Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

/269/ [13 ro] Francese →

Il testo si trova alle pp. 13 ro e 13 vo del ms. Sélestat, in grafia molto minuta.

De monasterio Sancte Fidis virg. et mart. in oppido Sletztat, in dioecesi Argentinensi

Anno Domini mo lxxxvijo, monasterium sanctę Fidis virginis in Sletztat, Argentinensis dyocesis, a duce Friderico Alemanie miraculose fundatur sicut inferius continetur.

Licet virtutes et miracula sue martyris Fidis adeo longe lateque Deus propagaverit, ut humana facultas minimam vix inde partem perstringere sufficiat, tamen ut tam audientes quam legentes tantam martirem dignius venerentur, illud miraculum quo predicta martir predium quod est in Alemannia possidet adquisierit, in lucem proferre et ab oblivionis interitu quoad possumus, defendere tam dignum arbitramur, quam neglegenter preterire et quasi rem modicam occultare nefandum existimatur.

Tempore igitur domini Begonis1 abbatis, qui Stephano viro venerabili successit, Fridericus2, dux Alamannorum, /270/ qui romani imperatoris Friderici primi, qui fuit Friderici, ducis Sweviæ, filius, filie conjugio dechoratus, ceteris sue provincie principibus tali honore se prelatum letabatur, et duo fratres ejus, Argentinensis scilicet episcopus Otto1 et Conradus comes, propter magnitudinem miraculorum quibus sanctam martirem coruscare diximus2, ejus limina videre pro peccatorum suorum venia cupientes, pergere Conchas profecti sunt.

Quibus prefatus abbas una cum suo conventu obvius procedens cum sollempni processione, campanis compulsatis, eos reverenter et honorifice suscepit, et in capitulum introducens, fraternitatem et participacionem bonorum omnium, que in ipsius ecclesie capite et in membris perpetualiter fiunt, ipsis et heredibus eorum largitus est.

Quibus locus ille tam digna martire celeberrimus, necnon ejusdem loci fratrum religiosa conversatio ita fertur placuisse, ut postquam peracto sue peregrinationis itinere sospites in patria remearunt, episcopus cujus auctoritatem cum prudencia ceteri fratres plurimum reverebantur, Conchacensium abbati quatenus pro obtinenda ad honorem sancte Fidis ecclesia, ad instar Jherosolimitane in predio suo hedificata3, monachum transmitteret de consilio et voluntate ducis, ac reliquorum fratrum suorum nuncium dirigeret.

Tunc abbas, communi consilio accepto, unum de fratribus, nomine Bertramnum, misit, virum sciencia et literatura /271/ preditum et omni morum honestate preclarum, qui prefatam ecclesiam suscepit regendam, susceptamque ut potuit diligenter custodivit.

Que licet antea a remotissimis et circumjacentibus provinciis sic frequentaretur, ut in pluribus etiam monachis victum et vestitum ministrare crederetur, ita tamen postea a cunctis paulatim est fere deserta, ut ille quem suscepisse ecclesiam prediximus ad tantam descenderet inopiam, ut victum ostiatim querere plerumque compelleretur.

Sed cum ipse et alius, nomine Stephanus, vir eque morigeratus, qui ad ejus consolationem postea accesserat, fame et siti ac importuna frigoris accessione per biennium v€xati, locum illum penitus deserere et in patriam tandem redire meditarentur, affuit eis sancte Fidis consolacio, et eos de tam intolerabili paupertate mirabiliter ereptos insperato suffudit et replevit gaudio.

Nam cum quidam miles, nomine Walterus de Tubelsheim1, vir audacissimus et in omni bellica administratione peritissimus, in eodem loco secundum morem illius gentis cilicio indutus nudisque pedibus penitenciam suam ageret, consueverat singulis noctibus extra ecclesiam excubans tam diu devotissime in oratione perseverare, quoadusque monachi, divinis laudibus intenti, matutinas terminassent.

Hic, inquam, miles, dum quadam nocte de more matutinas prostratus audiens ab oratione surr€xisset, forte conspicit curiam in qua claustrum et cetera officina modo sunt constructa, hominibus albis vestibus indutis refertam, quorum plerique peras in humeris et baculos in manibus peregrino more gestare videbantur. Publica vero strata, quę paulo inferius erat, equitibus, qui rubeos equos et vestes rubeas habebant, plena apparebat. Quos cum ille peregrinos arbitrans, pararet eis introitum monasterii ostendere, quidam ex illis quos candidis vestibus indutos esse diximus, eum proprio nomine appellans, precepit ut nusquam procederet, /272/ sed in eodem loco permanens, sermones quos dicturus ei esset diligenter intelligeret.

Quem cum miles vehementer obstupescens interrogaret quis esset ille qui tam temere inciperet ei imperare, sic respondisse accepimus: Ego sum comes Conradus, cujus dum adhuc in carne viverem1, plurimis usus benificiis ceteris tuis comparibus felicior existebas, cujus dominio frui te potissimum gaudebas.

Quibus verbis attonitus, miles experterritus quasi moribundus et omni sensu carens, protinus ad terram corruit, quem tamen talibus alloquiis ille recreasse dicitur: Ne te, Waltere, hec res insolita perterreat, nec quia fantasma videris ullo modo paveas, sed pocius illum quem me esse dixerim hoc signo firmissime teneas quod cum quadam die, hyemis tempore venatu redeuntes, ad Hillam2, qui fluvius hunc locum preterfluit, venissemus, veritus ne frigoris asperitate, si flumen transnatarent, nimis canes lederentur, sicco vestigio eos per pontem traxi, te per vadum omni depulso periculo equos traducente. Nec absque divina voluntate mihi permissum esse scias tuo frui colloquio, cujus verbis fratres meos credituros esse non ambigo.

Quapropter per fidei sacramentum, quo te mihi conjunxisti, per beneficia plurima que tibi contuli, te ammoneo ut fratri meo episcopo dicas: Quatenus michi de mundo separato orationibus et helemosinis hanc etiam ecclesiam sancte Fidi dedicatam sublimando subveniat, hujusque predii partem que michi si viverem contingeret in ejus dicionem transferat, quam suo interventu ne igne concremer defendat. Et ne te quasi mendacium hec finxisse redarguat, hec certissima signa, quibus indubitanter adquiescet, audiat. Scilicet quod cum ego et dux et ipse Conchis fuimus, quisque nostrum per stevile (sic), quod dicitur fuisse Caroli, brachium transjecit, cujus amplitudinem ego solns grossitudine mei /273/ brachii, illis admirantibus, cunclusi. Addas eciam aliud nulli adhuc mortalium nisi ei soli cognitum, quod cum quadam nocte, dum nimis adhuc juvenis esset, ego et ipse soli, ut condictum fuerat, ad domum quandam venissemus, illi qui intus erant, nequaquam credentes episcopum adesse, noluerunt nobis prius aperire [13 vo] quam certi de sua presencia annulum ejus per fenestram eis porrectum viderunt. Hiis signis credulus, sciat se priusquam moriatur Jherosolimam proficisci, post biennium rediturum, qui si in proposito permanserit, tanto succensus aiuore celestibus inhiabit, ut que nunc maxime retinere amplexatur, transitoria et prorsus contemnenda judicabit. Sin autem, amisso sui laboris premio, cicius quam existimet de mundo rapietur.

Walterum fratrem meum moneo ut quo migraturus sit provideat, quantumcumque enim in preciosariun vestium splendore glorietur, quantumque in pulcris equis et decoris armis studeat, quantumque opum coacervatione anxietur, ipse tamen prior quam aliquis fratrum meorum me sequetur.

Friderico duci etiam dicas quod eo signo quo cum cum ad imperatoris curiam proficiscentem usque ad portam opidi essem prosecutus, ibi multa secreta que ipse solus scit in aure michi fuisset loqutus, sciat se futurum omnium fratrum meorum superstitem et heredem, omnibusque qui in familia nostra fuerunt diciorem ejusque propaginem a tempore quo super Romanum imperium regnare cepit usque ad ejus imperii fuient regnaturum1, si hanc ecclesiam, quam sancte Fidi conimuniter donavimus2, ipse ipsiusque fatura progenies modis omnibus studuerit sublimare ac sub sua protectione et custodia libera et pacifica perfrui fecerint libertate. Hunc igitur maxime deprecor, ut me in periculo positum respiciat, et ut sua propago ab omni infortunio defensa /274/ sospes et incolumis semper gaudeat, et ego ab incendiis gehenne ereptus felicitate fruar perpetua, hoc commune preditim in sanctę Fidis usum transferat.

Tunc ille cui hec dicebantur, animo in audaciam collecto, non distulit inquirere qui illi forent qui curiam quasi peregrini circuire videbantur. Cui ille:

Hi quos tu prospicis candido habita circumdatos, anime sunt illorum qui caste viventes, in mundo penitentiam de criminibus egerunt, sancte Fidis auxilium ejusque domum quandoque suis visitando muneribus sibi comparaverunt. Qui licet cruciatus Avernales evaserint, nondum tamen requiem quam desiderant receperunt, sed quoadusque perfecta potiantur beatitudine, ducatut sancte Fidis protecti deducuntur, (quam mira refulgentem in specie puellari dyademate laureatam, ad ostium monasterii appodiatam ostendebat, per quod nunc monachi claustrum ingrediuntur).

Hi vero quos quasi flammanti corpore rubere intueris, anime sunt illorum qui divini et humani juris contemptores, in prelio interfecri, vel aliter sine penitencia vitam finientes acriter puniuntur, cum quibus ego cruciarer propter hoc maxime quia sanctimonialium familiaritatem ultra quam necesse fuit infelix frequentavi, nisi sancte Fidis presencia, ex hoc solo quod ei hanc ecclesiam cum aliis tradidi, me tueri dignaretur. Hi, inquam, licet a penis tibi cessare videantur, tamen exuruntur, qui hodie usque Nivellam tradcti, ibi in quodam monte tartareas flammas pacientur.

His dictis, cum miles paululum ab eo deflexisset intuitum, cum omnibus qui cum eo curiam repleverant subito evanuit. Tunc miles solus ut prius fuerat relictus, locum in quo ipse et ille dum loquebatur constiterant bino signavit lapide, qui consummatis sue penitencie diebus, nemini hanc visionem revelans, inde discessit.

Post aliquantulum vero temporis fratres qui supererant in villam veniunt, predium inter se dividunt, monachis nichil aliud petentibus quam molendinum, ortum, pratum et nemusculum nil impeciunt. Et jam quisque fratrum milites et rusticos qui in suam partem venerant sibi jurare /275/ compellunt, cum miles ille venit, qui ille qui defunctus fuerat apparuit ut prediximus. Ilico omnes fratres in secretam partem convocat, rem quam viderat et signa que audierat eis ordine narrat.

Illi vero signa recognoscentes, et mortem fratris que representabatur amarissime deflentes, soli inter se diu consilium capiunt, tandem partes distributas iterum conjungunt et pro anima fratris aliorumque antecessorum, pro suorum remissione peccaminum, predium et homines sancte Fidi convenienter tribuunt1.

Sicque factum est ut monachi qui nimis pauperem vitam prius ducentes, modicam partem inde impetrare nequiverunt, sue patrone adminiculo subito divites facti, totum possederunt, Omnipotentem glorificantes qui ducit ad inferos et reducit, mortificat et vivificat, pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat2 secreto consilio suo et investigabili, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per eterna secula. Amen.

Torna su ↑

[Note a p. 269]

. S. M. – Cf. Pertz. Monum. Germaniae, xv, p. 997. Torna al testo ↑

1. Bégon III de Mouret (1087-1108). Son tombeau et son epitaphe se voient encore à Conques dans un enfeu du mur meridional de l’église, au point où aboutissait le cloître qu’il avait construit et dont il subsiste encore une partie, retrouvée en 1890. Torna al testo ↑

2. Frédéric de Büren, duc de Souabe et d’Alsace, † 1105. Torna al testo ↑

[Note a p. 270]

1. Otton de Büren, évêque de Strasbourg, 1086-1100. Torna al testo ↑

2. Ce mot semble indiquer que ce recit aurait été écrit par le moine auteur des deux derniers livres des Miracles. Le style de cette pièce est semblable à celui des recits precedents. Torna al testo ↑

3. La comtesse Hildegarde († 1094), épouse de Frédéric de Büren, et mère des quatre frères cités dans ce recit, avait fait construire à Schlestadt, vers 1087, une église dediée au Saint-Sepulcre, dont elle avait fait reproduire exactement le plan, dans une chapelle souterraine ad instar Jherosolymae, comme s’exprime notre narration. Cette crypte, comblée et oubliée depuis plusieurs siècles, a été recemment remise au jour (1893). L’église donnée à sainte Foy par la comtesse et par ses fils, en 1087, joignit le titre de Sainte-Foy à celui du Saint-Sepulcre dès l’an 1095 (Cartulaire, nº 575). Bientôt après, elle ne fut plus désignée que sous le nom de Sainte-Foy, surtout quand elle eut été agrandie au xiie siècle. Cette église, restaurée recemment par l’initiative de M. le cure Mury, est un monument interessant, de style roman. Torna al testo ↑

[Nota a p. 271]

1. Aujourd’hui Diebolsheim, village du canton de Mavkolsheim, limitrophe de celui de Schlestadt. Torna al testo ↑

[Note a p. 272]

1. Le comte Conrad mourut de la peste, en 1094 (L’Art de verifier les dates, 3, 67). Torna al testo ↑

2. La rivière de l’Ill, qui passe près de Colmar, à Schlestadt, à Strasbourg, et se jette dans le Rhin. Torna al testo ↑

[Note a p. 273]

1. Frédéric compte, en effet, dans sa lignee, six empereurs, les Hohenstaufen, parmi lesquels Frédéric Barberousse, son petit-fils, et cinq rois des Romains. Sa race s’eteignit par la mort de Conradin, en 1268. Torna al testo ↑

2. Dans la première charte connue de la fondation de Sainte-Foy de Schlestadt (1091), Conrad figure avec sa mère, ses quatre frères et sa sœur. C’était donc une donation faite communiter. (V. cette charte dans Grandidier, Hist. d’Alsace, pièces justif. nº 510. – Cf. Cartul. de Conques, nº 575.) Torna al testo ↑

[Note a p. 275]

1. La charte dont il est ici question se trouve dans le Cartulaire de Conques, nº 575; elle est datee du 23 juillet 1095. Elle contient d’amples donations, et elle fait mention du comte Conrad et de sa mère, decedes tous deux. Torna al testo ↑

2. I Reg. ii, 7. Torna al testo ↑