Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

/260/ Francese →

[V]

De quodam Remensi Willelmo a paralisis morbo sanato.

Dum summo affectu sacrę virginis Fidei promoti, ejus virtutum insignia evolvere conamur, summaque ope nitimur quo ad hęc exequenda idonei inveniamur, Deus bone, res cogit inopina cęterorum mittere testimonia, licet veridica quidem et quę nostris jugiter conspicamur oculis certis indagare evidentius testimoniis. Remensis quidam indigena Wido dictus, mundanis nimium confidens rebus ac militię deserviens, legibus quendam filium suum nomine Willelmum litteris statuit erudiendum, forte quoniam prolis utriusque sexus enormitate affluebat, iccirco hunc Domino deservire deliberarat. Ut enim semper varius secularium ac mutabilis fertur esse motus animorum, veridicus in hoc testatur Oratius:

Naturam expellas furca, tamen usque recurret2,

Litteris deductum militię tradidit impertiendum. Et quoniam similis similem sibi quęritat, ideo hunc inplagari casibus mundanę visionis non dubitat. Sed virtus divina, quę semper humanis condolens casibus ac nullum linquit extorrem sue ultionis, quin etiam et benignitatis hunc primum /261/ sibi peculiarem virga corrigit paternitatis sicut in subsequentibus declaratur apicibus. Ut autem adolescentum esse comprobatur ludis ac theatralibus inservire rebus, presentia colere, preterita carpere, futura fastidire, hic velud equus effrenis studiis sodalium cępit implicari, ac perversę mentis studio rebus mundialibus extolli. Quadam nutem vice, dum talibus urgeretur stimulis ac humanis inhiaret commodis, contigit cum principe cujus tuitione deserviebat militię, eundem longule in hostium inruptionem abire. Cumque ibidem nonnullis diebus pervicaci mente morarentur, duo enim mala perpeti videbantur, inediam quippe totius victus moleste ferebant, et tempus gelu astrictum algore sui torporis queque hebetarat, accidit die quadam post longam jejunii macerationem siligineum panem sumpsisse in cibum. Quo aventer ut optabat expletus sepe flevit, quod inde se pertulisse post comperit. Avidius denique mortifera sumuntur, et quę suis funestant tactibus blandius contractantur, lętali cibo quidem refertus nocturno sopore deprimitur et gelidę noctis inertia pęnitus debilitatur. Medio quidem noctis tempore nimius ardor febris ac sitis cordis peritissimum depopulabantur secretum, medullitus enim interitum minabantur affuturum, quarum vim aviditatemque nullatenus ferens, cogitur spurcissimi lacus sordes velut Flegetontea ebibere pocula, ac pessumdari morte contigua. Confestim corpore jam prorsus pene debilitato sudor elicitur, venter intumcscit, facies mutatur, cęteraque membra mirum in modum paulatim coartantur, ita vero quod poterat quidem et ab ipsis phidicis hesitari, utrum hydrops an paraliticus deberet dici. Itaque per intervalla temporis frequenti medicorum cura, quadam parte corporis a renibus et sursum quasi salute restituta, cętera remansit emortua omnique officio destituta. Cujus genitores dolore compulsi talique incommodo confusi, habebantur enim inter concives magni, et sumptibus ac famulicio muneribusque referti, compelluntur solius Dei medicamine uti. Quadam vero die, contentus veredo et duorum obsequio famulorum, ignorante ut ipse fatebatur patre, ignota passim sanctorum loca lustrare progreditur, /262/ quatinus aut fidelium Christi meritis curam adipisceretur tantę egritudinis, cui spem recuperande salutis nullam spondebat fiduciam humanitatis, aut certe talibus intentus ultionem incurreret mortis. Nobilium enim fertur intentio malle propriis sedibus exulari, quam cum dedecore inter affines haberi. Hic igitur hujusmodi gratia exul perpetuo factus, non modo Franciam et Germaniam, verum etiam Celticam1 atque Belgicam, immo et Liguriam perlustravit regionem. Dein adiens Italiam ac verso vestigio, Hybernię partes totiusque Hispanię disponit visere. Nondum attigerat fines Conchacensium, licet per Rotenicum pagum fecerat jam transitum, sanctę profecto Fidei gloriosae virgini ac singuli privilegio decoratę martyrii, pace sanctorum omnium, manebat hujus rei honor inclitus, sicut post opere precium erit indagare clarius. Hic itaque cum a sancto Jacobo2 regrediens Tolosam subiret, locumque precipuę virginis timore cavedinum ac prerupti itineris quasi vitando declinaret, Lemovicas adire deliberat ut insignis confessor Domini Marcialis ejus precibus adquiescat. Quo loci famulorum destituitur solacio, clanculo enim fugerant et hunc Omnipotentis providentie providendum reliquerant. Proh servorum improbitas, quos ni coherceret dominorum austeritas et a lege libertatis inhiberet sagacitas, procul dubio nulla in eis dominaretur fidelitas. Dum ergo in eodem moraretur oppido, nocte quadam esse sibi videbatur ubi requiescit beata virgo. Mane autem facto, dum sibi consilium a civibus expetit, assensu omnium didicit quod si Conchas expeteret sanctamque Fidem oratu exposceret, sibi juvamen conferret, ceu cunctis invocata subvenire solet. Inde vero, sumpto solacii adminiculo, iter adgreditur. Et dum apud quoddam castrum pernoctandi gratia hospitatur, jumento quo insedebat privatus, socius enim qui quasi divino instinctu itineris /263/ indagator extiterat, nocte eadem clam omnibus sibi surripuit, itaque sanctę Fidei famulum inanem reliquit. Ex pretio quippe quod sibi adhuc videbatur vile emitur jumentum, ac vitata sodalitate hominum, solus per abrupti montis latem, sacra martyris expetiit limina. Eia, virgo cęlestis, regis sponsa perennis, jam nunc recolantur insignia tuarum virtutum privilegia, quatinus omnis terra tua magnificet preconia. Cum autem eo adveniret ac biduo in oratione persisteret, tercio die velut tedio compulsus cępit abire. Qui cum longule iter aggreditur, reversus ad se, visum est sibi reverti debere, jam enim eum spes adierat, fides firmarat, karitas roborarat. Igitur reversus, cum ante sacri corporis glebam poneretur, sanctamque Fidem invocaret ut sui demens reminisceretur, velut in extasi confestim rapitur, suique prorsus obliviscitur, quid Deus intendat prestolatur. Protinus cutis rumpitur, nervorum compago solidatur, sanguis undique effluit, eger statim convalescit, sicque in pedes constitit, ut equidem ab eodem didici, quattuor annorum jam curricula transierant quo hęc se perpeti asserebat. Laudes Deo retulit, ejusque sacram virginem merito collaudavit, cujus beneficio eger qui advenerat sanus recedebat. Sicque ad propria cum gaudio revertitur, et qui prius aliocum pedibus vehitur, nunc propriis reverti non veretur.

Torna su ↑

[Note a p. 260]

[V]. L. Torna al testo ↑

2. Horat. Epit. I, x. Torna al testo ↑

[Note a p. 262]

1. La Celtique ancienne comprenait la region de la Gaule située entre la Garonne et la Seine, et s’etendait à l’est jusqu’au delà de la Suisse. La Ligurie comprenait la region qui s’etendait entre le golfe de Gênes, les Alpes, le cours du Pô et la Trebie. Torna al testo ↑

2. Cf. Le Codex de Saint-Jacques de Compostelle, livre iv, publié par le R. P. F. Fita et J. Vinson. Paris, 1882. Torna al testo ↑