Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/405/

575. De Schelestat.

1095, 23 juillet.

In nomine sancta et individue Trinitatis, Ottone Argentinensi, divina favente clementia, episcopo. Bona inchoare et inchoata nec segniter consummare et ab hoc effectu non deficere, sicut apud homines honestum et memorabile notatur, ita apud Deum dignum esse et acceptabile non dubitatur. Hoc ego peccator Otto Argentinensis ecclesiæ, Dei gratia, episcopus et fratres mei, dux scilicet Suetiae Fridericus, Ledeuvicus et Galtharius, non absurde attendentes quod mater nostra ad honorem Dominici Sepulcri in Schelestat et sanctæ Fidei benigne incepit, hoc nos maternæ voluntatis haeredes, ut prædii ad effectum perducere ea quam dicemus ratione prout potuimus, Deo auxiliante, conati sumus. Matre enim nostra fratreque nostro Conrado in Christo defunctis, nos quatuor qui tunc vita comite, Dei gratia, remansimus, pari consensu communique voto convenimus, et matris nostræ propositum effectualiter adimplere considerata diligencia. Deliberavimus ergo prædium quod in Scelestat villa, in pago Alsatiæ et in comitatu Beirricheim, haereditario jure possedimus sanctæ Fidei principaliter abbatique Conchacensis caenobii obedientiae libera manu tradidimus, legali astipulatione confirmavimus, cum mancipiis utriusque sexus sua conditione designatis deditæ que servituti attitulatis, et cum ejusdem prædii terminis certis limitibus superius et inferius, et ad utrasque plagas exitibus et reditibus, viis et inviis certissime denotatis, cum terris etiam cultis et incultis, vineis et vinetis, rivis, aquis aquarumque decursibus, pratis, pascuis, piscinis, silvis silvarumque usibus, venatoriisque stationibus et nemoribus fiscalibus, et forum legitimum cum theloniis → Gloss. tabernariis → Gloss. theloniis, et tabernariis, et cum cæteris omnibus eidem allodio antiquissima traditione subjacentibus. Ad hoc ergo ut hæc omnia ab adversariorum invasione secura permaneant, prædicti /406/ advocationem → Gloss. advocationem prædii ex fratribus nostris, quoadusque supersit, semper majori natu concessimus, et per eorum obitum præfati abbatis libero arbitrio ea lege addiximus vel cui velit potestative committat. Dedimus autem idem prædium ea ratione ut præfatus abbas Conchacensis ccenobii suique successores deinceps liberam potestatem habeant commutandi et præcariandi → Gloss. præcariandi vel quidquid ad utilitatem ecclesiæ placuerit inde faciendi. Insuper eamdem ecclesiam ejusque atrium cum omnibus ad eam pertinentibus ab episcocopalis sic errore dovuto alla divisione in fine linea episcocopalis cæteroque servitutis jugo perpetualiter absolvimus, hujusque absolutionis libertatem sub beati Petri apostoli omniumque sanctorum auctoritate et nostra ita confirmavimus ut ab omni hostium incursione sit secura. Et quicumque sive ex eadem villa sive ex totius episcopatus parrochia illic sepulturam petierit, libere accipiat et nullus sacerdotum contradicere præsumat.

Signum Ottonis Argentinensis episcopi. S. Friderici ducis. S. Lodeuvici. S. Galtarii. S. Ansbelmi. S. Hessonis. S. Conradi. S. Heinrici. S. Bertholsi. S. Luitolsi. S. Otonis. S. Heremanni. — Manno Argentinensis notarius scripsi et subscripsi et recognovi. — Data est decima kalendas augusti,.... sexagesimo septimo, anno Dominicae incarnationis millesimo.... quinto, indictione tertia, anno ordinationis domini Ottonis Argentinensis episcopi nono, regnante Henricho quarto Romano imperatore augusto.