Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/54/

55. Æcclesia de Garzago1.

1074-1085, avril.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Willelmus de /55/ Liciago et uxor mea et infantes nostri, ego vero Willelmus Gonbaldi, cum consensu et voluntate seniorum nostrorum Augerii, Galterii, Bonifacii et aliorum, ecclesiam sancti Petri de Garzag damus sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis, et abbati Stephano et monachis præsentibus et futuris, scilicet totum phevum presbyterale et omnia quæ ad istius æcclesiæ pertinent vel pertinere videntur. Si qua persona huic donationi in aliqua re contraria extiterit, non habeat potestatem et insuper viam omnipotentis Dei incurrat.

Scripta fuit hæc donatio in mense aprili, Gragorio papa vedi sopra nº 54 nota Gregorio papa. domno papa Gregorio presidente et Phylippo Francorum rege regnantae. — S. Petri de Valle Beona. S. Techberti. S. Geraldi Rosselli Petragoricensis æcclesiæ archidiaconi. — Durannus scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 54]

1. Une main posterieure a ajouté en marge: « nunc de Podio Palenoso. ». Torna al testo ↑