Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/40/

37. Æcclesia de Aureliaco.

1060-1062, avril.

Lex Romanorum in primis censuit hoc decretum ut, si aliquis esset qui de facultatibus suis æcclesiis aut monasteriis pro remedio animarum suarum seu parentum aliquas darent, fuisset eis libera potestas concessa in tantum ut data notarentur in cartis atque sic obnixe atque perpetualiter permanerent cum testimonio ac designatione nobiliorum virorum. Idcirco nos videlicet ego Geraldus et frater meus Poncius de Turlanda donamus ecclesias nostras /41/ de Aureliaco que sunt consecratæ, una in honore sancti Stephani et altera in honore sancti Amantii, totum integre quantum ad nos pertinet et quantum ad ipsas æcclesias respicere videtur. Donamus etiam similiter fevum sacerdotum et fevos aliorum fevoalium. Sicut in hac carta supra scriptum est, ita cedimus et donamus sancti Salvatori de Conchas et sancte Fidei virgini et abbati Odolrico et Ademaro priore et aliis monachis ejusdem loci præsentibus et futuris, pro animabus nostris et parentum nostrorum, ut monachi hæc omnia suprascripta teneant ac possideant absque ulla contradictione.

Facta carta ista in mense aprilio, vii feria, regnante rege Francorum Philippo. — S. Geraldo et fratris ejus Pontii qui cartam istam scribere vel firmare jusserunt. S. Bertrandi. S. Hugoni. S. Helise. — Bertrandus monachus scripsit.