Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/58/

59. Æcclesia de Monteilz.

1083, novembre.

In nomine summe et individue Trinitatis. Ego Atto Matfredus et uxor mea Vierna et infantes nostri, ego vero Geraldus Amelius et uxor mea et infantes nostri, ego Bernardus Atto, nos omnes donamus domino Deo et sancto Salvatori et sanctæ Fidi de Conchis, et abbati Stephano et monachis præsentibus et futuris æcclesiam nostram sancti Johannis de Monteilz ad alodum, totum phevum presbyterale ↓ nota phevum presbyterale, et circa æcclesiam quantum signis ostendimus et terminare jussimus, sicut Gosbertus presbyter melius tenuit aut aliqua persona de manu ejus. Ego autem Atto Saxeti et uxor mea et infantes nostri, ego vero Amelius Baldini et uxor mea et infantes nostri, ego vero Durantus Raimudi et uxor mea et infantes nostri, ego quidem Amelius Mancipi et uxor mea Garsendis et infantes sui, ego vero Guitardus Ebrini, ego Geraldus Jatberti, nos omnes donatores totum quantum habuimus /59/ in phevo supradicte æcclesiæ, insepultura, in recepto, inofferendis, damus similiter domino Deo et sanctæ Fidi de Conchis, et monachis præsentibus et futuris, pro remedio animarum nostrarum. Ego vero Bernardus et frater meus Willelmus et infantes nostri dimittimus et laxamus supradictae æcclesiæ mansum de Corta Goxa, quia injuste ei ablatus fuerat, et propter hoc accipimus de monachis sanctæ Fidis xiii solidos. Si vero huic donationi aliqua persona in aliqua re contraria extiterit, non habeat potestatem, victus hac cartae auctoritatse.

S. Atto Matfredi. S. Geraldus Amelii. S. Atto Saxeti. S. Rigualdi Ermengaudi. S. Raimudi Hugonis. S. Deusdet Dominici presbyteris. — Facta carta ista in mense novimbri, sub die feria iii, anno ab incarnatione Domini mille lxxxiii, a passione i, regnante Phylippo rege.

Torna su ↑

[Nota redazionale a pag. 58]

Il phevum presbyterale è evidentemente l’insieme dei diritti e delle rendite propri della chiesa, che vengono assimilati ai diritti feudali. Torna al testo ↑