Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/10/

7. Carta de Salis.

910, 16 mars.

Lex Romanorum inprimis censuit hoc decretum ut, si aliqui essent qui de facultatibus suis ecclesiis aut monasteriis, pro remedio animarum suarum seu parentum, aliquas darent, fuisset eis libera potestas concessa, in tantum ut data notarentur in kartis atque sic obnixe ac perpetualiter permanerent cum testimonio ac designatione nobiliorum virorum. Idcirco ego Senegunda et filius meus Rodulfus abba, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, altari sancti Salvatori monasterio Concacensi hunc honorem damus, post obitum nostrum, quem de Ricardo de Super Undas ac de Bernardo de Malverio suo fratri ccc solidos empsimus. Ergo ut sit notus hic honor monachis sancti Salvatoris atque divisus, designamus ipsum notando in karta hac talibus designationibus: designatur vero sicut currit ergo quidam rivus qui vocatur de Valle usque ad fontem de Ceresin in imo latere usque ad superiorem terminum que in vertice montis sistitur ac descendit usque in aqua quæ vocatur Cronauro, ex alio vero latere currit rivus alius qui vocatur de Aliz, in latere tertio extenditur via publica desuper rupes. Sursum vero in medio plano damus unum boscum. Ergo hæc omnia damus ego et filius meus, post nostrum discessum, altaris monasterii sancti Salvatoris Conchacensis, ut monachi omnia quæ infra isto terminos supradictos continetur teneant et possideant absque ulla contradictio, simul cum terris cultis et incultis, cum aquis et molendinis, cum vineis. Necnon etiam damus ecclesiam /11/ nostram quæ vocatur de Vardes totam cum omnibus quæ videntur nobis ibi haberi. Similiter damus aliam nostram æcclesiam de Lescura totam. Si quis vero hanc cartam præsumpserit contradicere, excommunicatur, maledicitur simulque sit dampnatus cum Juda traditore et cum diabolo hic et in perpetuum, nisi resipuerit et ad emendationem venerit.

Hæc carta regnante Carolo rege xii anno, et scripta die veneris, luna prima, mense marcii. — Scripsit Benedictus. — S. Senegunde et Rodulfi filio suo. S. Richardo. S. Bernardi. S. Richardi. S. Bonushomo.