Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

/256/ Francese →

[IV]

Item miraculum de duobus quoi ad laudem nostrę operari dignatus est Christus.

Nam quia insignis virginis insignia gesta scriptis prosequi nitimur, restat quatinus ea quę supersunt stili officio indagare moliamur, et ut posteris fiat exemplum ac benivolis incitamentum, pęna lividis, nobis quoque proveniat ad /257/ premium. Priusquam propositions quidem vel exordia presumere, vixdum enim animus intra meditationis viscera ejusdem rei effectum peritissime meditabatur, inopinum quiddam admodum contigisse miror, nec admiror quoque. Quis autem mortalium lividorum ac subornatorum poterit devitare calumpniam? Sed adeo mirabile et dignum extat animadversione eorum exitus non perhorrescere, ut Cicero refert in Filippicis, quorum actus imitari videntur. Nec refert, quoniam, ut ait Augustinus, ubi deest agnitio ęternę et incommutabilis veritatis, falsa est virtus etiam in optimis moribus. Salomon vero futuri prescius oraculi ait: Futurum est enim non letabitur super his, sed hoc est vanitas et afflictio spiritus.1 Namque ni contiscescant, faxim si quid experto, creditur quod sese penitebit. Nunc ad proposita vertatur stili opera. Igitur quoniam unius militis discrimen ereptionemque cęlitus actam audivimus, libet de duobus similem narrationis seriem texere, licet dissimili ordine. Ut sepe casu contigit, in eodem pago Rotenico quo incolitur immo et veneratur virgo signis insignis privilegio sui corporis, duo sat superbi sanguinis milites, claritate sublimes reditibusque insignes, nequiter tractari captos atque ad castrum Montem Miratum2, dictum erat enim permunitum, ne qua occasione dilaberentur perduci. Quorum unus Bego, alter vero Arnaldus sortitur vocabulo. Porro horum utrumque memini sepius me videre. Ut autem eo usque perducti sunt, ut manent semper infesta talibus pericula, quatinus acriora ferrent supplicia, uno in compede singulis hinc et inde astricti cruribus, diutina maceratione servabantur sub custodibus. Itaque cum se diutius taliter haberent nullamque evadendi machinationem fraude vive repperirent, sensus enim strictitudine confusus hebetarat et pre merore quippiam auxilii suspicare nequiverant, tandem redditur sibi. Quia exciderat ab interna recordatione unum tutumque profugium, salva fidei /258/ reverentia dixerim, virgo Fidis, cujus laudibus humanus succumbit animus, quę undique ad se properantibus non recusat ferre subsidium internis acta precibus. Namque simul ejus uterque meminit, deprecari eam indesinenter neuter distulit. Tunc permixtas ingeminant preces fletibus, cujus quoque nomen nec ad momentum quidem ab eorum labitur pectoribus, ut fieri solet sepissime in expeditionibus vel aliquod discrimen veluti supremum patientibus. Dum itaque frequenti oratu eam invocant, ejusque juvamen sedulo exposcunt ut sui reminiscatur, en gloriosa virgo uni eorum nocte quadam in visu apparens ait: Quia me pre celeris hoc super incommodo vestris statuistis sedulis sollicitari precibus, gratuita pietate non dedignor vobis licet inopinantibus subvenire tamen desiderantibus. Tandem sibi videtur dicere: Expediti ergo estote, die quippe crastina vestra non frustrabuntur vota, sed hora eadem ipsa qua mea ad vos devenerit legatio, nullius vero persone fiat acceptio. Quod injunxerit de liberationis gratia dixeritve, id ipsum sine rnora explere satagite. Exeuntes inde namque non modo formido vestros percitet animos, verum etiam publicus vobis teratur ager, nec casu non oportuno quippiam moleste errore contingat ab humano. Expergiscens itaque, divini securus oraculi, credulis verbis tante fidei, compatienti socio quod viderat, seu prestat, quod audierat indagare non distulit. Quibus auditis, nequit referri quanta letitia jocundati, glorificaverunt magnalia Dei qui spes fidelium, fides credentium, exaudit preces humilium, neque despicit voces se confitentium. Advesperante autem sole alterius diei, totum enim jam expectando consumpserant et quasi jamjam desperando tepebant, duo adventantes inimici sales (sic) forte declinarunt hospitalitatis gratia pernoctandi. Quorum prior Conchacensium accola, altervero Karlatensium1 extat indigena. Scurrilitates quorum sicubi perennantur ut de eorum discutiendis nominibus non sit adeo posteritas elaboratura. Quocirca supersedendum ducimus, improborum enim probra /259/ ceu bonorum preconia eque manent immortalia, posteros nostros nostris quoque scriptis eorum frui noticia. Qui cum eo advenissent, eductis e vagina gladiis, ut talium mos est apud quos jugiter status seriarum peregrinatur actionum, ludendi causa circum circa discurrentes ac ex eisdem hac illac feriendo debachantes, insanis proclamant vocibus: Eia hinc abite degeneres, fugite segnes, discedite tristes, vestra enim possessio nobis credita est a domino. Quorum vocibus qui detinebantur perculsi, neque enim eorum frustrabantur notitia, attonito corde rei eventum prestolantes, sibi demum favere non hesitantes, ut cęlitus didicerant implere satagunt nullius horroris vel casum pertimescentes. Adhibitis ad invicem nonnullis variisque hortaminibus quid fiat, neque enim sese divino jussu frustrari posse asserebat uterque, mutuus utriusque temperavit tractatus cęlesti debere obsequi patrocinio. Dumque jam dies ad occasum usque properans integram adhuc vibraret lucem, integris compedum repagulis cruribus ut prius innexis, a turri qua custodiebantur inhumanitus ambo confestim egrediuntur divinitus, sed nec tuitionem salutis imponere sibi obliviscuntur quantotius. Egredientes autem nonnullos habuere obvios res suas ac negotia tractantes, sed divina quippe virtus eorum animos hebetarat, quo potius proprios deputarent quam externos. Cumque pretergredi id castrum cepissent obiter, dominum ejusdem oppidi Hectorem1 nomine offendunt, nec enim terreri poterant quos cęlestis ductrix cęlitus opitulabatur, cum quibusdam suis quę sibi erant curę exercentem, operamque sui propositi subjectis impendentem. Preterientes quos, nemine sibi verbum faciente, quoniam non modo agnosci quiverant, quin etiam ut averti potest neque videri. Denique ut a virgine didicerant, illis publica teritur semita, qui enim nullius hostis insidiis patent sed in offenso pede et scropea queque et cavedines postponere queunt, quamobrem exposcant diverticula. Cum forte /260/ magis fierent infecta, ad Olti1 vero fluenta ut est ventum, nullum repperere navigium, sed quoniam nox imminebat ut erant propriis transmeantes gressibus, ad propria cum expeditis redeunt impedimentis. Ubi advenientes, clavis tante incommoditatis confestim effractis, gaudio ducti vix passi diem pręstolari protinus ad sanctam Fidem nudis, ut decuit, properant pedibus, tantumque ferri pondus cum immensis offerunt laudibus.

Torna su ↑

[Nota a p. 256]

[IV]. L. Torna al testo ↑

[Note a p. 257]

1. Eccles. iv, 16. Torna al testo ↑

2. Montem Miratum, Montmurat, départt du Lot. Les seigneurs de Montmurat firent, dès le xie siècle, des donations au monastère de Conques. (Cartul., nos 271, 459, 468, 529). Torna al testo ↑

[Nota a p. 258]

1. Karlatensium, Cariat. Voir plus haut, p. 198, note. Torna al testo ↑

[Nota a p. 259]

1. C’est sans doute cet Hector, seigneur de Montmurat, qui fit une donation à l’abbaye de Conques au xie ou au xiie siècle. (Cartul., nº 468). Torna al testo ↑

[Nota a p. 260]

1. Olti, le Lot. Voir plus haut, p. 177, note. Torna al testo ↑