Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/11/

8. Carta de ecclesia de Tribons.

1051, janvier.

Moris fuit antiquitus inclitorum regum atque nobilium virorum et huc usque servatur ex hoc quæ jure hereditario possidere videntur precipuis monasteriis sive ceteris locis inpertire, quatinus hi qui obsequium ibi omnipotenti Deo exibere videntur suorum inopia propagare possit et aliorum necessitates relevare, propter metum gehenne et propter redemptionem suarum animarum et propter premium vitæ eterne percipiendum, quorum monimenta certo indagine memoriæ tradatur, ut quod propter enormitatem peccaminum et corruptibilis vitæ transitariarum rerum voluptates ad liquidum explere non sufliciunt, assiduitate orationis fidelium adimpleatur, ut quemadmodum laus jugiter Christo impenditur ita revera ante conspectum divine clementiæ eorum memoria recensetur, denique quales se prestiterint qualesque se exibuerint ex eorum factis certa opinione claret. Idcirco ego Hugo Rutenensium comes et mater mea Ricardis commitissa donamus nos ad locum sacrum qui est situs in pago Rutenico, et est consecratus in honore et reverentia domini et salvatoris nostri Jhesu Christi et sanctæ Marie matris ejus et beati Petri principis apostolorum, in quo beatissima virgo et martir requiescit necnon et beatissimus martir Vincentius vel aliorum sanctorum continentur reliquiæ, cujus vocabulum est Conchas, ubi nunc venerabilis vir Odolricus abba præesse videtur et sub cujus regimine Aimiricus reverentissimus decanus et cuncta /12/ congregatio monachorum degens Deo sedule ac regule egregii patris Benedicti famulare videtur, propter reverentiam sanctitatis illius loci et pro animabus nostris et pro anima Raiemundi commitis ut exinde nobis merces adcrescat, donamus ecclesiam nostram quæ Tribonum dicitur omnipotenti Deo et sanctæ Fidis, et monachis ejusdem loci ad alodem; et sita ipsa ecclesia in pago Rutenico, super fluvium Avarionis, cum novem mansos et octo apendarias in ipso alode, et cum boscos et aquis et piscatoriis et pratis et pascuis et cum terras cultas et incultas et cum quantum ad ipsum alodem pertinet vel pertinere videtur et cum totum censum et servicium illius loci et cum totos fevoalios, sine ullo contradicente. Ista omnia, sicut supra nominata sunt, totum et ab integrum dono vel cedo sancti Salvatoris Conchas monasterii et sancte Fidis, et monachis vel posteris ibidem Deo servientibus; teneant vel possideant jure perpetuo, in tali convenientia ut, si ullus homo aut femina istum alodem de communia → Gloss. communia monachorum tulerit, veniant infantes Hugoni commitis, aut si illi mortui fuerint, unus de propinquis suis veniat et accipiat ipsum alodem in tali ratione ut, si fieri potest, faciat eum tenere in communia monachorum Conchacensis monasterii. Vetamus autem ut ullus homo aut femina in ipsum jamdictum alodem guardam → Gloss. commandam → Gloss. tultam → Gloss. guardam nec commandam neque nullam tultam non habeat, nisi solus Deus et beatissima virgo Fides et monachi Conchacensis monasterii. Quod si aliquis fecerit, fiat excommunicatus et anatematizatus et a consortio omnium electorum segregatus, et in infernum sepultus. Facta conscriptio hujus cartule anno millesimo quinquagesimo primo incarnationis Domini, indicione ii, luna xxviiii, x kalendas februarii, feria vii1, regnante Ehenrico rege. — S. Ricardis commitisse quæ carta ista scribere vel firmare rogavit. S. Rodberti commitis. S. Fidei commitisse. S. Berta commitisse. S. Berengarii vici commiti. S. Bernardi archidiaconi et fratrum ejus.

Torna su ↑

[Nota a pag. 12]

1. Ces diverses indications chronologiques ne concordent pas entre elles. Torna al testo ↑