Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/61/

63. Æcclesia de Cassanie Galterio.

1061-1065, août.

In conscribendis donationibus hic ordo servandus est ut prius nominetur nomen donatoris deinde res quæ donantur. Quamobrem, in Dei nomine, pro animas nostras et parentum nostrorum, ego Gauzbertus et filii mei Petrus et Geraldus et Bernardus, et nepotes mei Amalvinus et Petrus et Bernardus et Geraldus et Raimudus, donamus ad alodem sancto Salvatori de Conchas et sanctæ Fidi /62/ virginis et martiris, et abbati Odolrico et monachis qui modo ibi habitant et postmodum habitaturi sunt, donamus illis ecclesiam nostram de Quintilio quam nos ipsi mutare = costruire? mutare fecimus ad Cassiane Galterio. Donamus et ipsum montem ubi ipsa ecclesia mutata videtur, sicut ego Gauzbertus et nepus meus Amalvinus et Salomon qui vicarius ejusdem loci fuerat, sed ipse sua voluntate, sanctæ Fidei vicariam donavit. Sicut nos per terminos monstravimus et cruces mittere mandavimus, quantum infra istos terminos esse videntur totum integriter donamus, sine ulla reteguda, ad sancto et ad monachos de jamdicto monasterio Conchas, hoc est totum decimum et vicariam et justiciam → Gloss. justiciam et quartum, et villam quæ modo ibi est et in antea edificata fuerit. Et per ipsum decimum quem infra terminos istos laxamus, retinemus ego Gauzbertus et filii mei et nepotes mei illum decimum de illo Cuneo ubi Archembaldus visus est manere. Quantum autem extra istos terminos in tota parrochia est, de totum donamus similiter totum decimum, excepto medietatem de vino et de annona; et ipsam medietatem quam retinemus deforas terminos jam dictos habebimus et tenebimus de manu abbatis de Conchas ad fevum. Hoc namque donum in tali convenientia datum est ut, si ullus abbas de hoc aliquid a fevum donaverit, propinqui nostri in monasterio usque tercio recuperare faciant. Si autem amplius donatum fuerit, propinquii nostri sibi retineant.

Facta carta ista in mense augusto, feria iii, regnante Phylippo rege. — S. Gauzberti et filiorum ejus. S. Amalvini et fratrum ejus. Isti omnes cartam istam scribere et firmare jusserunt. — Geraldus monachus scripsit.