Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/60/

62. Æcclesia de Afragnio.

1061-1065, avril.

A primo nempe exordio catholicae Christi æcclesiæ a fidelibus /61/ de propriis facultatibus ac donationibus ditantur, et personam donatoris deinde res quæ donantur oportat subtitulari. Idcirco ego Willelmus et frater meus Petrus et filii nostri Raimundus et Hysarnus et Guilabertus et Bernardus et Petrus et Hugo cedimus et donamus sancto Salvatori de Conchas et sanctæ Fidei, et monachis ibidem Deo servientibus tam præsentibus quam et futuris illam nostram æcclesiam quæ vocatur Afragnio, quæ olim consecrata est in honore sancti Christofori, cum toto alode quæ ad ipsam æcclesiam pertinet. Est enim ipsa æcclesia in pago Tolosano. Istam ecclesiam supra scriptam, sicut jam supradictum est, cedimus et donamus sanctis et monachis de Conchas sine ullo contradicente. Si vero ullus abba de Conchas de comunia monachorum tulerit, veniat unus de plus propinquis nostris et recuperare faciat in monasterio usque tercio ipsum alodem. Quod si denuo de communia exierit, retineat sibi et donet super altare sancti Salvatoris solidos x de Raimondencos.

Facta carta ista in mense aprilio, feria iii, regnante Philippo Francorum rege. — S. Willelmi qui cartam istam scribere et firmare rogavit. S. Petri præpositi fratris ejus. S. Bernardi. S. Willelmi. S. Geraldi.

Ego Willelmus et uxor mea Berta et filii nostri Raimundus et Isarnus et Guilabertus et Bernardus et Petrus donamus et absolvimus filios et filias Grimaldi sancti Salvatoris de Conchas et sanctæ Fidis, et abbati Odolrico et monachis qui sunt et qui erunt. — Ego Atto Geraldus et Berengers et Raimundus et Willelmus Bernardus et Bernardus Malamosca donamus et laudamus istum alodem suprascriptum.