Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

4º Récits speciaux au Codex Londinensis

/263/ Francese →

[VI]

De quodam mortuo per sanctam Fidem vitę restituto.

Dum solito more majorum nostrorum semitam etsi non ęquis sparsibus (sic) gradior, meritis tamen insignis Fidei nitor non modo simultatis simulationibus quorum piam (sic) afficior, verum apertis derogationibus ne fiat prohibeor. Nullis quippe maledicorum lacerabar injuriis, donec hujusmodi cępi implicari studiis. Fit enim plerumque fortuitis fortune /264/ casibus quod, sceleratorum imperante nequitia, virtus non solum probatur carere premiis, sed, pro pudor, obtractatorum subigitur pedibus ac velut despecta refert supplicia sceleris. Non ergo fas fuisse crederem cęlestis patrie civem tam temerariis incursibus nostram agitari fidem. Itaque super hac questione libet paucis exclamare:

Egregia virtute potens meritisque refulgens,

Laus, decus, auxilium, spes semper maxima nostrum,

Lux, medicina, salus, nullis spectata diebus,

Fidis virgo, meis precibus memorare benignis,

Livida latrantum da tempnere corda virorum

Cernere da verum, vigeat quod semper in ęvum,

Comprime fallaces, inimici comprime mores,

Ne superare queat tua qui preconia clamat.

Angor sepe malis, vigeat tua cura perennis,

Sidereum valeam quo tecum scandere regnum.

Auribus attentis hęc concipe, virgo fidelis,

Nunc et in ęternum valeat sine fine per evum.

Et quoniam tantę virginis preconiis plerumque questus miscere curamus, a proposito tramite forsitan deviare videmur. Unde non inmerito dignum videtur, ut stilus ad hoc deputatus officium, posthabeat prorsus nostrorum deliramenta hystrionum. Moribus denique nostri preceptoris debeo quod preconia competentia laudibus eorum non refero. Sed hęc alias. Videamus ergo quid fidei egerit karitas. Nuper strenuissimorum cura virorum nostrę infra terminum Rotenis edificari cępit castrum quod Cingna animalium Acri Montis1 dicebatur oppidum. Hujus namque castri dominis dissensio propemodo interminabilis erat cum quibusdam alterius castelli principibus. Pape! quantum mundi principes vexat volubilitas fluitantis fortunę et per devexa voluptatis adducit semper miseros devio calle. In regno autem summi et incomparabilis boni nullus fortunę casus poterit inveniri. Sed redeatur ad cepta. Qui quadam /265/ vice dum prędictum castrum cum manu valida virorum irrumpere moliuntur, contigit quippiam quod et eos contingere dolebit, nobisque post gaudere licebit. Acrimontenses quoque econtra nituntur sese defendere, ideoque quod erant oppidati opinione oppidi, oppido oppidum conantur tueri, ejusque cognomen laudibus licet nullis assumere sibi. Ut autem inimicos terga dare vident, in inmensum lętantur. Aliorumque itio fit quasi eorum fortitudo, hostium enim congressio dum ex utrisque assurexerit partibus, quisque semet tueri nititur pro viribus. Ergo cum forte accidit, unam utrarumque cedere voluit res, sumptis ex intimo viribus, alteram insequi est necesse. Haud secus Acrimontani, etsi nolint, continuo in oppidati arcubus, necnon ac balistis dorsa euntium pertemptant insequi.

Hic fortuna gravera contorsit vertice vultum.

Igitur dum invicem ista geruntur, evenit ilico quod quidam Bernardus, cognomento Geraldus, dum consciis terga non veretur immunita dare hostibus, ictu destinantis balistę medio cerebri graviter sagitta infigitur, sicque ad propria superstitibus cęteris morti contiguus revehitur. Hoc quippe signum restat semper fugitivis, quoniam dorsa prebent insequentibus cicatricum vestigia ostendere, plerumque non in anteriore parte corporis. Magne Deus, matri dum nuntiatur quam inextricabilis laberinthi casum incurrisse ilico creditur, condolens filii calamitatibus, sed quid debeat deliberare ignorare perhibetur.

Tunc lacerata genas, ac sparsos fusa capillos,

Tristatur refugas scindens a pectore vestes,

Inpatiens animi quo se ferat anxia nescit.

Interea sollers amicorum cura statuit quid fieri debeat super hac molestia. Tristabatur enim pęnitissimum animus omnium, utque fit aliquoties, tali eventu frustra trahitur in diversum, quatinus vel medicorum prudentia, vel metum mortis poneret, vel vite spem assumeret. Accita denique medicorum sedulitas

Percurrit mathesim, tacitas interrogat umbras,

Explorat celum, fibrarum pulsitat ictum.

/266/ Dum conspicatur particulas transfossi cerebri effundere per vulnus quod ictus jaculi effecerat, ilico desperat sibique posse nichil proficere postposito indicat. Tali namque incommodo trium fere mensium tempore laborat, nulliusque adjutus juvamine, certus mortis periculo sanctam Fidem compellat cordis organo, amicorum enim amicitia jam pene defecerat, ideoque solius Dei providentię restabat, sui precatur misereri, utque sibi subveniat non cessat reminisci. Cumque siccine aliquot dies transmitteret, ad extremum paulatim membris fatiscentibus deducitur, et ingravescente molestia mors intentans aperitur.

Sic quoque exanimis feretro superponitur, exequie funebribus exibentur modis, et tanquam ultimum valefacturus, accurrit quisque ejulans solum verba daturus. Nunc nostrę Fidei restat opere, cur amicorum precibus ejusdemque ipsius quoque distulit sibi hujus vitę commoditatem redintegrare, quid hujusce contrarietatis poterit explere, mortis scilicet ac vitę. Mater vero ejusdem, velut exanimis effecta, talis vocis verba cępit attollere sanctęque Fidei munificum munus implorare:

Agya virgo Fidis, proclamat quam mea nunc spes,

Auxiliare mihi tu regis sponsa superni.

Filius ecce meus, semper mea maxima cura,

Occidit infelix casu compressus acerbo.

Postulo quem virtute tua redde mihi sacra,

Tristis mors abeat, felix ac vita resurgat,

More tuo quo sepe soles depellere curas.

Tristantum

Pelle timorem,

Nec dolor assit,

Gaudia redde,

Virgo beata,

Quo tibi jure

Concelebremus,

Mente fideli,

Carmina laudum.

Quam cito presta,

/267/ Martyr opima,

Lege magistra,

Visere vota

Maxime nostra.

Quę medimur

Mente devota,

Credere dignum

Hęc probat orbis,

Jura superno

Te dare vilam,

Subdere mortem.

Annue votis,

Virgo fidelis,

Et pia nostris

Parce ruinis1.

Cumque sic mater ubertim fleret, cęlumque precibus tali oratu indesinenter pulsaret, nostra virgo miserabiles lacrimarum questus nequivit ferre, sed mittens manum ad fortia2, consueta denudabit opera, etsi funditus vitta recurreret aurea, nondum tamen supra fontem terebat ydria, ideoque perfacile erit sanctę exclamare virgini: Revertere, Sunamitis, revertere ut intueamur te3. Ob solamen itaque amicorum curamque superbam exequiavum, die qua obiit et altera, humana custoditur custodia.

Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris,

Gaudia magna suis que mox prebebit amicis.

Aderit statim sanctę Fidei meritum quę dabit cunctos cernere future fidei signum.

Quam mea sepe fides legem temeravit Averni,

Non ut Trax fidibus Plutonis regna revisit,

Legibus irruptis, ut adit prędamque reposcit.

Tenarię patuere fores Herebique recessus,

Tunc tenebrę fugiunt, inferni claustra patescunt,

/268/ Mors quoque contremuit cum sic sua jura reliquit,

Sic victrix superas animas devexit ad auras.

Converso quippe modo qui exequiis intererant quique insepultam sepulturam effecerant pro fletu tristitudinis, dant lacrimas gaudii inenarrabilis. Emenso quoque paucocum dierum spatio, integre redditur sospitati, gaudetque non ab re sanctę martyris tuitione tueri. Omnium ergo assensus deliberat, quod concito gradu Conchas adeat, ac facturas fidem verbis, lintheum quod corpori jam emortuo superfuerat, simulque cirothecas quas nos rustici guantos dicimus offerat. Forte enim invidorum invidia restabat, quę hoc, ut sepe solet, precipuum miraculum arcere moliebatur, quatinus omne posthabeat nescio, quin etiam quod melius est ignora, ut ab omnibus certum fiat in perpetuum et glorificetur Deus regens omne seculum. Profiteor equidem eum advenisse meque cum cęteris hoc spectaculum mirantibus vidisse. Quis hujus rei laudes effari digne poterit, cum talia per sanctam Fidem operari viderit? Sed ne quibuslibet fiat incredulum, restat adhuc fidei signum, scilicet ante sacram imaginem dependens sudarium.

Expliciunt miracula ejusdem virginis.

Torna su ↑

[Nota a p. 263]

[VI]. L. Torna al testo ↑

[Note a p. 264]

1. Aigremont, paroisse de la commune de Villefranche-de-Rouergue, chef-lieu d’arrondt de l’Aveyron, est situé sur une colline qui domine cette ville. Torna al testo ↑

[Note a p. 267]

1. Vers adoniques. (Cf. L. Havet, op. cit.) Torna al testo ↑

2. Cf. Prov., xxxi, 19. Torna al testo ↑

3. Cantic., vi, 12. Torna al testo ↑