Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

/247/ Francese →

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

[I]

De duobus rusticis a captivitate Agennorum1 ereptis.

Nefarium quippe ducimus ut sileat lingua carnis, quod ad honorem tante virginis operatur jugiter benignitas Conditoris. Rusticus quidam Gerundensis pagi2 indigena, Cumfredus nomine, cum in fodiendis vineis juncto sibi quodam Raimundo societatis vinculo elaboraret, a Saracenis captus, ad civitatem Tortosam3 uterque deductus est. Constat enim Agarenos tantę esse perfidie, quod non flagitiis modo omnibus quidem, verum et studiis pravis infeliciores predicantur cunctis gentibus. Nempe de sui similibus vaticinatur Oratius:

Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto4,

/248/ ita eorum miseria brutis animalibus comparata, ac turpis lucri gratia nulla pertimescit flagitia. Cui autem fit incredulum, si adierit, experiri licebit nostro ut sermone liquebit. Ubi cum quattuor circiter annos vinculati detinentur, diebus singulis publicis operibus multantur, noctibus vero scrobe perfossa ferro honusti in quadam cavedine velut adhibita ursi custodia nequiter servant. Ita quidem affecti injuriis et honore vigiliarum diu macerati insomnem frequenter deducunt noctem, nimium in crastino perpessuri dolorem. Gumfredus vero jugiter sanctam Fidem invocat, jam enim forte meritorum ejus preconia didicerat, et ut sui misereatur sepissime visceraliter exclamat:

Fidis1 virgo sacra, laude verenda,

Inter celicolas ac celebranda,

Insignis meritis martyr opimis,

Regis perpetui sponsa perennis,

Nostris, te petimus, annue votis,

Quo solvamur ab his carceris umbris,

Ne gens perpetuis digna ruinis

Vi subdat propriis nos sibi sceptris2.

Interea dum sic atrociter inmerito tractantur, ecce kalendę februarię quibus dies festi Saracenorum gentilicio ritu execrabiles operiuntur. Qui velut gaudiis nimiis jocundati occupatissima vacatione eosdem transfigere appetunt, sic tamen quod solennibus implicantur rebus et libentissime impertiuntur histriounm scurrilitatibus. Porro autem nutu divino agitur et sanctę Fidei meritis exigitur, quod custodia carceris, festivis interesse gaudiis dum appetit, somno vinoque permulcetur, cavedinem qua custodiebantur apertam reliquit. Tunc Gumfredus admonitus in somuis, talibus socium alloqmtur verbis: Quoniam sanctam Fidem super hoc incommoda peculiariter exorare decrevimus, restat ut et /249/ ejus tuitione iter quantotius aggrediamur. Moneo enim, ut id ab eodem didici, inertia postposita moliamur itinera fugieudi. Cumque cuncta vincula quibus vinciebantur ac compedes divinitus soluta persentiscerent, ab illa tetra voragine invicem egrediendi prebuere auxilium sanctę virginis implorantes solacium. Sicque soluti abire temptant, et quicquid casu contigerit perferre deliberant. Malle enim se mori asserunt divina secuti oracula quam sic perpetuo affici, morte intemptante supprema. Lęti namque cum pergerent Deique munificentiam mutuis hortaminibus in invicem conferrent, illa protinus lęticia formidine subita videtur exterminata. Nisi enim sancta Fidis citatim invocata accurrat frustra se laborasse nemo dubitat. Eminus denique conspicantur equitare obviam filios perditionis, ac confestim interpellant munimen tante ductricis. Cumque ab alterutro dividuntur hac illacque fugiendi gratia impediuntur. Gumfredus, die eadem quadam sub rupe delitescens, diem pro nocte tolerat et noctis tenebras in eundo adoptat. Ut autem lux inimica propinquat, statim expetit latibula, et sic in eundo noctem sustinet pro luce diurna. Die quippe tercia Terraconam1 adveniens, humanissime a fidelibus Christianis excipitur. Biduo enim exegerat quo nullius victus recreatione animam refocillarat diversisque epulis tanta inedia debilitatus recreatur. Quo loci primo domum propriam, quatinus suis consolaretur, adire disposuit ac demum sancte Fidei laudes pro modulo suę qualitatis reddere statuit. Quem et ipsi conspeximus, cum protinus eum huc advenisse gaudemus. De collega vero quo abiret se hesitare asserebat, sed fides et infidelibus potest adhiberi, quoniam quem virgo sacra sic perpetuo addictum deliberavit, post hęc implicari denuo similibus non permisit.

Torna su ↑

[Note a p. 247]

[I]. L. Torna al testo ↑

1. Il résulte du contexte que le copiste a fait une faute de lecture, et qu’il faut lire: Agarenorum, mot qui désigne les Arabes d’Espagne. Cf. sup., p. 240. Torna al testo ↑

2. Gerundensis pagi, Gerona, ville de la province de ce nom, en Espagne (Catalogne). Torna al testo ↑

3. Tortosam, Tortosa, ville d’Espagne, dans la province de Tarragone (Catalogne). Torna al testo ↑

4. Horat., Sat., II., 5. Torna al testo ↑

[Note a p. 248]

1. Le Codex Londinensis decline ainsi le nom de sainte Foy: nomin.: Fidis; genit.: Fidei... Torna al testo ↑

2. Chacun de ces vers se compose du premier membre d’un vers epique ou hexamètre (coupe penthemimère), et d’un vers adonique. (Cf. L. Havet, Cours élém. de metrique gr. et lat., 4e edit., p. 177, § 354). Torna al testo ↑

[Nota a p. 249]

1. Terraconam, Tarragone, ville d’Espagne, chef-lieu de la province du même nom (Catalogne). Torna al testo ↑