Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/56/

57. Æcclesia de Bellomonte.

1060-1065, juillet.

Corrupto natale nostri generis, imminente quoque periculo mortis quod contraxerat ausu illicite temeritatis, humanum omnino genus diversis subjacuit casibus. Tandem, quum labor improbus omnia vincit, commiserante divina clementia quæ cunctorum letatur proventu et gratia, quibus mens fuit sanior ac sentencia inventa est via qua redeatur ad patriam, bonorum videlicet operum exsecutionibus ad cujus cultum solus homo est factus. Nunc autem, quum obtenebramur prioris mortis caligine, est anticipandum summa ope, priusquam veniat interitus carnis, interior homo divinis adjutus armis ut invigilet ad arcem summæ beatitudinis. Majorum quidem semita nobis est indicium ad honi operis incitamentum. Statutum quippe lege tenemus quod rerum omnium Domino decimas → Gloss. decimas dare debemus, et quia in cunctis offendimus est enitendum ut modis omnibus faciem Dei præveniamus. Rem ergo hujuscemodi majores nostri præmeditantes, quod liberaliter uti videbantur ac sub propria dictione, videlicet paternos reditus, maternas pecunias, avitas largiones et quicquid undecunque adquisitu vel emptione possidebant, domino Deo secundum proprium velle tradere disposuerunt. Talium denique dispositione ac instinctu promotus, ego Deusdet, presbyter Albiensis diocesis, Deo servire disposui. Profecto intelligens quam non est in alio aliquo salus, et quia forte non sufficiebat paterna hereditas, lite inpediente parentum, secundum ingenii mei possibilitatem, multa prece, iriterdum munere, adquisivi æcclesiam ad serviendum Deo quæ vocatur Bellus Mons, et est consecrata in honore Dei genitricis Mariæ. Sub tali itaque tenore adeptus sum ut nullus mortalium aliquid census vel vindicare quicquam præsumat, nisi locus cui ego sponte dedero. Quod si quis temerarius /57/ vel male suasus præsumpserit, procul dubio anathema sit. Et ut melius ille prædictus locus tueatur ac sub tutela religionis habeatur et Deo inibi serviatur, dono eum Deo et sancto Salvatori in loco qui dicitur Conchas, ubi et sancta Fides venerabiliter requiescit. Trado eum ita sicut tenere et habere visus sum ac habiturus, scilicet cum omnibus rebus quas Deus michi habere deincebs permiserit. Nullus enim est ibi vicarius, nullus habens fevum vel alodum vel aliquid quod dicere possit suum, vel proprium vel commendaticum. Dono etiam cum ipsa æcclesia quatuos mansos ibidem adjacentes et terras et vineas et boscos et aquas et prata et omnia quæ adquisivi de Didone de Andoca et de nepotibus ejus, videlicet Petro et Amblardo et Willelmo Ramundetanus et fratribus ejus, et de Ricardo Raimundo et de Frotardo Armando et de Arnaldo Bernardo et de Deusdet Amalvino et de alio Arnaldo Bernardo et de Deusdet Guirberto. Hæc enim omnia superius præscripta dono Deo et altari sancti Salvatoris de Conchas et sanctæ Fidis virginis et martyris, et in præsentia domni Odolrici abbatis ejusdem loci ac ceterorum fratrum ibidem servientium. Nunc ergo volo ut provideat domnus abba quod mittat custodes ac provisores.

Facta autem carta ista in mense julio, regnante Phylippo Francorum rege. — S. Didoni. S. Petri. S. Amblardi. S. Willelmi. S. Richardi. S. Froterii. S. Arnaldi. S. Deusdet. S. Bernardi. — Johannes rogatus scripsit.