumbebat necessitas. Paulatim namque decurrente tempore, quos tanta diligentia nutriverat, diversis temporum excursibus diversarum oppressione infirmitatum irruente amiserat. Quorum dolore quamvis graviter detentus, non tamen omni solatio erat frustratus. Namque ex omnibus unus illi tantum supererat, quem quia singularem habebat, eo ampliori procuratione diligebat, quoniam solus patris afflictionem non mediocriter liniebat. Sed sicuti hujus vite fragilis nulla in se retinent statum perpetuum, multis plerumque intervenientibus incommodis, eodem casu iste sicut et ceteri ejus fratres quibus superstes fuerat, valido febrium igne attenuatus, ad exitum vite deveniens defunctus est. Pater vero ultra quam sit possibile dictu immenso /246/ merore percussus, similis mortuo corruens et totus intra semetipsum deficiens, ab omni sui memoria elapsus, mater similiter non minori dolore oppressa. Parentes autem et tota vicinitas hoc audientes, sub assidua festinatione illuc confluxerunt, ut dolentibus patri et matri compatientes, ipsos alicujus exhortationis dulcedine relevarent, simul ut et defuncti juvenis exequiis interessent. Postremo nulla consolatione proficiente, sed magis magisque luctu prevalente, hoc singulare consilium acceperunt, contristautibus persuadentes ut sancte Fidis virtutem, quam in signorum admiratione omnibus sanctis excellentiorem cognoverant, implorarent. Pater tamen et mater paululum respirantes, amicorum consilio acquiescentes, quatientes singultu, vix pre angustia animi loquendi aditum invenientes, cum omnibus qui astabant in hanc sue passionis querimoniam eruperunt:

Multis sanctorum prefulgens arce polorum,

Ad te clamantes respice, virgo Fides.

Te bene fulgentem virtutibus atque potentem

Credimus, ergo tuum poscimus auxilium.

Qnod petimus presta, te nobis et manifesta,

Ut mala nostra leves votaque nostra juves.

Quod potes oramus, quem flemus redde, precamur.

Postulat hoc mater, mestus et ipse pater.

Erige viventem quem scimus morte jacentem,

Reddens quam vitamf mors tulit atra ruens,

Ut tua laudetur virtus et clarificetur

Ascribit meritis quod bona fama tuis.

Talia et multa his similia illorum quibusdam ex intimo cordis affectu suspirantibus et sepissime multis clamosa voce proferentibus, ecce mortuum corpus contremuit, et puer, cui interea parabatur sepultura, cui et sudarium jam superappositum erat, parentes vocans, meritis sancte Fidis se ad vitam revocatum palam omnibus attestatus est. Qui vero affuerant, admirabile istud miraculum aspicientes, stupore pariter et gaudio concussi, quod de sanctissima virgine /247/ Fide audierant procul dubio verum esse credebant, et dignissima celebratione virtutes illius predicabant. Postea non multo temporum intervallo transacto, pater et mater juvenis Conchacense monasterium expetere devoverunt. Illuc autem pervenientes, pro salute filii sui monile quoddam aureum super altare sancte martyris obtulerunt.

Torna su ↑

[Nota a p. 245]

[IV]. A. Torna al testo ↑

[Nota a p. 246]

f. L’assonance du vers léonin exigerait: Quam vitam reddens. Torna al testo ↑