Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/59/

60. Æcclesia de Borno.

1061-1065, mai.

Cum sit dubium quo fine quisque rapiatur ab hoc sæculo, oportet, dum adhuc vivit, ut de suis rebus vel prædis, testamentoria auctoritate, sanctis sacrisque donet locis, quatinus sancti ipsius loci aput Deum intercedant pro suis facinoribus. Idcirco autem nos pertimescentes involvi nostrorum facinorum honeribus atque consanguineorum nostrorum, donamus et cedimus, pro animarum nostrarum remediis, sancto Salvatori de Conchas et sanctæ virginis Fidei aliisque sanctis in eodem loco quiescentibus, et abbati Odolrico et monachis ejusdem loci æcclesam quæ est in alodo nostro qui vocatur Bornum, et cum omni alodo nostro qui vocatur Bornum, et cum omni alodo nostro de ipso Borno, totum integriter donamus ad sanctos jam dicti loci et ad monachos jam dictos. Sumus enim donatores et testamenti hujus firmatores ego Poncius filius Bernardi et Atto filius Hugoni et filii Bernardi Arnaldi, qui hanc cartam et alodum qui in ea scriptus est firmamus et donamus. Nos vero Arnaldus et Bernardus filii Hescafridi donamus et firmamus similiter. Igitur ergo Bernardus filius Frodoloni similiter cedo et dono et filii mei ipsam terram quæ est de manso vicariale usque in Lobaria, sicut usque /60/ hodie habere et tenere visi sumus ita donamus et firmamus. Retinemus autem in hac dono convenientiam, sicut sumus omnes donatores, ut, si ullus abbas aut rector monasterii de comunia de Conchas tulerit, veniat unus plus propinquus noster consanguineus et faciat recuperare in monasterio usque tercio. Quod si denuo tultum fuerit, donet quinque solidos super altare sancti Salvatoris et sibi retineat. Est autem iste alodus in pago Tolosano prope castrum de Vilamur.

Facta carta ista in mense madio, feria vii, regnante Phylippo rege. — S. Poncii. S. Attonis. S. Barnardi. S. Durtrandi. S. Attonis. — Bego monachus scripsit.