Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/72/

77. Æcclesia de Lichairago et æcclesia de Casalis.

Vers 1055, 6 février.

Notum sit omnibus fidelibus sanctæ Dei æcclesiæ tam præsentibus quam futuris quam ego Petrus, gratia Dei episcopus Carcasone et canonici sancti Nazarii ejusdem sedis interpellabamus æcclesiam de Lichairag et æcclesiam de Casals quas Poncius monachus dederit sanctæ Fidis monasterio. Multis igitur contencionibus et placitis inter nos et ipsum Poncium monachum transactis, tandem placuit nobis facere placitum cum sancta Fidæ et cum abbati et monachis ipsius. Igitur ego jamdictus Petrus episcopus et ego Sicfredus archidiaconus cum cæteris sancti Nazarii canonicis quorum hæc nomina sunt, scilicet: Willelmus Bernardi prior et Poncius Belli, Petrus Gondonnari, Sicfredus de Benna, Bernardus de Fontiano, Bernardus Adalberti, Raimundus Udalgerii, Bernardus Amelii, Adalbertus magister, Stephanus, Poncius Mir, Amelius, Arbertus, Arnaldus, Raimundus, nos omnes guarpimus → Gloss. guarpimus et donamus simul quoque derelinquimus sanctæ Fidi de Conchas ipsam æcclesiam de Lichairaco quam vocant sanctam Columbam, cum primiciis → Gloss. decimis → Gloss. panatas → Gloss. primiciis et decimis et panatas et cum alodio, sicut ad ipsam æcclesiam pertinent et pertinere debent. Similiter quoque garpimus et derelinquimus sanctæ Fidi de Conchas ipsam æcclesiam de Casalo quam dicunt sanctum Stephanum, cum primiciis et decimis et panatis et cum alodio, sicut ad ipsam ecclesiam pertinent et pertinere debent. In tali conventu donamus istas æcclesias sanctæ Fidi ut inter ambas donent viii denarios de sinodo per unum quemque annum. Et propter hanc /74/ guarpicionem et evacuationem qua nos evacuamus de istis jam dictis æcclesiis, sicut supra scriptum est, in potestate Stephani abbatis et prioris sui et in potestate ceterorum fidelium fratrum sanctæ Fidis cenobio comanentium tam præsentium quam et futurorum, propter istam donationem recepimus ab eis centum octoginta quatuor solidos denariorum exibilium et percurribilium publice monetæ Carcasonæ, quos ipsi nobis dederunt et nos manibus recepimus. Et de isto precio aput nos quicquam non remansit, et est manifestum. Sane fieri, quod minime credimus esse venturum, si nos jamdicti guarpitores aut successores nostri vel aliqua subrogata persona contra istam evacuacionem ad inrumpendum venerint, non hoc valeant adquirere quod male præsumpserit repetere, sed in duplo componant quod tollere voluerint et insuper xx libras auri donent, et sic ista carta evacuationis et guarpicionis firma et stabilis et inconcussa omni tempore permaneat.

Facta carta donationis hujus viii idus febroarii, iii feria, regnante domino nostro Jhesu Christo. — S. domni præsulis Petri. S. Sicfredi archidiaconi qui vice Petri episcopi et canonicorum ejus hanc cartam fieri præcepit, et ipsi eam firmaverunt et laudaverunt. — Osmundus scripsit die et anno quo supra.