Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

/250/ Francese →

[II]

De quodam Petro a catena et vinculis liberato.

Nostrę virginis sublime meritum stili quidem deputatur officium, ad laudem nostri conditoris omnibus pandere, ut ipse semper mirabilis tanto predicetur in opere. Quondam quidam miles, mihi quidem equivocus ex castello rusticorum lingua dicto Nagiaco1, dum inimicis insidias apparat, qui parat enim foveam forte incidet in eam2, eorumque laqueos ignorat, hic enim retro cecidit, quoniam quonam caderet non vidit. Captus ab eisdem vinculis atrociter addicitur sicque ad Montis Irati3 castrum, hoc sibi est nomen, continuo deducitur. Quo loci compedibus immanissimis astringitur ac catena inmensa honeratur. Cumque sic se haberet ac diutina maceratione mortem sibi imminere non dubitaret, sancta Fides jugiter invocatur quoque succurrat cordis oratu rogatur. Dum autem tali persisteret intentioni nulliusque juvaminis opem sibi probaret adhiberi, quorumdam enim mortalium comperitur devotio, quod si quid cordi decreverint commendare, magna concipiunt cum aviditate, ut autem viderint velut frustra eniti, confestim deliberant toto nisu posthabere, quasi tedio affectus cogitur omittere quod deberet explere. Igitur dum quid fieri deberet egre deliberat, de redemptione sollicitus excogitat. Dum enim /251/ fides cęlum penetrat, nondum cordi ejus vestigia impresserat, quoniam talium more a divina intentione exorbitari ceperat. Nocte quippe insequente sopori datur, atque sanctę virginis alloquio ita commonetur: Bene te egisse arrideo quod hujus incommoditatis infortunio te memet sollicitari non pigitit. Sed quoniam tepuit mens ultra quam debitit, non magno opinionis incitamento te mactum fore autumo. Tamen effectu sequentis, non violabitur affectus precedentis. Quocirca surge cilius, et tunc abi securus. Evigilans vero hujusque rei causam non granditer ferens, denuo somno sopitur. Iterum adveniens beata virgo simili commonet alloquio quatinus abeat terroremque multitudinis postponat. Ille nichilominus tantę visionis animositatem declinat curamque sui ut res exigit non gnaviter deliberat. Sed Fidis sacra quod cępit expedire decertabit ut post ejus inde predicetur meritum, dum pervenerit ad effectum. Tertio advenit, increpative vero ut abiret monendo, lateri ejus molesta extitit. At ille expergiscens, jam enim qui meminit tante beatitudinis opem sibi adesse presentiens, quid agere debeat cordis molimine disponere curat. Dum autem talibus insistit, quanta se ejus animo ingerunt, et prę sollicitudine quid expediat nec id stabilire, protinus dextri pedis compedem sentit prorsus solutum nulliusque impedimenti mole gravatum. Tum demum aures erigit, hucque illuc oculos vertit. Quid enim oculorum intuitus prestabat, quos nox inimica tegebat. Quidque agi oporteret accelerare non distulit, nisi beatę virginis occurrat meritum, hic voto frustrabitur. Jacebat enim inter septem viros circum circa ad sui custodiam dispositos, ideoque nequibat explere quod optabat efficere. Sed constat quoniam cui prebet assensum ejus sentiet et suffragium. Hic autem pariter impar numerus juxta legitur, et in pariter impar: Il numero “pari dispari” è il due, secondo la definizone di Boezio; l’allusione è alla guerra delle tribù di Israele contro la tribù di Beniamino, a causa dell’offesa contro il levita di Efraim. (Giudici 19 sqq.); gli israeliti subirono due disfatte prima della vittoria. Cfr. L. Robertini.
Il Bouillet dà un’interpretazione diversa. Il passo è comunque oscuro.
levitarum actione frustratus. Cęlesti namque potitus auxilio et gloriosę martyris precatu assiduo, continuo surgit quo jacebat a lecto, ac expeditum compedem manu gestans catenę clavem accipit, forte enim providerat, dum quis ponere consueverat, quin etiam cujus tuitione munitur, ejusdem voto juvatur. Continuo catenam /252/ aperit ac cum compedibus per scalam colurneis virgis contextam viritim descendit. In opacitate vero cujusdam vicini saltus nocte illa delituit, opperiens quid rei ordo sibi demi dabit. At custodes exterriti ut cognoscunt jam eum abisse, saltus diverticula perlustrare moliuntur, ac adhibitis lucernis facularumque luminibus noctem ducunt insomnem, nitentes supernam prohibere virtutem. Ut autem se nichil protecisse non hesitant, iter quo venerant relegunt. Tandem noster qui evaserat, compedem quo adhuc impediebatur silice arrepta confregit, iterque quod ceperat explicuit. Continuo hylaris ad sanctę Fidei gloriosum sepulchrum advenit, pondusque ferri pro fide nobis optulit. Inde vero votis prout decuit expletis, e vestigio patrium solum repetit lętus.

Torna su ↑

[Note a p. 250]

[II]. L. Torna al testo ↑

1. Nagiacum castellum, château de Najac. Najac (chef-lieu de canton de l’arrondt de Villefranche, Aveyron), était un des sept bailliages du Rouergue. Son château, construit vers l’an 1100, fut rebâti à grands frais par Alphonse de Poitiers, comte de Toulouse, en 1252, et devint plus tard le siège d’une châtellenie royale (Cf. Bosc, Mém., p. 368; – de Barrau, Documents histor. et généal., II, p. 572). Il en subsiste des ruines imposantes. Torna al testo ↑

2. Cf. Prov., xxvi, 27. – Eccles., x, 8. Torna al testo ↑

3. Montis Irati castrum, château de Montirat, dans la commune du même nom (con de Monestiès, arrondt d’Albi, Tarn), non loin de Najac, sur les rives escarpées du Viaur. Les seigneurs de Montirat ne sont cites qu’à la fin du xie siècle. L’ancien château a complètement disparu. Torna al testo ↑