Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

/252/ Francese →

[III]

De quodam sene membris omnibus destituto post officiis membrorum reddito.

Nullatenus declinamus ulterius vituperonum judicia, licet non nichil mordax multum vero minentur increpatorium, quoniam etsi ipsi laudanda non scribimus bene quoque scripta laudamus. Unde immenso precordiorum statu gratulamur, quod nec impugnantum ira nec propugnantum caremus invidia. Sed postponendo talia, videamus sequentia. Rodbertus1, Rotenensium comes, vir virorum strenuissimus omnique laude pre omnibus prosequendus, cum /253/ quodam tempore apud eandem moraretur Rotenicum, gravi obsessus languore, propemodum accessit salutis extremum. Qui cum nullius curam sibi subvenire cerneret, non enim idcirco creditur ei contigisse ut humanitus mederi licuisset, singularis martyris singulare medicamen decrevit expetere, credens sibi cęlitus ab eadem impertiri posse. Erectis sic quoque animis, spebus licuit et de cętero meliora sperare. Ut autem erat vir consiliosissimus, assertione omnium quosdam suorum ad Conchas delegare curavit, expostulans plerosque monachorum ad se venire, quorum testimonio ac prerogativa quod cordicitus herebat posset explere. Is enim licet videretur uxorius necdum ejus utebatur consiliis, quoniam nec nubilibus adhuc adpropinquabat annis, nec emensis infantię temporibus, sibi visceraliter virgulę copulabatur animus. Quapropter majorum consilia statuit deliberare et adhibitis sanctę Fidei testibus secretum cordis libet revelare. Quibus accitis ait: Quia cura mortalium huic egritudini curant non invenit, tantę virginis auxilium salulare mentis intentio deposcit. Ergo si ejus precibus mihi Christus complacatus salutis opem ferret, ecclesiam meam in diocesi Arvernica1 sitam, quę Tanavilla2 ab incolis fertur dicta, ejus dicioni subderem, et deinceps sibi subditos et quę ejus juris sunt, tuicione in omnibus adhibita, honeste tractarem. Quod quia non puduit dicere non pigebit dixisse. Mirum in modum verba spondentis ilico sequuntur vota salutis. Fecit et Omnipotens obsecrationem suam et sibi saluti plerisque imitationi, unde non adeo curandum id accidisse prius quod liquet non accessisse posterius. Adepta denique sospitate, vola persolvit votique compos irrefragabiliter extitit. Transacto igitur non multo temporis spatio, erat quatinus sanctę virginis gloriosa imago ad eandem /254/ deportetur ęcclesiam. Moris enim nostris fuit senioribus, ut si quando peroportuna oblatione quibusque beneficia ęcclesiarum vel prediorum prestantibus ditaretur locus, tuitionis gratiam quod illic ferebatur reliquiarum capsa, quatinus et eadem virgo sibi eandem vindicaret, et perpetuo corporis presentia subderet. Quibus vero ea res instabat agendum, sanioris consilii sententia expetunt actitandum. Dum autem illuc pro posse honorifice ferretur, undique currit populus, in inmensum lętatur. Languidus quisque ac male habens passim defertur quorum nonnulli pristine, incolumitati continuo redduntur. Nunc quam ob rem id cepimus indagare nitamur.

Tertio namque adveniente die, vulgo fama pervolante, fit concursus creber populi utriusque sexus, quos inter Brivatensium catervatim accurrit multitudo juvenum. Prope suspicor quod, venia sit dicto, censebitur nostra virgo superbire, dum Panlo ac in re non impar, primo et Petro salva apostolatus reverentia, in claudi jam senis1 itione poterit equiperari. Quid ultra? Angelorum laude digna predicatur, apostolorum vice in miraculis fungitur, martyrum gloria decoratur, confessorum quoque inmensa lęticia perfruitur, virginum etiam collegio admixta, Agni visione juxta lętatur. Et si in omnis terrę partes ejus verba non procedere dixerim, tamen ejus insignia gesta nulli latere per omnia dubitaverim. Cęterum quid iis supra debiti sponsionem inmorari decrevimus? Consequentis rei potius ordini instamus. Factum est autem, dum supradictorum juvenum exultatio per quendam transiret vicum scilicet Maziacum2, ostendit quendam decrepitę ętatis et eo amplius senem, qui a juventute destitutus officio membrorum ęquevo languore angebatur, siquidem quod tali natibus affixi et eundi inhiberent gratiam et sedendi prohiberent requiem. Tali quoque impeditus calamitate, cum naturali cotidie congrediebatur languore victusque egens catervis pauperum communicatur patiens. /255/ Qui audiens eos ad sanctam properare virginem, fidem enim habuit quoniam quod diutius audierat experiri temptavit. Ut erat terratenus, deprecari studuit quatinus ad eam se perducerent, ejusque privilegio virtutum quo casibus infelicitatis per quam dominatur exponerent. Nutu Dei actum creditur, qui quidem misericordia visceraliter promoti, jumento ad usum oneris preparato eum superponunt sicque Talasiacum1 vicum eundo perveniunt. Quo loci a redeuntibus continuo audiunt quod sanctę imaginis quibus tradita erat provincia procuratores redire jam disponunt. Hesitantes vero quid fiat, intempestive deliberant. Temere enim judicant qui dextram fidei dare dubitant, quod et claudus in eodem destituatur vico, quo facilius ad sanctam curratur, non Fidem sed martyrem seu potius virginem, calle citato. Sic solus sed non absque amminiculo relinquitur sine diverticulo. Gloriosa virgo Fidis nobis et devota Fidis, hic tibi procurandus extat tuisque meritis servatus provide quod fide petit adipiscatur. Quod ille simul destitutum omni se auxilio sensit, nimium quod credimus cępit tristari, utque res exigebat, meroris angustia undique sollicitari. Nam quis hominum ad presens posset explicare quos fletus in orando sanctam Fidem cępit fundere? Sed ni fallor, aderit divina virtus quę nostram clarificavit virginem cęlitus. Ecce novis si forte placet conflige vetustas. Quis similis nostre decus immense virtutis apostole, queso, pace tui ordinis sit dicere. Hęc nostra virguncula majora vestris pretendit opera. Non enim umbra corporis, Deus magne, quid majus nec verbo vel manu operatur nec semicincia ut Paulus2 creditur, sed a longe solo nomine dum invocatur, sui muneris presentia protinus sentitur. Satis namque nobis suppeditarent exempta, sed nec ulterius licet tantorum virorum, quibus potestas cęlo terreque commissa creditur, notare personas nec sanctorum quod absit dicamur derogatores.

Sed videamus quid noster egerit. Dum autem sanctam /256/ Fidem jugiter invocat, ilico Dei nutu senex qui erat novis pedibus erigitur, nec ut mos est talibus nutans quoniam quod Fidem petiit, a Fide firmiter impetravit. Sic novus atque senex propriis pedibus cursim ac perniciter ad nos usque pervenit, distabamus enim fere per duo milliaria, relaturus quid sibi contigit. Ubi perveniens, ut decuit a cunctis amicabiliter exceptus, nobiscum Deo laudes sanctęque virgini grates persolvit lętus, et ut fidei argumento posset astrui, restabant adhuc et signa veteris mali, quin et idonei testes efficiebantur, quibus ipse usque ad vicum luerat pro sarcina. Facile erat cernere eum tremulis consistere gressibus, nec mirum. Desuetudo enim cursus et non proximitas itineris quasi defatigarat, ac sanctę imaginis feretrum vetustis tractare manibus, quoniam in uno eodem operabatur quatinus id fieret novum, quod procul dubio cunctis liquebat perantiquum. Quis non tanto stupore perculsus miraretur? Pars enim certabat fletibus, pars vero mixtis gaudio vocibus quia dignum ducebant flere et e contra pium gaudere. Huic vero spectaculo et qui nobiscum affuerunt hujius rei idonei testes existunt, Deumque glorificare student, qui est mirabilis in sanctis suis1 gloriosusque in operibus, qui et sanctam Fidem sic magnificat, unde tripartiti tetragona orbis machina in immensum exultat.

Torna su ↑

[Note a p. 252]

[III]. L. Torna al testo ↑

1. Robert, comte de Rouergue, était d’abord comte d’Auvergne. Il épousa, au plus tard en 1051, Berthe, fille d’Hugues, comte de Rouergue, qui mourut en 1053 sans descendance mâle. A la mort de ce dernier, Berthe devint comtesse de Rouergue, et Robert, son mari, prit le titre de comte de Rouergue et de Gévaudan. Cette comtesse Berthe, qui était l’arrière-petite-fille de celle dont il est question plus haut (lib. I, c. xxviii), mourut sans posterité en 1066. Robert se remaria, en 1069 avec Judith, fille du comte de Melgueil. (Cf. Bosc, Mém., p. 141; – de Barrau, Documents histor. et généal., I, p. 210; – de Gaujal, Etudes histor., I, p. 212). Robert vivait encore, mais fort âgé, en 1095. Torna al testo ↑

[Note a p. 253]

1. Le diocèse d’Auvergne ou de Clermont comprenait les departements actuels du Puy-de-Dôme et du Cantal. Torna al testo ↑

2. Tanavilla, Tanavelle, commune du canton et de l’arrondt de Saint-Flour, Cantal. L’église de cette localite était connue dès le ixe siècle. (Dictionn. statist. du Cantal, V, p. 430). Elle fut donnée à l’abbaye de Conques en 1058 par Robert II d’Auvergne, comte de Rouergue, et sa mère Philippe, qui confirmèrent leur donation en 1059 (Cartul. Introd., p. xc, – nos 46, 523). Torna al testo ↑

[Note a p. 254]

1. Cf. Act. xix, 1-11. Torna al testo ↑

2. Maziacum, Massiac, chef-lieu de canton, arrondt de Saint-Flour, Cantal (Cf. Cartul. Introd., p. xcii, – Nel testo err. nº 526 nº 525). Torna al testo ↑

[Note a p. 255]

1. Talasiacum; aux ixe et xe siècles, Tuladiciacum; au xiiie, Talaisiacum: Talizat, anciennement Talaizat, arrondt et canton N. de Saint-FIour, Cantal. Torna al testo ↑

2. Cf. Act., xix, 12. Torna al testo ↑

[Note a p. 256]

1. Psalm. lxvii, 36. Torna al testo ↑